Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO LITTERALIS PRIMI CAPITULI LIBRI EXODI : HÆC SUNT NOMINA FILIORUM ISRAEL.

MOYSES in libri hujus exordio continuat historiam nunc exponendam, historiæ libri præcedentis, videlicet Genesis. Circa quod in Scholastica historia ex verbis sancti Hieronymi dicitur : Historia Exodi non est alia ab historia Genesis, sed eadem continuata, quæ propter tollendum fastidium, in quinque partitiones, id est in quinque libros, divisa est. Contra quod objici posset, quod in Exodo multa narrantur, puta decem plagæ, divisio maris Rubri, submersio Ægyptiorum, de quibus in Genesi nihil habetur, et facta sunt diu post ea quæ in Genesi recitantur. Ad quod dici potest, quod dicitur historia eadem, quia de eodem est populo Hebræorum.

Itaque ait : Hæc sunt nomina filiorum Israel, hoc est ipsius Jacob, qui alio nomine vocatus est Israel, ut dictum est in Genesi, qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob. Singuli cum domibus suis introierunt, Ruben, Simeon, Levi, Judas, Issachar, Zabulon : istos sex genuit Jacob ex1

A Lia eodem ordine, quo hic exponuntur ; et Benjamin, quem genuit ex Rachele ; Dan et Nephthali, quos genuit ex Bala ancilla Rachelis ; Gad et Aser, quos ex Zelpha famula Liæ genuit, ut in Genesi habitum est. Hi undecim intraverunt cum Jacob Ægyptum, singuli cum domibus suis, id est unusquisque eorum cum sobole sua, sicut in Genesi habetur. Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, id est eorum qui secundum carnem nati sunt ex Jacob, septuaginta.2 Aliqui textus habent, septuaginta quinque. Atque (ut refert Lyra) in Hebræo habetur, septuaginta.3 In Genesi quoque sic legitur : Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuerunt septuaginta. Quæ omnia qualiter verificentur et concordentur, diffuse est introductum in expositione capituli quadragesimi sexti Geneseos. Porro ex Jacob nati sunt immediate solum duodecim filii, et filia una. Quod ergo tam multi, sicut jam tactum est, dicuntur nati ex femore ejus, intelligendum est simul, tam de illis quos genuit immediate, quam de nepotibus suis, videlicet filiis filiorum suorum, quos nepotes genuit mediate.

Joseph autem in Ægypto erat: fuit enim et habitavit in Ægypto diu ante ingressum patris sui in eam, et diu post obitum ejus. Istud autem cum clausula subsequenti hic interponitur, ad continuandum dictis dicenda. Nam subditur: Quo mortuo, quum esset centum et decem annorum, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, id est, omnibus illis, qui cum Jacob introierunt Ægyptum, defunctis, non tamen posteritate illorum, quum subsequatur: filii Israel creverunt per generationem et augmentationem, et quasi germinantes multiplicati sunt, id est, instar seminum in terram projectorum, sive herbarum, aucti sunt numero; ac roborati nimis, impleverunt terram. Nam unusquisque aliquid roboris addidit multitudini suæ plebis. Circa hoc recitat Lyra: Dicunt Hebræi, quod mulieres Hebrææ in quolibet partu pariebant plures pueros sive proles, et aliquando quatuor proles, interdum usque ad sex. Propter quod dicitur, Quasi germinantes: quasi dicatur, Sicut ex uno grano multa grana nascuntur. Huic recitationi satis concordat, quod Rabbi Paulus scribit: Multiplicatio, inquiens, filiorum Israel tanta erat, quod assimilabatur terræ nascentium germinationi, quæ ex paucis granis multum affert fructum. Unde in Ezechiele Dominus loquitur Synagogæ: Multiplicatam quasi germen agri dedi te. Verumtamen istud apparentiam modicam habet, nec naturale fuisset, nec unquam antea legitur factum, nec necesse est dicere.4 Nam dato quod feminæ non genuerint uno partu nisi unicam prolem aut duas, nihilo minus littera ista verificatur. Nam homines tunc satis diu vixerunt; et mulieres usque ad septuaginta aut octoginta annos fuerunt fecundæ, ita quod eadem uxor poterat successive parere quadraginta proles, aut circiter. Idem quoque vir poterat plures habere uxores, ut patuit. Ex quibus potuit multos gignere pueros, sicut et Gedeon legitur septuaginta filios habuisse.5

Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. In Scholastica fertur historia, quod rex iste fuit octavus ab illo, sub quo Joseph præfuit in Ægypto, nec fuit rex iste de semine regis illius, cujus jam defecit successio. Hinc dilectio, quam posteri illius prioris regis habuerunt ad filios Israel, propter Joseph et beneficia ejus, defuit regi huic: ideo dicitur ignorasse Joseph, quoniam beneficia et historiam Joseph oblitus fuit, vel ob longitudinem temporis non audivit. Et ait ad populum suum: Ecce populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est. Non est putandum, quod absolute loquendo Israeliticus ille populus in Ægypto degens, fuerit major, fortior aut ditior toto populo Ægyptiorum; sed comparando numerum ad numerum, fortiores fuerunt illi Hebræi Ægyptiis: idcirco si verbum regis verificari debet, oportet ut intelligatur per modum hyperbolicæ locutionis, qua aliquid dicitur per excessum: per quem modum multæ propositiones in Genesi scriptæ sunt, ut quod Pharao dixit ad Joseph, Absque tuo imperio nullus movebit manum aut pedem in tota terra Ægypti.6 Non tamen oportet hæc verba impii regis illius a mendacio excusare. Ipse namque sic loquebatur, quatenus Ægyptios vehementius inflammaret contra Hebræos. Ex passione quoque invidiæ, quam contra Hebræos concepit, prosperitas eorumdem videbatur ei major quam fuit. Passiones namque, quando non reprimuntur per rationis judicium et virtutes morales, semper abducunt rationem a medio, et ejus pervertunt judicium tanto plus, quanto magis intensæ sunt in se ipsis.

Venite, sapienter, mihi consentiendo, et ea quæ dixero adimplendo, opprimamus eum. Rex iste iniquus, suam iniquam astutiam reputavit esse veram prudentiam. Habet autem vulpina versutia aliquid simile cum vera prudentia. Nam sicut veraciter prudens honestum sibi finem præfigit, et juxta exigentiam finis illius bene disponit media sua ad finis illius adeptionem; sic astutus et carnaliter prudens, præfigit sibi finem perversum, videlicet carnaliter delectari, impie prosperari, aut prævalere, aut aliquid tale, et juxta quod congruit ad obtinendum finem hujusmodi, apte disponit de mediis. Ne forte multiplicetur in sexu virili plus quam multiplicatus est; et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris: hoc est, ne sponte se addat adversariis nostris, eosque juvet ad expugnandum nos. Ideo subditur: expugnatisque nobis, egrediatur de terra, id est, terram nostram libere exeat in damnum nostrum. Erant namque Hebræi subjecti Ægyptiis, et utiles eis erant in multis, puta in artificiis, atque (ut fertur) dabant regi annuatim magnum tributum. Et forsan rex iste aliquid percepit de spe, quam habuerunt Hebræi de sua liberatione ex Ægypto, et introductione in terram ipsis a Deo suo promissam: ideo videns eos sic multiplicari ac roborari, verebatur ne congregato exercitu per vim exirent.

Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus. Quidam dicunt quod isti magistri operum fuerunt Ægyptii: quod etiam asserit Lyra. Alii dicunt quod fuerunt Hebræi, et quod ipsis magistris operum præfecit quosdam Ægyptios, qui magistros illos operum Hebræos sollicitarent ad expletionem sui officii. Et hoc asserit Magister in historiis, et consonat Josepho, imo et textui infra, quo legitur: Præcepit Pharao præfectis operum, et exactoribus populi, dicens:7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo. Itemque: Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis. Et certum est, quod illi sic flagellati, fuerunt Hebræi. Ideo istud tanquam verum tenendum est. Itaque rex Ægypti præfecit Hebræis magistros operum, ut ipsi magistri operum affligerent Hebræos oneribus, hoc est, ut laboriosa opera eis imponerent ex parte regis, quatenus ipsi Hebræi fatigati et fracti laboribus, tædio ac mœrore, non vacarent amplexibus. Sicque in illis operibus quærebat Pharao propriam utilitatem, et Hebræorum diminutionem, quam et principaliter intendebat. Ædificaveruntque Hebræi urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses, hoc est urbes ita vocatas. Secundum Lyram, in Hebræo habetur, Urbes thesaurorum, quia tam fortes tunc factæ sunt illæ urbes, ac si ibi essent thesauri regis ponendi. Sed potius puto, quod S. Hieronymus transtulit sicut in Hebræo habetur, et quod dictio illa Hebraica, pro qua transtulit, Tabernaculorum, forte æquivoca sit ad designandum tabernacula ac thesauros. Nam et Josephus innuit, in Hebræo haberi, Urbes tabernaculorum.

Porro in Scholastica fertur historia, quod urbes illæ jam ante fuerunt urbes, sed non urbes tabernaculorum, erantque in extremitate Ægypti: ideo Pharao fecit eas muris vallari, ut poneret in eis armatos quasi in tabernaculis jugiter excubantes, ne ingredi quis posset aut egredi sine regis consensu. Vel dicuntur urbes tabernaculorum, præ multitudine habitaculorum ibi exsistentium, aut propter fortitudinem fortalitiorum ibidem factorum, in quibus milites regis erant; sive ut aliqui dicunt, tabernaculorum, id est positionum, ubi videlicet fiscus regis reponeretur.

Porro Pharao est nomen commune regiæ dignitatis regum Ægypti, sicut apud Romanos quilibet imperator dicebatur Augustus. Ideo Rabanus in libro de Naturis rerum: Pharao, inquit, est nomen non hominis, sed honoris. Et Glossa: Omnes reges Ægyptiorum, Pharaones vocabantur, sicut et postea Ptolemæi vocati sunt; et reges Persarum, Arsacidæ; reges vero Romanorum, dicti sunt Cæsares vel Augusti, et præter hæc habuerunt propria nomina.

Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant, hoc est, quanto plus Hebræi opprimebantur ab Ægyptiis per labores, tanto Hebræi genuerunt sobolem abundantiorem. Quod quidam adscribunt miraculo. Unde et Rabbi

Paulus dicit hoc non fuisse secundum naturalem communemque cursum. Alii dicunt, quod experientia doceat, rusticanos et graviter laborantes gignere prolem copiosiorem, quam eos qui laute vivunt et otio vacant. Oderantque filios Israel Ægyptii. Josephus breviter tangit quatuor causas odii hujus, dicens: Oderunt Hebræos Ægyptii, propter virtutem ingenii, et laboris industriam, et affluentiam opum, et sobolis nobilitatem. Primo itaque oderant eos, quia Hebræi erant eis ingeniosiores. Secundo, quoniam erant eis in artificiis subtiliores. Tertio, quoniam divites erant et ditiores vulgo Ægyptiorum. Quarto, quoniam elegantem et copiosam sobolem habuerunt. In Genesi quoque præhabitum est, quod Ægyptii abominabantur Hebræos propter disparem cultum, et tanquam alienos spreverunt eos. Et affligebant Ægyptii Hebræos, illudentes et invidentes eis, verbis, signis, et factis; atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur, hoc est per opera inhumaniter laboriosa, quæ materialiter fiebant ex terra lutosa atque lateribus, ex quibus ædificabant urbes tabernaculorum.8 Denique in Scholastica historia ex Josepho dicitur: Aliud opus non tam grave, quam servile, imposuit Pharao eis, ut scilicet lutum platearum et sordes vicorum cophinis exportarent, juxta illud in Psalmo, Manus ejus in cophinis servierunt; atque ut fluvium, scilicet Nilum, per multas derivationes dividerent, quatenus terram Ægypti in locis plurimis irrigaret, et circumdarent civitates fossatis, ne eas fluvius inundaret.9

Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua. Pharao videns sibi non prodesse præinductam versutiam ad minorandum populum Hebræorum, excogitavit alium dolum, ut scilicet obstetrices Hebræorum obstetricando occiderent masculos Hebræorum, ut patet in textu. Porro hæ duæ obstetrices præerant ceteris obstetricibus Hebræorum, quibus duæ obstetrices nequaquam sufficiebant. Itaque his duabus, et per eas ceteris Hebræorum obstetricibus jussit, præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et tempus partus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum. Atque, ut Magister in historiis addit, permisit eis ut mentirentur factum esse aborsum. Primo namque volebat rex propositum suum per fraudes occulte implere, ne de nimia crudelitate argueretur. Si femina, reservate, hoc est, si proles nata, fuerit femella, vivere eam permittite. Ægyptii quippe non timuerunt sibi imminere periculum ex multiplicatione feminarum Hebræarum, quia infirmus, non bellicosus, est sexus femineus; ideo quoque voluerunt eas servari, ut earum fruerentur concubitu. Est et tertia causa, cur rex præcepit feminas reservari: quia videlicet feminæ Hebrææ in quibusdam artificiis erant subtiliores mulieribus Ægyptiorum; ideo rex voluit, ut in talibus artificiis sibi ac populo suo servirent, et ut possideret eas in ancillas. Timuerunt autem obstetrices Deum. Dicunt aliqui quod non solum servili, sed et filiali seu initiali timore Dominum timuerunt, ut infra tangetur. Et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant, hoc est vivere permiserunt, mares, id est infantulos sexus masculini; nec etiam ceteris obstetricibus sibi subjectis commiserunt occidere masculos. Nec solum ex Dei timore, sed item ex naturali pietate et pia compassione abstinuerunt a tam crudelissima cæde, præsertim quum feminæ sint communiter ac naturaliter compassivæ ac molles. Quibus ad se accersitis, rex ait. Quum enim rex percepisset per quosdam Ægyptios æmulos Hebræorum, quod obstetrices non interfecerunt masculos, vocavit rex eas ad se, dicens: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros, scilicet masculos, servaretis? quasi dicat: Cur tam inobedientes mihi fuistis? Quæ responderunt: Non sunt Hebrææ, sicut Ægyptiæ mulieres, id est, non sunt ita imperitæ in arte obstetricandi, ut Ægyptiæ feminæ. Ideo subditur: Ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas nos et obstetrices nobis subjectæ, pariunt, ita quod una earum alteri suffragatur, vel juvant se ipsas. Bene ergo fecit Deus obstetricibus, id est, earum pietatem ac timorem quo Deum timebant, et regem sceleratum offendere, seque periculo exponere maluerunt, quam tam dire peccare, remuneravit etiam in præsenti, ut paulo post diffusius exponetur. Et crevit populus Israel in sexu utroque, confortatusque est nimis. Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit illis domos. Hoc in Scholastica historia ita exponitur: Locupletavit eas, quum essent pauperes; vel fecundavit, quum essent steriles. Qui autem dicunt eas timuisse Deum filiali, vel saltem initiali timore, exponunt sic: Ædificavit eis domos, hoc est, spiritualem opulentiam gratiæ in præsenti contulit eis, mansiones quoque in gloria æternali eis paravit. Qui vero dicunt eas timuisse Deum timore solum servili, exponunt quod Deus ædificavit eis domos, id est, temporalia bona tribuit eis.

Circa hoc quæritur, quali timore timuerunt Deum, et an peccaverunt mortaliter se mendaciter excusando timore mortis, et amore vitæ præsentis, et utrum finaliter sint salvatæ. Ad ista S. Hieronymus super Isaiam innuit responsionem, dicendo quod Deus ædificavit eis domos, hoc est virtutes pro quibus in cœlestibus requiescerent. Ex quo sequitur, quod filiali aut initiali timore formidaverint Dominum, et venialiter tantum peccaverint mentiendo, quia mendacium illud fuit officiosum, non perniciosum, aut contra fidei veritatem, nec contra religionis doctrinam: et ita habuerunt virtutes infusas, et salvatæ creduntur. Idem sentit B. Augustinus, qui ait, et habetur in Glossa: Aliud faciebant obstetrices parvulos conservando, aliud Pharaoni mentiendo. In conservando opus misericordiæ fuit, mendacio autem pro se utebantur, ne Pharao eis noceret. Quod potuit non ad laudem, sed ad veniam pertinere: sicque earum mendacium exstitit veniale.

Porro S. Gregorius sentire videtur, quod demerito sui mendacii, privatæ sunt retributione felicitatis æternæ, et sola temporalia pro præmio sint sortitæ; quia per domos intelligit temporalia bona: sicque earum mendacium fuisset mortale. Hinc ex Gregorio fertur in Glossa: Summo opere cavendum est mendacium, quamvis sit culpæ levioris, si quis mentiatur præstando beneficium. Sed quoniam scriptum est, Os quod mentitur, occidit animam, hoc quoque perfecti refugiunt, ita ut nec vita cujuslibet per eorum fallaciam defendatur, ne noceant animæ suæ, dum prodesse cupiunt carni alienæ:10 quanquam hoc peccati genus facile relaxari credamus. Nam si quævis culpa sequenti pia operatione purgatur, quanto magis hæc facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur? Multi vero ex obstetricum fallacia conantur asserere, hoc mendacii genus non esse peccatum, quia ædificavit eis Dominus domos: in qua recompensatione magis agnoscitur, quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, quæ potuit in æterna vita retribui, in terrenam compensationem pro culpa mendacii est mutata, ut in vita sua, quam mentiendo tueri voluerunt, reciperent bona quæ fecerunt, et ulterius quod exspectarent mercedis præmium, non haberent. Nam et si subtiliter perpendatur, amore vitæ præsentis mentitæ sunt, non intentione mercedis. Parcendo enim, conatæ sunt infantum protegere vitam; mentiendo, suam.

Præterea, in his verbis videtur quædam contradictio insinuari. Si enim mendacium obstetricum fuit de facili relaxabile, faciliterque delebile, non videtur fuisse mortale; et si non fuit mortale, non propter illud sunt mercede cœlesti privatæ: nisi forte voluerit dicere, quod fuit faciliter delebile comparative loquendo, et ex causa seu ratione suæ originis. Denique non sequitur, mentitæ sunt amore vitæ præsentis, ergo sic mentiendo peccaverunt mortaliter. Non enim omne peccatum exstat mortale, quod oritur ex formidine mortis, aut amore vitæ præsentis: ut si quis evaginato gladio, dicat alicui, Nisi protuleris mendacium jocosum aut officiosum, occidam te; et ille proferret tale mendacium, ne occideretur. Sed tunc est mortale, quod ex amore vitæ præsentis, aut mortis timore procedit, quando est contra præceptum aut caritatem. Tunc enim, et non aliter, vita præsens et amor ejus præferuntur caritati et vitæ æternæ, imo et Deo. Porro verba Gregorii quidam sic glossant: Si non essent mentitæ, Deus dedisset eis gratiam, per quam meruissent vitam æternam; sed mendacium earum fuit impedimentum infusionis gratiæ gratum facientis. Adduntque isti, quod obstetrices nunquam gratiam habuerunt: quod incertum opinor. Nec verum censetur, quod solum veniale peccatum impedivit eas a gratiæ infusione. Tamen si mori maluissent, quam mentiri ne Deum offenderent, gratiam utique seu ejus incrementum promeruissent.

Est ergo dicendum, quod mendacium obstetricum fuit veniale peccatum. Unde quod dicitur Deus eis domos ædificasse, exponi potest de retributione temporali ac spirituali. Nam et temporalium sufficientiam, et gratiam ac virtutes contulit illis, pro earum caritate et pietate ad Israelitas, proque timore quo Deum extimuerunt. Creduntur quippe hæ obstetrices fuisse primo Ægyptiæ, sed Deo illuminante, acceperunt veri Dei notitiam. Et quamvis Pharao iste legatur ignorasse Joseph et ejus historiam, Israelitarumque Deum, non tamen est verisimile quin adhuc multi valde in Ægypto erant, qui ex revelatione aut conscriptione noverant inde loqui: inter quos forsitan erant et hæ obstetrices, quæ etiam inter Hebræos versando, aliquid discere potuerunt de vero Deo. Deinde per præfatam suam pietatem et compassionem, adeptæ creduntur gratiam tantam, quod ad cultum unius Dei conversæ sunt, ac promotæ in populo Hebræorum, sicut de Rahab legitur Josue sexto, et de Achior

Josue vi, 25.

Ammonita in libro Judith. Nempe si Rahab consecuta est a Domino tantam remunerationem in bonis vitæ præsentis, atque in spiritualibus donis, quoniam duos Hebræorum exploratores pie tractavit, et a mortis discrimine liberavit: quanto magis obstetrices istæ, quæ circa tam multos innocentes infantulos, et per consequens circa eorum parentes fuerunt tam piæ ac gratiosæ? Quod autem per ædificationem domorum a Deo collatam obstetricibus illis, intelligi queant etiam facultates rei familiaris, seu bona terrena, testatur in libro de Locutionibus Augustinus.

Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit ex Hebræis, in flumen, id est in Nilum, qui per diversa loca divisus, currit hinc inde per varias partes Ægypti, projicite; quidquid feminini, reservate. Itaque Pharao videns se non obtinere intentum per fraudes, et per persecutiones dolosas, in apertam persecutionem erupit. Erat autem projectio parvuiorum in Nilum, minus horrenda, quam effusio sanguinis eorumdem: ideo magis præcepit rex ut mergerentur, quam ut ferro trucidarentur vel jugularentur. Quod vero legitur Pharao præcepisse istud omni populo suo, quidam de Ægyptiis interpretantur, ita quod illis jussit exsequi hoc mandatum, et inquirere diligenter, ubi, quando, et quid feminæ gignerent Hebræorum. Alii putant intelligendum de populo Israel, qui populus Pharaonis vocatur, quia sub ejus erat dominio. Unde et infra dicunt Hebræi ad Pharaonem: Cur ita agis contra populum tuum? Hi itaque dicunt, quod Pharao sub pœna mortis et amissionis rerum omnium, jussit viris Hebræis submergere proprios parvulos.

Amplius, præter rationem superius introductam, assignat Josephus aliam causam, cur Pharao jussit masculos, non femellas, occidi: videlicet quoniam quidam sacerdos Ægyptiorum prædixit regi, eo tempore masculum in Israel nasciturum, qui regimen Ægypti humiliaret, et virtute

Judith. vi, 17, 18.

Exod. v, 15. transcenderet universos. Istud quoque allegat Magister in historiis; imo S. Bernardus in sermone de Pascha circa epistolam sancti Joannis testatur, quod Herodes laborabat simili suspicione cum Pharaone: quoniam sicut Pharao præcepit universitatem parvulorum Israelitici germinis trucidari propter unum puerum sibi suspectum, ita Herodes parvulos Bethlehemitas.11 Sicque in hoc Moyses fuit figura Christi.

Circa præhabita quæritur: An duæ præfatæ obstetrices Hebræorum, fuerunt natione Ægyptiæ, an Hebrææ. Quocirca recitat Lyra: Dicunt Hebræi, quod fuerunt ambæ Hebrææ, atque binomiæ, ita quod illa quæ in textu vocatur Sephora, fuit Jochabed filia Levi, et secunda Maria soror Moysis. Quod improbat Lyra: Primo, quoniam Jochabed illa jam mortua fuit, quum dictum sit, quod Joseph et fratres ejus omnisque cognatio illa jam erant defuncti. Secundo, quoniam obstetrices illæ, excusando se coram rege, dixerunt: Non sunt Hebrææ, sicut Ægyptiæ mulieres. Per quod insinuari videtur, quod ipsæ non erant Hebrææ. Tertio, quoniam non est probabile, quod occultam interfectionem infantium Hebræorum commisit rex mulieribus Hebræis. His addi potest, quod Jochabed etsi adhuc vixisset, tamen præ nimia senectute inepta fuisset ad obstetricale officium ac generalem sollicitudinem obstetricum. Maria vero soror Moysis, fuit puella tam juvenis, quod tunc fuisset ad officium illud inepta. Vix etenim erat quindecim annorum. Josephus quoque ait, quod erant Ægyptiæ, et quod propter hoc rex putavit eas suam non transgredi jussionem.

Footnotes

  1. Gen. xxix et xxx. ↩

  2. Gen. XLVI, 26. ↩

  3. Gen. XLVI, 27. ↩

  4. Ezech. XVI, 7. ↩

  5. Judic. VIII, 30. ↩

  6. Gen. XLI, 44. ↩

  7. Exod. v, 6, 7, 14. ↩

  8. Gen. XLVI, 34. ↩

  9. Ps. LXXX, 7. ↩

  10. Sap. 4, 11. ↩

  11. Matth. n, 16. ↩

Chapter 2 of 72