Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : IN DIEBUS ASSUERI REGIS.

LIBER Esther inter Scripturas computatur canonicas, atque in ordine Hagiographorum reponitur. Accidit quoque historia ista post reditum filiorum Israel a Babylonica captivitate : et primo isto narratur capitulo, qualiter Assuerus rex suam repudiavit uxorem ; secundo, qualiter puellam nomine Esther, natione Hebræam, duxit in conjugem ; deinde qualiter per eamdem procurata sit liberatio Judæorum a mortis periculo.

In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias. Assuerus iste rex fuit Persarum atque Medorum : quem aliqui dicunt fuisse octavum post Cyrum regem, qui monarchiam obtinuit, omissis duobus magis, id est sapientibus, qui post Cambysem filium Cyri regis regnasse dicuntur septem mensibus tantum, ut quidam hic scribit. Quod non apparet idonee dictum, quia (ut Magister in historiis narrat) primus illorum duorum sapientium regnavit mensibus septem, et post eum frater ipsius modico tempore, ita quod duratio regnationis eorum non se extendebat ad annum unum. Hujus opinionis, quod scilicet Assuerus fuit octavus post Cyrum, fuit auctor Scholasticæ historiæ, dicens quod post duos magos illos regnavit Darius filius Hystaspis, unus septem sapientium seu magorum, qui post regem judicabant et administrabant regnum Persarum ; post Darium, filius ejus Xerxes, post quem, filius ejus Artaxerxes ; post hunc, filius ejus Xerxes secundus, cui successit Sogdianus, et Sogdiano Darius cognomento Nothus, huicque Dario Artaxerxes, alio nomine Assuerus, sub quo contigit historia Esther. Alii dicunt, quod Assuerus iste fuit quartus post Cyrum : quod Josephus sensisse videtur undecimo libro Antiquitatum, affirmans post Cyrum regnasse filium ejus Cambysem ; post Cambysem, Darium filium Hystaspis, qui Darius non fuit de semine Cambysis ; post Darium autem, filium ejus Xerxem ; post Xerxem, filium ejus Artaxerxem. Quidam vero opinantur, quod Assuerus iste successit immediate Cyro regi Persarum, vel saltem Cambysi filio Cyri.

Præterea Nicolaus de Lyra positiones has recitans, dicit quod tertia verisimilior videatur ; et addit, quod Rabbi Salomon uno loco dicit Assuerum hunc immediate Cyro successisse, et tamen super Danielem tenet, quod Cambyses fuit medius rex inter ipsos. Ratio autem quæ movit Lyram ad reprobandum duas primas positiones est, quoniam præsupposuit, quod Mardochæus captus fuit cum Jechonia rege Juda : quod infra dicit patere. Sicque per durationem Babylonicæ captivitatis, et per tempora quibus præfati reges Persarum regnaverunt, probat quod Mardochæus primo anno regni Assueri fuit ad minus ducentorum quinque annorum, et adhuc alii multi anni essent addendi.1 Non est autem probabile, quod tam diu vixerit, aut in tanta ætate facere potuisset quæ legitur infra fecisse. Secundam quoque positionem redarguit, quia secundum eam Mardochæus in principio regni Assueri fuisset centum quinquaginta sex annorum, imo et plurium. Itaque tertiam sequens positionem, dicit quod Mardochæus in principio regni Assueri fuit circiter centum annorum.

Verum Rabbi Paulus omnia ista argumenta Lyræ conatur cassare una solutione. Lyra namque se fundat in eo quod sequenti habetur capitulo: Erat autem vir Judæus in Susis civitate, vocabulo Mardochæus, filius Jair, filii Semei, filii Cis de stirpe Jemini, qui translatus fuerat de Jerusalem, eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat.2 In hac auctoritate hoc relativum, Qui, Lyra refert ad Mardochæum, quod Rabbi Paulus dicit posse referri ad Cis proavum Mardochæi: velut si dicamus, David fuit filius Jesse filii Obed filii Booz, qui contraxit cum Ruth Moabitide, relativum hoc, Qui, refertur ad Booz, non ad David. Verumtamen ista solutio Rabbi Pauli non invenitur idonea. Quamvis enim quod ait de relatione relativi, possit salvari, sumendo præinducta verba secundum se, tamen si attendantur verba sequentia, veritatem non habent, quia secundo capitulo post præallegata verba immediate subjungitur, Qui fuit nutricius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine Esther vocabatur.3 Quo constat, quod utrumque hoc relativum, Qui, seu unum repetitum, ad Mardochæum sit referendum.

Sed his obviare videtur quod Magister in historiis refert: Erat tunc in Susis Judæus vocabulo Mardochæus de tribu Jemini, qui descenderat de transmigratione Jechoniæ: hic erat nutricius Esther. Ex quibus verbis apparet, quod per nativitatem descenderit de aliquo transmigrato cum Jechonia, præsertim quum glossa ejusdem historiæ dicat, Descenderat de transmigratione non immediate, sed per successiones, quia pater ejus vel avus vel proavus descenderat. Ad quod dicendum, quod in Scholastica historia in libro correspondente quarto Regum, manifeste habetur, quod Nabuchodonosor transtulit cum Joachin seu Jechonia in summa quasi decem millia, inter quos erant Mardochæus et Ezechiel.4 Et sic magis standum videtur textui, quam glossæ illius, et præsertim textui libri hujus canonici.

Itaque veriorem puto primam positionem, quam Magister in historiis sequitur, et quod Josephus aliquos omisit. Nam secundus Xerxes quem omisit, regnavit duobus mensibus; Sogdianus vero quem omisit, mensibus septem. Quid autem de Mardochæo senserit Josephus, in libro Antiquitatum non reperi, nisi quod undecimo libro Antiquitatum narrat Darium regem scripsisse Samaritis:5 Zorobabel et Ananias et Mardochæus legati Judæorum vos accusant. Quod tamen de isto Mardochæo non arbitror dictum, sed de alio quodam ad Judæam a Babylone reverso: ad quam Judæam Mardochæus non rediit, nisi forsan dicatur ad tempus rediisse, et rursus in Babylonem reversus.

Verum juxta hæc, remanet quæstio, qualiter potuerit Mardochæus tam diu vixisse, et in senectute tam magna egisse quæ infra de eo narrantur.6 Ad quod faciliter poterit responderi, si ad omnipotentiam Dei respiciatur, qui per Mardochæum voluit Israelitico populo subvenire. Imo infra tempus evangelicæ legis leguntur quidam vixisse usque ad quadringentos annos, sicut in Chronicis Martini recitatur de quodam, qui ob senium vocabatur Joannes de Tempore. Et nuper fuit in ducatu Hollandiæ quidam, qui supra centum multis annis vixisse asseritur. Tamen de his quæ infra certitudinem sunt, non convenit multum assertorie loqui.

Itaque, In diebus Assueri, quando sedit in solio, id est regio throno, regni sui, tanquam receptus et roboratus, Susa civitas regni Persarum, regni ejus exordium fuit, id est caput atque metropolis. Tertio ergo anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, id est ministris, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, ac præfectis provinciarum coram se, ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, centum et octoginta diebus. Circa hoc dicit quidam, non esse verisimile quod homines, præsertim qui a remotis venerunt, tot diebus vacaverint: ideo dicit, hos centum octoginta dies esse referendos ad tempus præparationis convivii; nec exhibuisse regem populo suo, nisi convivium septem dierum, de quo subditur: Quumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum qui inventus est in Susis, a maximo usque ad minimum, et septem diebus jussit convivium præparari in vestibulo horti et nemoris.

Sed istud ineptissime dictum censeo, præsertim quum nec auctoritate, nec idonea ratione probetur, et textus manifeste dicat oppositum. Nec mirum, quod ad instantiam tanti regis vacaverint tot diebus, quum interim gratis lautissime reficerentur. Nec verum est, nec ullam apparentiam habet, quod præparatio convivii duraverit centum octoginta diebus, quum omnia necessaria haberentur copiose, imo copiosissime ad manum, quum in textu dicatur, quod exhibuit istud convivium, ut ostenderet divitias regni sui. Insuper, textus evidenter inter convivia ista distinguit, tam quoad locum, quam quantum ad tempus, et item quantum ad invitatos. De primo namque convivio ait, Fecit grande convivium multo tempore, scilicet centum et octoginta diebus;7 nec fit mentio ibi de speciali loco. Deinde tractat de convivio septem dierum. Nec in descriptione primi convivii ulla fit mentio de præparatione convivii, sed de exhibitione dumtaxat. Imo in descriptione convivii septem dierum, fit verbum de præparatione convivii, et nihilo minus exponitur hoc de convivii exhibitione: ergo potius primum. Rursus, descripto primo convivio, adjungitur, Quumque implerentur dies convivii; et consequenter tractat de secundo convivio, quod affirmat septem durasse diebus. Iterum, primum convivium asserit factum cunctis principibus et pueris regis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum. Secundum vero convivium asserit factum omni populo in civitate Susis invento.

Et hæc omnia etiam Josephus libro Antiquitatum undecimo protestatur: qui etiam scribit, quod rex misit per omnes provincias, denuntians ut opera relinquerent, et multis diebus pro ejus imperio lætarentur: quo patet, quod diu vacabant. Quibus concordat omnino Scholastica historia, quæ fatetur primum convivium factum esse in domo illa mirabili, de qua legitur in historia Alexandri, cujus columnæ erant argenteæ, tectum instar firmamenti concameratum, habens gemmas diversicolores in figuram siderum et signorum dispositas. De hoc narrat et Josephus: Tabernaculum fixerat rex aureis argenteisque columnis, vela purpurea super eas extendens, ut multa millia discumbentium operirent.

Secundum autem convivium, juxta prætacta, factum est in vestibulo horti et nemoris, id est pomœrii nemorosi, quod regio cultu et manu, id est regali ornatu ac artificio, consitum fuit, id est consertum ac decoratum aromaticis fructiferisque arboribus, prout tanti imperatoris decuit claritatem. De hoc in Historiis legitur: Post hos centum octoginta dies invitavit omnem populum qui erat in Susis, et discubuerunt extra domum septem diebus in vestibulo horti deliciarum: in quo fuit vinea habens stipites argenteos, palmites aureos, et botros ex varietate gemmarum distinctos. Et pendebant ex omni parte tentoria aerii, id est albi et clari, et carbasini, id est aurei, et hyacinthini, id est cœlestis, coloris: color enim hyacinthi, similis perhibetur dispositioni cœlestis orbis seu sphæræ cœlestis; sustentata funibus byssinis et purpureis, id est extensa funibus factis de bysso seu candidissimo lino et de purpura, qui eburneis circulis inserti erant, id est circulis factis de ebore, quod satis forte fuit ad onus illud, ac columnis marmoreis, utpote de marmore lapide factis, fulciebantur, id est, sustentabantur ex parte utraque. Lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant, id est loca ad sedendum instar lectulorum mollia, atque operta tincturis et mixturis ex auro et argento formatis, super pavimentum vestibuli smaragdino et Pario stratum lapide, id est complanatum lapidibus de insula Paro, et similibus in colore seu dispositione gemmæ quæ smaragdus vocatur, quod mira varietate pictura decorabat.

Bibebant autem aureis poculis, id est ex vasis seu scyphis aureis; atque (ut Josephus addit) vasis illis inserti erant lapides pretiosi ad delectationem et spectaculum præparati; et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur, id est, in vasis et scutellis ex materiis diversarum specierum aut dispositionum pretiosis, et juxta diversitatem ferculorum fuit diversitas utensilium seu vasorum. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et præcipuum ponebatur. Nec erat qui nolentes bibere cogeret ad bibendum, importune invitando, vel ad æquales haustus hortando, ut quidam brutaliter faciunt: [quod] et in jure valde vituperatur, sanitatique mentis ac corporis adversatur; sed sicut rex statuerat, præponens mensis singulis de principibus suis, ut unusquisque quod vellet acciperet de cibo et potu cum libertate et urbanitate. Nam et naturaliter delectabile est uti libertate. Et tamen, ut Josephus refert, solitum fuit Persis cogere ad potum convivantes.

Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio regis. Sicque feminæ vescebantur seorsum: quod fuit honestum, atque occasio vitandi multa peccata. Feminis quoque specialiter obest, ex virorum consortio vino repleri. Quo constat quam ineffabiliter detestabile sit, quod etiam in quibusdam urbibus Christianorum, viri et feminæ in eisdem stuphis repræsentant se nudos, et in stuphis aut balneis mulierculæ serviunt viris.

Itaque die septimo hujus secundi convivii, sumendo convivium pro congerie conviviorum tot dierum, quum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero: vinum enim lætificat cor hominis;8 præcepit septem eunuchis, qui in conspectu ejus ministrabant familiarius et in mensa, ut introducerent reginam Vasthi coram rege, ut ostenderet cunctis populis et principibus adhuc ibi præsentibus, illius pulchritudinem.9 Erat enim pulchra valde. Quamvis enim secundum illud convivium specialiter factum sit civibus Susis, ut apparet ex littera, multi tamen ibi erant ex principibus et gentibus provinciarum regis, ut innuit Josephus: idcirco ex isto non sequitur, quod non fuit nisi unum convivium. Quæ renuit, et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Hujus contrarium videtur Josephus insinuare, dicendo: Quæ pro legum Persarum custodia, prohibentium ab extraneis alienas conjugales videri, non accessit ad regem. Ex quo elicitur, quod non ex contemptu, sed potius ex pudicitia et observantia legis Persarum, prohibentis conjuges eorumdem ab alienis viris videri, non venit ad regem. Hinc aliqui dicunt in Hebræo haberi: Et renuit regina Vasthi venire secundum verbum regis in manu eunuchorum. Verum ad hoc ex verbis Josephi patet responsio. Etenim ait, quod rex sæpe misit pro ea, et tamen non acquievit: quod contemptum includebat. Rex enim in tali lege potuit dispensare.

Unde iratus rex, et nimio furore succensus. Vitanda autem est regum ira, quantum rationabiliter fieri potest: quia ut in Proverbiis Salomon loquitur, Sicut fremitus leonis, ita et ira regis;10 qui provocat eum, peccat in animam suam. Et rursus: Nuntii mortis, ira regis.11 Interrogavit sa- pientes, qui ex more regio ei semper aderant. Nam et Philosophus docet, quod rex seu princeps debet sibi associare multos sapientes, ut habeat quasi oculos multos, quorum directione juvetur: quia plus vident oculi multi, quam unus. Et sic fecit Assuerus. Nam additur: et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges ac jura majorum, id est instituta a sapientioribus et supremis principibus. Erant autem primi et proximi septem duces Persarum atque Medorum. Talibus committenda est gubernatio subditorum, videlicet peritis et expertis in omnibus, qui quærant bonum commune, non propria commoda, et justi sint ac prudentes. Et quamvis rex fuit iratus, non tamen sine horum consilio voluit ad ultionem procedere, quia ira oculum cordis excæcat. Propter quod Seneca: Nihil (inquit) volo tibi irascenti licere, quoniam tibi irato omnia licita esse videntur, quæ scilicet ira persuadet. Qui videbant faciem regis, id est, familiariores ei fuerunt et magis contubernales, et primi post eum residere soliti erant, sive in eadem, sive in alia mensa, et in consiliis et consimilibus causis. Cui sententiæ Vasthi regina subjaceret.

Responditque Mamuchan, qui inter septem sapientes in littera ultimo ponitur, audiente rege atque principibus: Non solum regem læsit regina, derogando regis honori, et hoc publice coram cunctis: per quod scandalizavit quamplurimos, et ejus exemplo feminæ spernent maritorum suorum præcepta, nisi ipsa tam acriter puniatur, quod ceteræ matronæ inde terreantur, et a consimili compescantur. Et hoc est quod prolixe narratur in textu qui planus est. Placuit consilium ejus, id est eunuchi istius, regi et principibus, ut scilicet regina Vasthi ultra non ingrederetur ad regem, sed regnum illius, id est communionem in regno convenientem uxori regis, altera quæ melior est illa, accipiat, et cunctæ uxores deferant maritis suis honorem. Hinc rex omnibus suis provinciis scripsit, viros esse principes ac majores in domibus suis.

Unde et juxta Apostolica documenta, vir caput est mulieris. Et viri est, instruere ac dirigere conjugem in agendis, ac errantem corripere. Hinc in Genesi legitur dictum primæ mulieri a Domino: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.12 Ideo et beatissimus princeps apostolici chori, in prima sua Canonica ait: Similiter mulieres subditæ sint viris suis, sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans.13 Verumtamen principatus viri in uxorem, non est per omnia, sicut principatus dominii ad servum, ut etiam docet Philosophus: imo in multis ad paria judicantur. Sed in principalibus et arduis rebus ac causis, vir principalior est: nam et sexus femineus est sexus subjectionis. Et communiter viri in naturalibus et judicio rationis atque constantia cordis, perfectiores sunt feminis, quamvis interdum contingat oppositum.

Postremo quidam spiritualizant istam historiam, intelligentes Christum per Assuerum: de qua expositione supersedere melius puto.141516

Footnotes

  1. Esther u. 6. ↩

  2. Esther II, 5, 6. ↩

  3. Ibid. 7. ↩

  4. IV Reg. XXIV. ↩

  5. Ant. Jud. lib. XI, c. 4. ↩

  6. Esther IV et seq. ↩

  7. vers. 4. ↩

  8. Eccl. xli, 20; ↩

  9. Ps. ciii, 15. ↩

  10. Prov. xix, 12; xx, 2. ↩

  11. Prov. xvi, 14. ↩

  12. Gen. III, 16. ↩

  13. I Petr. III, 1, 6; ↩

  14. Gen. XVIII, 12. ↩

  15. Ephes. v, 23; ↩

  16. I Cor. XI, 3. ↩

Chapter 2 of 17