Præfatio
ENARRATIO
IN EXODUM
ENARRATIO
IN EXODUM
JUSTI sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid, neque perversum. Prov. VIII, 8.
Hæc sunt æternæ et increatæ Sapientiæ verba, in Proverbiorum libro scripta. Est enim Deus omnipotens in promissionibus suis fidelis, in verbis suis verax, in operibus justus, nihilo minus miserationes ejus super omnia opera ejus. Siquidem in hac vita Ps. cxlIV, 9. effectus misericordiæ ejus, clarius abundantiusque resplendent. In universis tamen operibus Dei, aliquid divinæ justitiæ et aliquid divinæ pietatis relucet. Propter quod dixit Psalmista : Universæ viæ Domini, misericordia et veritas. Sed in quibusdam effectibus Dei, magis manifestatur misericordia ejus, sicut in liberatione filiorum Israel ex Ægypto. In aliquibus autem ejus effectibus justitia sua magis ostenditur, quemadmodum in percussione et submersione Ægyptiorum. Itaque, dum omnes sermones Dei dicuntur justi, justitia extense accipitur, prout est virtus communis, et pro quadam condecentia ac rectitudine mentis, ita quod quælibet virtus, imo et pietas, quædam est justitia, in quantum rationalis creatura per eam ita se habet, ut debet, tenetur aut decet. Sicque pii sermones Dei, sunt justi; et promissiones ipsius gratiosæ ac misericordes, sunt justæ : quia non admiscetur eis aliquid falsitatis aut culpæ. Hinc Deus appellatur fidelis in suis promissionibus, quoniam vere eas adimplet, præsertim si sint Ps. cxlIV, 13. absolute promissiones. Quædam etenim promissiones divinæ sub conditione intelliguntur, videlicet nisi per peccata hominum obex ponatur, quemadmodum Deus multa promisit filiis Israel, dummodo scilicet per suos excessus non demererentur adimpletiones promissionum illarum.
Denique, quam vera sint omnia ista, patebit in expositione libri istius, in quo in primis describitur causa et modus liberationis filiorum Israel ex Ægypto :1 quam liberationem Deus diu ante sanctis patriarchis, Abrahæ, Isaac, Jacob et Joseph prædixit atque promisit, sicut in Genesi patuit. Unde et Apostolus ad Hebræos ait :2 Fide Joseph moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. Deinde in libro isto describitur, qualiter Deus per Moysen legem contulerit Israeliticæ plebi in monte Sinai, et qualiter factum sit tabernaculum Deo jubente;3 quomodo etiam institutus sit Aaron primus sacerdos, pontifexque legalis. In quibus omnibus præsignata atque expressa sunt diversa præcepta et mysteria Ecclesiæ ac evangelicæ legis. Hinc Rabanus protestatur : In Pentateucho excellit Exodus, hoc est, inter libros Moysis eminet liber iste, in quo figuraliter exprimuntur pene omnia sacramenta seu sacra secreta, quibus informatur Ecclesia. Nempe per corporalem Israelitarum de Ægypto egressum, præfiguratur spiritualis exitus noster de Ægypto, id est de caligine vitiorum et conversatione mundana. Per mare Rubrum, designatur Baptismus; per Ægyptiorum submersionem, interitus vitiorum, et item dejectio invisibilium hostium; per agnum paschalem, Christus et passio ejus: sicque de aliis multis, ut infra patebit.
Denique liber iste Græce vocatur ἔξοδος, quod Latine exitus interpretatur: quia in prima parte hujus voluminis tractatur præcipue de egressu Hebræorum ex terra Ægypti. Etenim ὁδός Græce, Latine via vocatur: hinc hodœporium, id est itinerarium seu necessarium quid in via, nominatur. Hebraice vero appellatur VEELLE SEMOTH, quod tantum valet ut istud, Hæc sunt nomina. Sic namque incipit liber iste. Consuetudo autem Hebræis est, libros ab eorum exordiis intitulare, quemadmodum sanctus evangelista Matthæus in Evangelii sui principio ait, Liber generationis Jesu Christi; quia videlicet a corporali Christi generatione Evangelium suum exorsus est. Sic et nos nomina personis imponimus a principiis suæ originis vel locorum, ut in historiis tangit Magister.4
ENARRATIO
IN EXODUM HEBRAICE VEELLE SEMOTH
IN QUA DE MULTIPLICATIONE, AFFLICTIONE ET EGRESSU AGITUR FILIORUM ISRAEL EX ÆGYPTO, DE DECEM PLAGIS, DE DECALOGO, DE ARCA FŒDERIS, TABERNACULO, ALTARI, AC VESTIBUS AARON.
Footnotes
Chapter 1 of 72