Skip to the text

Articulus 70

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI NONI : DE HYACINTHO VERO ET PURPURA.

PRÆSENS capitulum non aliud est, quam recitatio qualiter per artifices, præsertim per Beseleel, factæ sint vestes pontificis ac sacerdotum, quas vicesimo octavo capitulo fieri Deus præcepit. Aliqua tamen hic adduntur. Nam dicitur : Inciditque bracteas. Bractea appellatur frustum auri alteriusve metalli extensum. Itaque incidit bracteas, hoc est laminas aureas tenues, et extenuavit in fila. Fecit enim fila ex eis per subtiliationem materiæ: ideo subditur, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, id est cum filis sub stamine textis. Subtegmen enim vocatur filum quod sub stamine texitur. Fecerunt et mitras cum coronulis suis, hoc est circulis parvis, qui fuisse leguntur in parte inferiori mitrarum illarum.

Feceruntque filii Israel cuncta quæ præceperat Dominus Moysi, id est præfata ornamenta, et cetera jam prædicta in capitulis præinductis: quæ artificiata Dominus per Moysen fieri jussit, ita quod Moyses ex Dei commissione ac jussu præcepit ea per artifices fieri. Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, scilicet annulos, tabulas, vectes, id est omnia ista et cetera in textu expressa, præsentaverunt Moysi jam completa, imo ad Dei honorem formata. Deo quoque eadem offerebant, quasi exsecutioni mandata juxta ipsius imperium, et ordinata ad ipsius obsequium. Quæ postquam Moyses cuncta vidit expleta, benedixit eis, id est, filiis Israel imprecatus est bona, et eos laudavit, tanquam obedientiarios Dei in exsecutione istorum juxta Dei præcepta.

Chapter 71 of 72