Articulus 15
EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : ET MANDAVIT EI (HAUD DUBIUM QUIN ESTHER) MARDOCHÆUS.
EA quæ scripta sunt tertio et quarto capitulis, hic plenius recoluntur. Et mandavit ei (haud, id est non, dubium quin Esther reginæ) Mardochæus per eunuchum, ut scriptum est supra, ut ingrederetur ad regem1, et rogaret pro populo suo captivo, et pro patria sua, id est pro populo patriæ, ne et habitantibus in Judæa, Aman tandem induceret vastitatem et læsionem, ac cultus divini destructionem. Memor (inquit) esto dierum humilitatis tuæ, id est parvi et humilis status tui, in quo eras quando te enutrivi. Ideo subditur, quomodo nutrita sis in manu mea, id est sub dispositione regiminis mei, qui te corporaliter spiritualiterque nutrivi in timore Dei, devotione et Scripturis te instruens.
Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, id est vestimenta quotidiani ornatus, vel lugubria ornamenta, quibus se spiritualiter decoravit, orando et jejunando, et circumdata est gloria sua, hoc est pretiosioribus ac pulchrioribus suis vestimentis ac ornamentis. Et assumpsit duas famulas, et super unam quæ præcedebat, innitebatur, id est, modice apodiabat, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens, id est, portare non valens, quasi onus proprii corporis deferre, teneritudini ac deliciis ejus opponeretur. Altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum, id est in terram, indumenta sustentans. Ex hac cauda vestimentorum virtuosæ Esther, non excusantur vanæ et fatuæ feminæ, quæ vestibus nimium longis utuntur. Nam illa ex necessitate quadam, cum tædio cordis absque omni complacentia vana, talibus vestibus utebatur. Legitur autem secundo Regum libro, quod filiæ sancti David eximii regis, vestibus induebantur talaribus, usque ad talos pertingentibus.2 Hoc utique consideratione et imitatione dignissimum est.
Ipsa autem roseo vultu colore perfusa, gratis ac nitentibus, id est splendentibus, oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum, id est constrictum. Quemadmodum enim delectatio cor dilatat, sic timor, dolor, tristitia, contrahunt illud. Vertumtamen dispositio cordis solet relucere et apparere in facie, præsertim in oculis, juxta illud Ecclesiastici :3 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Tamen per gratiam et virtutes potest, qui tristis et timens est, vultum et visum quasi jucundum prætendere et monstrare. Virtus enim moralis reprimit passionem, et gratia vincit naturam. Ratio quoque sensitivo appetitui dominatur : imo et multi per industriam vel versutiam, sciunt cordis dispositionem celare in facie, et signa oppositæ dispositionis ostendere.
Ingressa ergo cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, id est ex opposito versus faciem ejus, ubi ille residebat indutus vestibus regiis, auroque fulgens et pretiosis lapidibus, ut sic suo apparatu intuentibus incuteret reverentiam, et timorem regiæ ac imperatoriæ majestatis. Unde subjungitur : eratque terribilis adspectu. Quumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, quia vehementia passionis vehementis timoris, valde debilitat corpus, potissimum in tenerrima muliere, facitque sanguinem a membris ad cor decurrere, et sic pallorem generat ac tremorem. Propterea subditur : et in pallorem colore mutato, lassum super ancillam reclinavit caput.
Convertitque Deus spiritum, id est indignationem seu animum, regis in mansuetudinem. Ipse enim Omnipotens immutat cor principum terræ, atque ut allegatum est, Cor regis in manu Dei est, et quocumque voluerit, inclinabit illud. Nam et omnipotenti Deo proprium perhibetur, immediate agere in apicem voluntatis. Hinc ait et Josephus : Rex, ut arbitror, voluntate Dei mentem mutavit. Et festinus ac metuens, ne regina deficeret, aut mali quid pateretur, exsiliit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur : Quid habes, Esther ? Ego sum frater tuus; noli metuere. Non morieris : Non enim pro te, sed pro omnibus, id est pro ceteris cunctis præter te, lex hæc constituta est, id est præceptum, ut nullus intret ad me non vocatus. Quasi dicat : Dispensare possum in lege hac, et dispenso. Quumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris?
Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, videlicet in grandi splendore terribilique adspectu, sicut angeli solent hominibus apparere, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ, id est regiæ majestatis : quam offendere, est sibi ipsi mortis periculum procreare, juxta quod Salomon ait in Proverbiorum volumine : Sicut rugitus leonis, ita et terror regis ;4 qui provocat eum, peccat in animam suam. Valde enim mirabilis es, domine, id est multum excellens, ita ut mirum sit, quod unus homo ita præmineat ceteris : quod tamen ex divina ordinatione procedit ; et facies tua plena est gratiarum, id est, pietate redundat in eos, quibus se vult exhibere propitium : sicut et Jacob in Genesi ait ad Esau, Sic vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei. Circa quod loquitur Augustinus :5 Utrum verba Jacob paventis ac perturbati usque ad adulationem hanc proruperunt ; an sine peccato hæc dici potuerunt ? Et forsan, quod imo :6 quia et dii gentium dicti sunt. Et judices et prælati dii vocantur :7 de quibus præcipitur, Diis non detrahes.8 Sic et in proposito dici potest, quod Esther secundum pium intellectum tam commendatorie potius quam adulatorie locuta sit regi.
Quumque loqueretur, rursus corruit ex pavore, non ex simulatione, et pene exanimata est, id est, sine anima quasi effecta ex virium defectione : quod Deus sic ordinavit, ut rex magis afficeretur reginæ, et ejus magis acquiesceret precibus, vi-dens in ea tantam teneritudinem, erubescentiam, et reverentiam circa se ; sicque metueret eam quocumque modo gravare. Unde subjungitur : Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus, qui aderant, consolabantur eam.
Footnotes
Chapter 16 of 17