Articulus 71
ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN, DICENS : MENSE PRIMO.
NUNC refert Scriptura, qualiter erecta, situata, atque disposita sint, quæ in præcedentibus capitulis facta leguntur. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Mense primo, prima die mensis: quod intelligendum est de primo mense anni secundi ab egressione Israel ex Ægypto; eriges, id est, per alios facies elevari, tabernaculum testimonii, et pones in eo arcam: quæ posita est in interiori et sacratiori parte tabernaculi, scilicet intra Sancta sanctorum: dimittesque ante illam velum. Et illata mensa, quæ in exteriori parte tabernaculi posita est, pones super eam quæ rite præcepta sunt, id est, quæ legitime jussi super eam locari, videlicet panes propositionis, sicut in expositione vicesimi quinti capituli patuit.1 Candelabrum stabit cum lucernis suis, hoc est cum lampadibus stantibus in summitatibus stipitis candelabri calamorumque ejus; et altare aureum, id est altare thymiamatis seu incensi, in quo adoletur incensum, id est, in quo thymiama crematur, coram arca testimonii: id est, hæc stabunt in exteriori parte tabernaculi ex opposito arcæ, quæ erit in parte tabernaculi interiore. De his, quoniam sæpe præhabita sunt, transeo.
Tentorium, id est velum, in introitu tabernaculi testimonii pones: velum namque pendebat inter tabernaculum et atrium in introitu tabernaculi; et ante illud altare holocausti, quod fuit in atrio: sicque velum pendebat inter tabernaculum et istud altare, atque per consequens hoc altare fuit ante tentorium illud seu velum. Labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. Labrum quippe erectum et situm est inter altare holocausti, quod fuit extra tabernaculum, et inter tabernaculum ipsum. Circumdabisque atrium tentoriis, id est, ex utroque latere atrii vela expandes, et ingressum ejus, id est, ante introitum atrii pones velum.
Posuit et testimonium in arca. Per testimonium hoc loco non intelligitur liber
Exod. xxv, 13, 14. legis Moysis, sed tabulæ testamenti, quæ datæ erant cum suis præceptis in testificationem pacti seu fœderis pacis et dilectionis inter Deum et Israeliticum populum. Subditis infra vectibus, id est vectibus infra arcam subjectis et connexis ad deferendum arcam tempore opportuno, ut in vicesimi quinti capituli elucidatione claruit. Et oraculum desuper, id est, super arcam posuit propitiatorium. Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, ordinatis coram propositionis panibus, id est, mensam in tabernaculi parte exteriore constituit, panibus propositionis positis coram, id est evidenter et ordinate super mensam locatis. Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ, locatis per ordinationem lucernis. Posuit et altare aureum sub tecto testimonii, id est tabernaculi, quod vocabatur tabernaculum testimonii ob causam frequenter præhabitam; contra velum, id est extra et circa velum illud, quod fuit expansum inter Sancta sanctorum et inter Sancta, hoc est inter partem tabernaculi interiorem et exteriorem juxta sæpe præhabita. Et adolevit super eo incensum aromatum, id est, super altare hoc aureum Moyses obtulit et cremavit thymiama ex aromatibus factum. Moyses quippe sacerdotali fungebatur officio secundum dispositionem divinam, præsertim usque ad ipsius Aaron consecrationem. Propter quod ait Psalmista: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus. Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, et altare holocausti posuit in vestibulo testimonii, id est in atrio tabernaculi, sicut nunc tactum est, et supra præhabitum. Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, id est cortinas atque columnas ex utroque latere atrium ipsum cludentes circa tabernaculum et altare incensi; ducto in introitu ejus tentorio, id est velo tracto seu expanso ante introitum atrii.
Ps. xcviii, 6. omnia Postquam cuncta perfecta sunt, id est, statim ut omnia ista disposita et locata sunt, operuit nubes tabernaculum testimo- nii. Per quod Deus monstravit, quam acceptum sibi fuit opus hoc, et cuncta ad ipsum spectantia. Et gloria Domini implevit illud, id est, præclarus Dei effectus implevit tabernaculum, utpote nubes illa cujus una pars operuit tabernaculum, et alia pars ejus illud implevit. Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, id est ipsum tabernaculum per introitum ejus, ita ut staret sub tabernaculi tecto. In quo tabernaculo iniit Dominus fœdus cum Israel, verba fœderis loquendo ad Moysen. Nube operiente omnia, id est propter hoc, quod nubes totum tabernaculum texit, et per introitum ejus tabernaculum ipsum intravit ac implevit, ita quod Moysi non patuit aptus ingressus, aut in tabernaculo locus; et majestate Domini coruscante, id est, magna et infinita Dei potestate se ipsam clare ostendente per istum effectum.
Circa hæc scribit quidam: Non poterat Moyses ingredi propter reverentiam divinæ præsentiæ. Cujus simile habetur tertio Regum libro, in quo dicitur: Non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: non quia nebula obscuraret eorum adspectum, sed quia erat divinæ præsentiæ signum. Unde subjungitur ibi: Impleverat enim gloria Domini domum Domini. In his verbis aliqua continentur, quæ non videntur apte inducta. Primum est, quod ait, Non poterat Moyses ingredi propter reverentiam divinæ præsentiæ. Moyses namque interdum ingressus est cacumen montis Sinai, in quo Deus suam demonstravit præsentiam per præclariores et plures ac eminentiores effectus, quam fuit iste effectus, quemadmodum nonodecimo et vicecimo capitulis patuit. Siquidem in vertice montis Sinai apparuerunt voces et lampades, et sonitus buccinæ, et ingens ignis ac fumus, quasi de fornace erumpens, quæ omnia erant divinæ signa præsentiæ: quibus non obstantibus, Moyses intravit in altitudinem montis, et loquebatur familiariter ibi cum Deo tempore longo. Secundum est, quod ait nebulam non obscurasse sacerdotum adspectum. Siquidem pro eo
III Reg. viii, 11.
Exod. xx, 18; xix, 18-20. quod tertio Regum præallegata verba habentur, in libro Paralipomenon asseritur : Implebatur domus nube, ita ut non possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem.2 Unde in eodem libro subditur : Tunc Salomon ait :3 Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine. Tertio, inepte applicat ad probandum propositum verba illa, Impleverat enim gloria Domini domum Domini : quia per gloriam Domini intelligitur ibi, sicut et hic, præfatus Dei gloriosus effectus, videlicet nubes.
Hinc in Scholastica historia dicitur, quod nubem in tabernaculo Moysi apparentem, visus non pertransivit. Verumtamen doctores quidam catholici dicunt, quod nubes in templo Salomonis apparens, et ista in tabernaculo Moysis ac supra illud exsistens, non erat tenebrosa aut procellosa, sed temperata ac fulgida, obumbrans atque reverberans facies sacerdotum, ita quod se invicem videre nequibant, nec ministrare, sicque diceretur caligo propter abundantiam suæ lucis. Verumtamen quidquid sit de nube, quæ in templo apparuit Salomonis, de ista nube tenendum censetur, quod ad minus habuit in aliqua sui parte densitatem atque caliginem quamdam : sicut et ignis qui in vertice montis Sinai apparebat, erat fumosus pro parte, in tantum, quod fumus quasi ex fornace ascendit ex eo, ut patuit.4 Et tamen dato, quod utraque nubes fuerit tota valde clara ac lucida, tamen ex dictis catholicorum doctorum jam allegatorum habetur, quod nubes illa sub Salomone, obscuravit et repercussit sacerdotum adspectum, ita quod ob illam visus sui repercussionem, nequibant se invicem intueri ac ministrare.
Si quando nubes tabernaculum deserebat, id est, quando nubes recessit a tabernaculo procedens ulterius, proficiscebantur filii Israel per turmas suas, id est, castra moverunt, et sequebantur nubis ducatum, quam angelus movit. Si pendebat desuper, manebant in eodem loco, id est, quando nubes mansit in aere pendens aut super tabernaculum fixa, filii Israel quiescebant ibidem, quousque nubes processit. Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo. Nam et quando movebatur in aere, incubabat tabernaculo, imo et toti populo per gyrum tabernaculi gradienti, ad præstandum eis refrigerium contra solis fervorem. Et ignis in nocte, id est, columna ignis, seu eadem nubes, ex una parte lucens ut ignis, incubabat tabernaculo ac populo nocturnis temporibus pro solatio lucis et ostensione itineris, si opus exstiterat. Videntibus cunctis populis Israel per mansiones suas, id est, duodecim tribubus Israel istud conspicientibus visu exteriori in suis tentoriis, profectionumque locis. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.5
Footnotes
Chapter 72 of 72