Proœmium
ENARRATIO
IN EZECHIELEM PROPHETAM
SAPIENTIA per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Sap. VII, 27.
Hæc de increata Dei Sapientia, unigenito Patris æterni Filio dici, patet ex ipso præallegatæ textu Scripturæ. Nempe de hac Sapientia paulo ante præmisit : Candor est lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius :1 et quum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat. Hæc utique puræ non competunt creaturæ. Sed quum sanctus apostolus Petrus propheticam revelationem Spiritui Sancto per appropriationem quamdam attribuit, in secunda sua epistola scribens, Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines :2 cur præinducto libri Sapientiæ capitulo, revelatio prophetalis Filio Dei sub Sapientiæ appellatione adscribitur? Et respondendum, quod quamvis omne creaturæ bonum sit Dei donum, atque ex divina voluntate seu liberalitate donatum, imo et gratis originaliter præstitum; quamvis equidem aliqua bona, utpote præmia, propter merita dentur : nihilo minus quantum ad primam eorum originem, gratis utique conferuntur, eo quod tam esse naturale, quam prima gratia promerendi, gratis concessa sunt. Quamvis ergo hoc ita sit, tamen supernaturalia Dei dona, specialiter divinæ bonitatis liberalitati adscribuntur. Prophetia autem est supernaturale donum gratiæ gratis datæ.
Itaque, circa propheticam revelationem consideranda sunt duo : videlicet ejus essentia, quæ est quædam notitia. Et quantum ad hoc, infusio ejus appropriate adscribitur Sapientiæ increatæ, seu Filio Dei : qui est Verbum æternum, per modum intellectualis emanationis procedens a Patre. Propter quod Filio potissime, quæ ad intellectum pertinent, appropriantur : utpote veritas, ars, exemplar, sapientia. Sicque illuminare, docere, futura ostendere, sibi per appropriationem conveniunt. Secundo, circa propheticam revelationem consideratur motivum seu inductivum infusionis seu dationis ipsius, quod est mera bonitas ac liberalitas Dei. Sicque appropriatur Spiritui Sancto : cui bonitas, pietas, amor, liberalitas, et cetera quæ voluntatem concernunt, appropriate conveniunt, eo quod ipse a Patre et Filio tanquam uno principio, per voluntatem et secundum voluntatis emanationem procedat, secundum quod Thomas in prima parte et in Summa contra gentiles deducit.
Horum insuper præelectorum beatorumque hominum, quibus Deus sublimis et benedictus, incerta et occulta sapientiæ suæ manifestare dignatus est (ita ut non faceret verbum, nisi primo revelaret secretum suum ad servos suos Prophetas), unus præcipuus fuit sanctus iste Ezechiel, cujus jam, Spiritu Sancto agente, elucidandus est liber.34 Ipse enim est inter quatuor majores Prophetas unus, cui pene innumeræ revelationes factæ videntur, cui novi Testamenti mysteria mirabiliter in prima sua visione divinitus pandebantur. Qui in sui voluminis principio et in fine, tantis difficultatibus plenus est, ut omnium ingenia, quamvis præclara, lassentur. De ipso quoque in Ecclesiastico habetur : Ezechiel vidit conspectum gloriæ, quam ostendit illi in curru Cherubim.5 Itaque ad hujus beatissimi Vatis explanationem accedens, Spiritus Sancti paracleti adorandi, superboni ac superdulcissimi specialem illustrationem, opem et gratiam totis imploro præcordiis, propriæ infirmitatis, insufficientiæ, cæcitatisque conscius : quas utinam magis semper attenderem !
ENARRATIO
IN EZECHIELEM PROPHETAM
Footnotes
Chapter 1 of 59