Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : ET FACTUM EST IN TRICESIMO ANNO, IN QUARTO MENSE, IN QUINTA MENSIS.

BREVITER sanctus propheta Ezechiel regis Juda. De hoc transeo, quia Lyra hoc satis deducit. in libri sui proœmio tempus et locum, quibus propheticæ ac divinæ revelationes sibi fieri inceperunt, pandit, dicendo : Et factum est in tricesimo anno ætatis Ezechielis. Tricesimo namque ætatis suæ anno exorsus est loqui captivis, secundum Hieronymum in Prologo. Gregorius quoque exponit modo prætacto. In quarto mense anni tricesimi, in quinta die mensis hujus quarti. Sed contrarium huic videtur, quod S. Hieronymus in exordio expositionis verborum istorum, ait : Tricesimus annus, non ut plerique æstimant, ætatis dicitur, nec jubilæi. Ad quod respondent doctores, quod annus iste vocatur tricesimus, non solum ab exordio nativitatis Prophetæ hujus, vel propter ætatem ipsam quam habuit tunc; sed etiam a tempore inventionis libri Deuteronomii sub rege Josia, anno regni sui octavodecimo, a quo usque diem in quo cœpit Ezechiel videre secreta divina spiritu prophetali, fluxerunt anni triginta :12 ita quod idem fuit annus tricesimus ætatis Ezechielis, et inventionis libri præfati, et quintus transmigrationis Joachin

Quum essem in medio captivorum, id est inter Judæos a Babyloniis captos, translatos et commanentes juxta fluvium Chobar : qui est fluvius per terram Chaldæorum decurrens, juxta quem morabantur quidam Judæi, sicut David prædixit : Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion.3 Aperti sunt cœli, non aliqua cœlestium corporum scissione, sed quia propter ingentem lucem quæ in nube apparuit, videbatur quasi ruptura in cœlo, quemadmodum et in fulguratione apparet. Secundum Hieronymum, Aperti sunt cœli, non divisione firmamenti, sed fide credentis, quia cœlestia illi sunt reserata mysteria. Vel, Aperti sunt cœli, quoniam habitantes in cœlo, videlicet Deus omnipotens, rex cœlorum, et angelus ejus, manifestaverunt se Prophetæ in visione subscripta. Et vidi visiones Dei, id est, quædam divina secreta mihi per divinam revelationem ostensa, visione imaginaria et intellectuali adspexi. Sumit itaque visiones pro rebus intellectualiter manifestatis, visis et cognitis. Sæpe etenim in Scripturis sumitur visus seu visio, pro re visa, ut in Isaia: Visio quam vidit Isaias. Et alibi de Zacharia habetur: Cognoverunt quoniam visionem vidisset. In Actibus quoque inducitur: Cogitante Petro quidnam esset visio quam vidisset.4 Vidit igitur ista sanctus Ezechiel, visione imaginaria, quæ est per alienationem animi a sensu exteriori;5 et notitia intellectuali, quæ est complementum in cognitione prophetali, secundum quod Daniel: Intelligentia, inquit, est opus in visione.6 Intellexit enim quid similitudines sibi imaginarie præsentatæ significarent.

In quinta mensis quarti die, ut dictum est, ipse annus tricesimus præmemoratus ætatis Ezechielis, est annus quintus transmigrationis regis Joachin:7 quando Nabuchodonosor rex Babylonis, transmigrare fecit seu transtulit regem Joachin filium Joakim, filii Josiæ regis, a Jerusalem in Chaldæam, quemadmodum quarto Regum plenius recitatur.8 Factum est verbum Domini, id est revelatio allocutioque divina, ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum secus fluvium Chobar. Ex quibus elicitur, quod pater Ezechielis fuit Propheta, eo quod (teste Hieronymo) apud Hebræos pro regula habeatur, quod quicumque in titulis Prophetarum, pater Prophetæ vocatur, Propheta exstiterit. Et quoniam Ezechiel fuit de tribu sacerdotali, eliciunt quidam quod fuit de tribu regali, quia hæ duæ tribus tanquam ceteris principaliores, matrimonialiter junctæ fuerunt.

Verum istud certum non est: quia tribus sacerdotalis non dumtaxat tribui Juda, puta regali, jungi poterat, sed et cuilibet tribuum Israel. Et facta est super eum ibi, secus fluenta Chobar, manus Domini, id est virtus gratiæ Dei, confortans eum ad intuendum divina secreta. Tunc enim sibi Deus potenter infudit lumen prophetale, quo mens ejus elevabatur ad contemplanda divina. Vel, Manus Dei facta est super eum, quoniam Filius Dei docuit eum ibidem: sicut jam ex libro Sapientiæ allegavi, quod increata Sapientia in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituens.9 Dicitur quippe Filius Dei manus et brachium Patris in Isaia, ubi dicitur: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et item, Brachium Domini cui revelatum est? Item in Psalmo: Salvavit sibi dextera ejus.

Et vidi.101112 Frequenter Prophetæ mutant personam et tempus in loquendo, nunc de se quasi de alio loquentes, nunc de se ipsis sub propria persona evidenter profantes. In superiori autem particula loquebatur Ezechiel de se quasi de alio, nunc de se apertissime ait: Et vidi imaginarie ac intellectualiter; et ecce ventus turbinis, id est ventus impetuosus seu turbulentus: unde Symmachus et Theodotion transtulerunt, Flatus tempestatis; veniebat ab aquilone, id est a terra Babylonis versus ac contra Judæam, ut tangit Hieronymus, pleniusque dicetur. Et nubes magna. Hujusmodi autem nubes, cum ingenti vento revolutionem in terra faciente multoties veniunt. Et ignis involvens, id est nubem istam illuminans, et partes ejus intra se volvens atque circumdans, prout in coruscationibus magnis apparet; et splendor in circuitu ejus, id est, ex ignis claritate videbatur in circuitu nubis splendor, secundum quod fulgura splendorem emittere solent. Et de medio ejus, videlicet de medio ignis qui in nube apparuit, quasi species electri, id est, similitudo electri apparuit. Porro electrum, secundum Gregorium, ex auro et argento est mixtum. Imo, secundum Hieronymum, auro atque argento pretiosius est; et, ut alii asserunt, argento et auro clarius fulget. Itaque de medio ignis color seu refulgentia electri egredi videbatur.

Præterea, ut quidam affirmat, in Hebræo habetur, Quasi species CHASMAL; dicitque Rabbi Salomon, quid proprie id significet, se nescire. Ideo ille adstruit se nescire quare Hieronymus transtulerit, Electrum: quia non est, inquit, multum probabile, quod Hieronymus melius intellexit Hebraicum, quam doctor ille. Et nonne utique Spiritus Sanctus, qui B. Hieronymum præordinavit in doctorem Ecclesiæ atque interpretem sacræ Scripturæ, potuit eidem conferre, imo et contulisse credendus est, sufficiens Hebræi idiomatis intelligentiam, etiam in locis obscuris? Denique S. Hieronymus, ut ipsemet sæpius tangit, in transferendo et exponendo Scripturas, præsertim propheticas, cum doctissimis contulit Judæorum. Sed et Septuaginta interpretum translatio, qua ante Hieronymum utebatur Ecclesia, ita habet: Et in medio ejus visio electri. Rationabiliter ergo et scienter usus est nomine electri S. Hieronymus.

Et in medio ejus, id est in medio ignis, non electri, secundum Hieronymum, apparuit similitudo quatuor animalium: ex quo intelligi datur, quod non erant vere animalia, sed apparenter ac repræsentative. Jam enim dictum est, quod in nube videbatur scissura, propter ignis in nube exsistentis fulgorem. Sicque per aperturam nubis illius, videbantur quasi quatuor animalibus similia. Et hic adspectus eorum, id est forma seu dispositio animalium horum talis fuit, ut subditur. Similitudo hominis in eis. Hoc dupliciter exponitur: Primo, ut forma humana, quantum ad faciem, in singulis illorum animalium fuisse dicatur tanquam præcipua: ad insinuandum quod omnia quæ in mundo geruntur, a Deo rationabiliter disponuntur. Secundo, ut similitudo vultus humani in eis fuisse dicatur ut una, quæ tamen primo exprimitur quoniam ceteris dignior est: aliæ enim similitudines vultuum, erant irrationalium animalium, sicut subjungitur. Et quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni, id est, quodlibet animalium horum, habuit quatuor facies et quatuor alas. Et pedes eorum pedes recti, id est extra tibiam non extenti, sed ad omnem situm seu partem æqualiter in eundo applicabiles. Et planta pedis eorum, quasi planta pedis vituli: id est, plantæ pedum animalium istorum, erant rotundæ, non extentæ extra tibiam, sicut nec pedes vituli: ideo dicitur, Quasi planta pedis vituli, quoniam planta vituli non nisi parum extra tibiam tenditur. Unde Aquila transtulit, Planta pedis eorum rotunda; sicque in Hebræo habetur, ut aliqui dicunt. Et scintillæ quasi adspectus æris candentis, id est, in adspectu, dispositione, candoreque similes æri ignito fulgenti, procedere videbantur ex horum animalium oculis.

Et manus hominis sub pennis eorum, id est, sub alis animalium horum erant similitudines manuum hominum, in quatuor partibus, id est in quatuor locis cujuslibet animalis. In quolibet namque apparebant quatuor hujuscemodi manus, et sub qualibet ala apparuit manus una. Et facies et pennas per quatuor partes habebant: quia (ut dictum est) quodlibet habuit quatuor facies et quatuor pennas propriis locis distinctas, et taliter situatas, quod una ala erat inter duas facies, et una facies inter duas alas. Junctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum, id est, extremitas alarum unius animalis tetigit extremitatem alarum alterius animalis. In quolibet siquidem animali erant quatuor alæ, quarum duæ fuerunt ad corpus tegendum deorsum pressæ, aliæ duæ ad volandum extentæ: et illæ alterius animalis pennas extentas tangebant.

Non revertebantur quum incederent, id est, sine corporis conversione progrediebantur quocumque tendebant; sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur, id est, ad quamlibet partem terræ ibat, corpus suum non convertendo. In quolibet enim animali erant quatuor pedes, ita quod cuilibet faciei correspondebat unus pes inferius secundum lineam rectam sub facie. Denique horum pedum tibiæ sic erant dispositæ, quod genua æqualiter flectebantur ad quatuor partes oppositas. Sicque animalia illa progredi quibant ad partes oppositas sine corporis conversione, præsertim quum juxta prætacta, etiam plantæ pedum æqualiter applicabiles fuerint ad quatuor partes oppositas. Quemadmodum si aliquis nostrum haberet oculum

8

9

5

6

7

B

C

D ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum, regenua quoque ad quatuor partes æqualiter flexibilia, et plantas æque applicabiles ad partes has quatuor, posset incedere ad quatuor partes oppositas absque corporis sui conversione.

Similitudo autem vultus eorum sic erat disposita; ponitque singulare pro plurali, quia in quolibet animali erant quatuor vultus ita locati: Facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, id est, in quolibet animali species vultus humani ac leonini erant in parte ejus dextera; facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, id est, similitudo faciei bovis, erat in sinistra parte cujuslibet horum quatuor animalium; et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor, id est, facies aquilæ aliis tribus vultibus eminebat, secundum quod collum aquilæ longum erat et elevatum. Corpus quippe cujuslibet animalis, super pedes suos stetit quasi erectum, in imaginaria visione, et in superiori parte fuit quadratum, sive (ut alii dicunt) rotundum. Facies autem ipsius dispositæ erant secundum quatuor partes oppositas, ita quod facies hominis in animali consistens, erat directe opposita adspectui Ezechielis prophetæ, et dicitur pars anterior; facies autem aquilæ erat in parte opposita et posteriori; facies vero leonis et bovis, erant in aliis duabus oppositis partibus, ita quod facies leonis erat in dextra parte respectu faciei hominis, facies quoque bovis in parte sinistra. Ideo jam dicit, quod facies hominis et leonis erant a dextris, quoniam facies hominis fuit directe objecta visui Prophetæ, et vultus leonis fuit in parte dextra, quantum ad hominis faciem.

Et facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper: vultus enim eorum videbantur ad superiora respicere, et duæ alæ singulorum desuper erant, ut dictum est, ad volandum extentæ. Duæ pennæ singulorum jungebantur pennis alterius in extremitatibus pennarum sive alarum, sicut jam dixit: Junctæ erant pennæ eorum13 alterius ad alterum; et duæ tegebant corpora eorum. Quodlibet enim animal habuit quatuor alas, quarum duæ inferiores erant ad corpus tegendum demissæ. Et unumquodque coram facie sua ambulabat. Nam quocumque ibat, unum vultum ante se habuit sine corporis sui conversione: habuit nempe quatuor vultus versus quatuor partes oppositas. Ubi erat impetus spiritus, id est impulsus venti turbinis jam præfati, illuc gradiebantur, commotionem illam sequendo, sicut et nubes et ignis eam involvens. Nec revertebantur quum ambularent: id est, progrediendo ad partes oppositas, successive corpora sua non convertebant, ut patuit.

Et similitudo animalium et adspectus, id est dispositio apparentiæ eorum, erat quasi similitudo carbonum ignis ardentium, et quasi adspectus lampadarum: id est, animalia ista splendida apparebant sicut igniti carbones, lampadesque accensæ. Hæc erat visio discurrens, id est dispositio visa seu apparentia radians, in medio animalium, id est in ipsis animalibus quolibetque ipsorum; splendor ignis: quia ut dictum est, fulgentia videbantur ut carbones igniti et lampades; et de igne fulgur egrediens: ita quod instar fulguris coruscantis videbantur disposita atque nutantia. Ideo subditur: Et animalia ibant et revertebantur, id est, ad quamlibet partem ambulabant, in similitudinem fulguris coruscantis, id est terribiliter et valde velociter. Quomodo nunc ait Propheta, Animalia ibant et revertebantur, quum statim præmiserit, Nec revertebantur quum ambularent? Et respondendum, quod superius, Reverti capitur passive, hic autem deponentialiter. Ibi enim dicta sunt non reverti, quia quocumque tendebant corpora eorum, non convertebantur. Hic autem dicuntur ivisse et reversa fuisse, quia ad partes oppositas ibant, tamen (ut satis expositum est) sine corporum suorum conversione.

Hucusque de animalibus Propheta disseruit: jam de dispositione rotarum sub-

12

13

14 vers. 12.

10

11

15 jungit. Quumque adspicerem animalia, id est similitudines eorum visione imaginaria, apparuit rota una super terram juxta animalia, quia sequebatur ea, habens quatuor facies, id est totidem semicirculos facialiter apparentes. Et adspectus, id est color seu apparentia, rotarum et opus earum quasi visio maris, id est similis mari viso. Talem enim colorem habere videbantur, qualem habet aqua maris, quæ est transparens, clara, atque perspicua. Quidam asserunt in Hebræo haberi, Quasi visio THARSIS. Sic quoque continet translatio Septuaginta interpretum. Et illi dicunt, quod Tharsis hic pro lapide quodam pretioso accipitur. Unde Aquila transtulit, Hyacinthum, qui lapis (secundum Hieronymum) habet similitudinem cœli. Tharsis vero quandoque pro mari accipitur. Et cœlum, lucidum, perspicuum, et transparens est, sicut aqua : propter quod unus cœlestium orbium appellatur cœlum crystallinum seu aqueum. Sicque omnia ista concurrunt in idem. Et una similitudo ipsarum quatuor, id est, rotæ istæ ejusdem per omnia dispositionis fuerunt. Ex quo constat, quod erant quatuor rotæ, non una dumtaxat. Et adspectus earum et opera taliter se habebant, quasi si sit rota in medio rotæ, id est, una per medium alterius transiens, intersecando se invicem ad angulos rectos.

16

17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur quum ambularent. Pro cujus intellectu pensandum, quia ut Lyra scribit, quælibet quatuor rotarum videbatur composita ex duobus circulis per omnia æqualibus, se invicem intersecantibus in duobus punctis oppositis ad angulos rectos sphærales, quemadmodum duo coluri in sphæra materiali : sicque fuerunt ibidem quatuor semicirculi, per omnia similes et æquales, qui dicuntur hic rotæ facies. Denique, quandocumque stabat rota, tangebat terram in altero seu aliquo intersecationis puncto, et ita æqualiter mobilis fuit ad quatuor partes oppositas, secundum quatuor rotæ facies : et hoc, sine conversione corporis rotæ, sicut de animalium tibiis et pedibus dictum est. Quod autem de una rota jam dicitur, de aliis tribus intelligendum est. Itaque innotescit quomodo rotæ per quatuor partes ibant, videlicet per partes terræ oppositas, vel per quatuor loca intersecationis tangentia terram successive et alternatim. Nec revertebantur quum ambularent, quoniam sine totius corporis conversione poterant ad oppositas partes deambulare. Ad quem locum declinabat, quæ prima erat, sequebantur et ceteræ. Istud non est in Hebræo, nec in translatione Hieronymi, neque in libris correctis : similiter nec quod subditur, Non revertebantur quum ambularent : hoc enim jam habitum est. Porro sensus primæ particulæ est, quod motum primæ rotæ, aliæ tres sequebantur.

B

C

Statura quoque erat rotis, id est, vehemens magnitudo inerat eis, et altitudo, et horribilis adspectus propter velocissimum earum motum et molem ingentem : ita ut (secundum Hieronymum) intuenti stuporem sive miraculum faceret. Et totum corpus rotarum, id est uniuscujusque rotæ, plenum oculis in circuitu ipsarum quatuor rotarum, id est per omnes partes earum. Rotæ enim quasi animatæ et intellectualis naturæ apparebant, secundum Hieronymum. Unde in eis apparuit similitudo oculorum, sicut in alis seu cauda pavonum.

18

19

20

21 Quumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea ad eamdem partem terræ seu loci ; et quum elevarentur animalia de terra (duabus enim alis vicissim volabant, ut tactum est) ; elevabantur simul et rotæ in altum. Quocumque ibat spiritus rotas vivificans, illuc eunte spiritu, et rotæ pariter levabantur sequentes eum. Per quod secundum Hieronymum insinuatur, quod secundum propriam voluntatem movebantur. Unde subjungitur : Spiritus enim vitæ erat in rotis, id est, spiritum vitalem et intellectualem eos vivificantem habebant. Cum euntibus animalibus ibant rotæ, et cum stantibus sta- bant; et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, scilicet animalia, quia spiritus vitæ erat in rotis. Per quod datur intelligi, quod non sequebantur rotæ animalia, quasi tractæ vel ab extrinseco impulsæ, sed ab intrinseco spiritu vivificante.

Consequenter fit mentio de loco, throno, et majestate Dei omnibus præsidentis. Et similitudo super capita animalium firmamenti: id est, capitibus animalium eminebat similitudo firmamenti seu cœli stellati; quasi adspectus crystalli horribilis: id est, firmamentum istud coloratum apparuit, sicut crystallus horribilis, id est venerabilis, ut quidam exponunt; vel, Horribilis adversariis potestatibus, sicut in Canticis Sponsa fertur Terribilis ut castorum acies ordinata;14 vel, Horribilis, ob nimiam molem. Et extenti super capita eorum, videlicet animalium, desuper. Sic enim apparuit firmamentum illud, quasi crystallus super animalium capita extentus. Est autem crystallus, glacies ex aquis mundis et lucentibus fortissime diutiusque nimio frigore constricta ac indurata, juxta illud Ecclesiastici:15 Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ, id est, alæ animalium videbantur erectæ. Duæ enim erant ad volandum extentæ, alterius ad alterum, id est unius animalis ad aliud: quia ut dictum est, alæ eorum se invicem in extremitatibus contingebant. Unumquodque duabus alis inferioribus velabat corpus suum; et alterum, id est singulum per comparationem ad quodlibet aliorum trium, similiter velabatur per duas alas demissas, sicut jam dictum est sæpe.

Et audiebam sonum alarum, id est animalium horum quando ad volandum concutiebantur hæ alæ, quasi sonum aquarum multarum, id est valde gravem, grandem, ac fortem, quasi vocem sublimis Dei, id est a Deo excelso dispositum, ejusque majestati declarandæ congruentem; vel quasi vocem tonitrui, ut quidam exponunt.

Quum ambularent animalia et rotæ, quasi sonus erat multitudinis, id est magni exercitus, imo ut sonus castrorum, id est bellicarum machinarum, tentoriorum, atque similium, quæ cum bellatoribus deferuntur, et in Scripturis castra vocantur. Quorum omnium est maximus sonus ex collisione armorum, incessu16 turbarum, fremitu bestiarum, quemadmodum primo Machabæorum libro conscribitur de sono exercitus regis Antiochi. Quumque starent animalia, demittebantur pennæ eorum, id est, alæ quæ erant ad volandum extentæ, deprimebantur, sicut et avium pennæ quum cessant volare. Nam quum fieret vox super firmamentum, quod erat super caput eorum, id est, quum Deus super firmamentum residens, et inde omnia moderans, emitteret jussionem, stabant et submittebant alas suas: quia ad nutum Dei omnipotentis movebantur ac stabant. Et ut ait Hieronymus, Vocem Dei in cœlestibus resonantis ferre non poterant, sed stabant ac mirabantur, et suo silentio Dei potentiam demonstrabant.

Consequenter describitur thronus Altissimi præsidentis. Et super firmamentum jam dictum, quod erat imminens capiti eorum, id est supereminens capitibus animalium, quorum erant sexdecim facies, quolibet quatuor facies habente, quasi adspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, id est thronus apparens similis in colore sapphiro, vel thronus sapphirinus; et super similitudinem throni similitudo quasi adspectus hominis desuper, id est, super thronum sic apparentem videbatur sedere præsidens quidam in specie hominis, scilicet Deus omnipotens. Ecce quam subtilissima est prophetalis ista descriptio totius erroris exclusiva, quia in omnibus istis nomine similitudinis utitur, ut sciamus animalia, rotas, firmamentum, sapphirum, crystallum, et hominem in similitudine, non in veritate monstrari, ut dicit S. Hieronymus.

Et vidi quasi speciem electri: id est, homo in throno residens, in splendore similis apparebat electro;17 velut adspectum ignis intrinsecus per circuitum ejus, a lumbis ejus et desuper : id est, hominem apparentem, quem in specie electri conspexi, non vidi toto corpore ita dispositum; sed a lumbis usque ad verticem vidi eum, quasi adspectum ignis intrinsecus, id est in similitudine electri igniti, fulgorem suum intra se retinentis; et a lumbis ejus usque deorsum, id est ad infimum ejus, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, id est, in similitudine electri igniti ac splendidi, fulgorem seu radios foras per gyrum emittentis, eum conspexi, velut adspectum arcus, id est in similitudine iridis, quum fuerit in nube (non enim apparet nisi in nube) in die pluviæ. Arcus quippe hic splendet. Hic erat adspectus splendoris Dei residentis in throno, apparentis per gyrum throni, vel in circuitu præsidentis, secundum modum prætactum.

Footnotes

  1. IV Reg. xxii, 8. ↩

  2. Ibid. 3. ↩

  3. Ps. cxxxvi, 1. ↩

  4. Act. x, 19, 17. ↩

  5. Is. i, 1. ↩

  6. Dan. x, 1. ↩

  7. Luc. i, 22. ↩

  8. IV Reg. xxiv, 15. ↩

  9. Sap. vii, 27. ↩

  10. Is. lii, 10. ↩

  11. Is. liii, 1. ↩

  12. Ps. xcvii, 1. ↩

  13. vers. 9. ↩

  14. Cant. vi, 3. ↩

  15. Eccl. xliii, 22. ↩

  16. I Mach. vi, 41. ↩

  17. Eccli. xliii, 22. ↩

Chapter 2 of 59