Articulus 16
DECLARATIO CAPITULI SEXTIDECIMI : REX MAXIMUS ARTAXERXES.
SICUT prædictum est, in isto libro a decimo capitulo multa sunt, quæ non habentur in Hebræo, sed in editione vulgata, secundum Hieronymum.1 Per editionem vulgatam, quidam intelligunt translationem Septuaginta interpretum, quæ tempore Hieronymi per ecclesias publice legebatur, et maxime fuit divulgata. Alii, per editionem vulgatam, intelligunt editionem cujus auctor nescitur, et sine nomine sui interpretis quinta editio appellatur. Itaque, ista quæ in Hebræo non habentur, dicunt aliqui a Josepho aliisque scriptoribus esse excogitata, et editioni vulgatæ esse addita et inserta, hoc est translationi Septuaginta interpretum; vel, secundum alios, editioni cujus auctor nescitur, ita quod ille addidit ea editioni ex Josepho et aliis. Certum est enim, quod forma epistolæ supra positæ, forma quoque epistolæ quæ hic in isto habetur capitulo, continentur de verbo ad verbum undecimo Antiquitatum Josephi libro. Porro Hugo de S. Victore in expositione Prologorum Bibliæ, et alii quidam affirmant, quod ipsi Septuaginta interpretes fecerunt istas additiones. Utraque autem opinio ad propositum suum probandum trahit, quod in Prologo hujus libri ait Hieronymus: Librum Esther editio vulgata laciniosis hinc inde verborum funibus trahit, addens ea quæ ex tempore dici poterant et audiri:2 sicut solitum est scholaribus disciplinis, sumpto themate, excogitare quibus verbis uti potuit qui injuriam passus est, vel ille qui injuriam fecit. Præterea constat, Josephum valde diu post Septuaginta fuisse interpretes. Ideo qui per vulgatam editionem, intelligunt translationem Septuaginta, et quod Septuaginta fecerunt istas additiones, non possunt defendere, quod epistola in isto capitulo scripta, et quæ superius continetur, sint sumptæ ex Josepho:3 imo dicere habent, quod Josephus sumpserit eas ex translatione Septuaginta. Est autem epistola hujus capituli multum notabilis, et etiam plana, ideo non oportet expositioni ipsius prolixe insistere.
Rex maximus Artaxerxes ab India, etc.4
Hoc supra expositum est.5 Multi bonitate principum et honore qui in eos collatus est, id est dignitate eis a principibus concessa, vel honoratione ab inferioribus seu aliis eis exhibita, abusi sunt in superbiam, extollendo se de sua promotione; et non solum subjectos regibus, scilicet bonos et obedientes, nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam, id est excellentiam, non ferentes cum modestia et quiete, in ipsos qui dederunt, moliuntur insidias, id est, reges vel principes a quibus promoti sunt, conantur obruere: sicut Decius Cæsar adhuc miles honoratus a Philippo imperatore, adspiravit ad imperium, et interfecit dominum suum: quod et quarto Regum quidam fecisse leguntur. Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, id est benefactoribus pro eorum beneficiis, et humanitatis in se jura violare, id est contra debitum pietatis et gratitudinis agere, reddendo mala pro bonis;67 sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se fugere posse sententiam, id est, putant se posse judicium Dei evadere, vel negando providentiam veri Dei, vel tam intimorate peccando, ac si putarent Deum non esse judicaturum actus eorum.8
Et in tantum vesaniæ, id est ad tantum insipientiæ excessum, prorumpunt, ut eos qui credita, id est commissa, sibi officia diligenter observant, mendaciorum funiculis , id est falsis et subtilibus accusationibus, conentur subvertere, id est dejicere aut necare, dum aures interiores principum simplices, id est dolositate et duplicitate carentes, ac columbina simplicitate ornatas, et ex sua natura alios existimantes, id est, putantes alios esse tales, quales ipsi sunt, scilicet simplices, non dolosos, neque mendaces. Siquidem qualis quisque est, taliter judicat, et tales esse alios faciliter suspicatur. Propter quod in Proverbiis scribitur:9 Innocens credit omni verbo.10 Job quoque: Sonitus (inquit) terroris semper in auribus impii; et quum pax sit, ille insidias suspicatur.11 Verumtamen simplicitati debet esse adjuncta grandis discretio atque notitia diversitatis dispositionum morumque hominum, ut incautam credulitatem devitent, quum in Ecclesiastico scriptum sit:12 Qui cito credit, levis corde est, et minorabitur. Callida fraude decipiunt:13 sicut primo libro Machabæorum legitur fecisse Alcimus, inflammando Demetrium regem contra Judam Machabæum.1415
Nec putare debetis, si diversa jubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut rei publicæ poscit utilitas, ferre sententiam, id est, determinare quid sit agendum aut evitandum. Oportet namque secundum diversitatem locorum, causarum et temporum, et juxta diversam dispositionem hominum, mutare decreta et innovare statuta, et si quid ex errore processit, corrigere. Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, Aman filius Amadathi, animo et gente Macedo, pietatem nostram sua crudelitate commaculans, id est diffamans, dum ex nomine nostro crudelia promulgat præcepta...: qui in tantum arrogantiæ tumorem sublatus est, id est elevatus est, ut regno nos privare niteretur et spiritu, id est vita. Cetera hujus epistolæ verba ex præhabitis clara sunt, aut per se plana.
Sed quæritur hic, an Aman fuit Macedo, id est de provincia Macedoniæ. Et videtur quod sic, ex verbis prætactis, quibus jam dictum est, quod fuit Macedo, non tantum animo, sed etiam gente. Oppositum hujus videtur ex ante dictis patefieri, ubi habetur, quod fuit de stirpe Agag et Amalecites : quod et Josephus protestatur. Ad istud quidam respondet, quod Aman dicitur Macedo per similitudinem, quia Macedones jam rebellabant imperio Persarum, et Alexander Macedo abstulit eis monarchiam, ad Græcos transferens eam. Cui responsioni objicitur, quod tempore Assueri Macedones nondum cœperunt Persarum imperio rebellare; sed Alexander rex Macedo incepit et complevit illam rebellionem multis annis post mortem Assueri, sicut ex Josepho et Scholastica historia, et ex gestis Alexandri ac aliis chronicis historiisque probatur.16 Denique, ad insinuandum quod per similitudinem fuerit Macedo, sufficeret dicere, quod fuit animo Macedo. Quod autem fuerit natione Macedo, videtur ex eo quod in epistola ista Assuerus adjecit : Hoc cogitans ipse Aman, ut illis, scilicet Mardochæo et Esther, interfectis, insidiaretur nostræ solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas. Nam si fuisset Macedo solum per similitudinem, non per nationem, non curasset regnum Persarum in Macedonas, qui sunt Græci, transferre. Itaque potius reor, quod ex uno parente fuerat Amalecites, et de genere Agag regis, atque ex alia parte de regno Macedoniæ.
Quod vero in fine hujus epistolæ legitur, Omnis provincia et civitas quæ noluerit solennitatis hujus esse particeps, scilicet festi Sortium, referendum est ad Judæos, qui in provinciis Assueri manebant. Quod si Judæi tam solennem ac perennem habuerunt memoriam de sua liberatione a temporali corporalique morte, quam indesinentem et celeberrimam debemus habere memoriam de liberatione nostra spirituali a morte peccati et infernalis ac æternalis supplicii, facta per incarnationem et passionem unigeniti Filii Dei, qui cum Patre æterno et adorando paracleto Spiritu Sancto, unus est universorum Creator et Dominus, et super omnia Deus sublimis et benedictus! Amen.
ENARRATIO
IN LIBRUM PRIMUM ESDRÆ
Footnotes
Chapter 17 of 17