Skip to the text

Articulus 20

EXPOSITIO SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI SEXTIDECIMI.

OMNIA, sicut ait Apostolus, in figura contingebant Judæis;1 scripta sunt autem ad eruditionem nostram. Quemadmodum ergo Dominus jubet Prophetæ, ut notas faciat Jerusalem seu Judæis abominationes eorum; sic jubet prælatis atque pastoribus, ut gregi sibi commisso peccata sua vigorose denuntient. Et dices Jerusalem : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Secundum quod ait Hieronymus, si Jerusalem vel populus Juda de semine Abrahæ, Isaac et Jacob descendens, et Deum patrem habens, ista, quia peccavit, audivit : quid fiet de nobis, qui ex gentium sordibus sumus vocati, omnemque maculam in lavacro seu Baptismo Salvatoris amisimus, si polluerimus indumentum Christi, nec nuptialem habuerimus vestem? Utique vinctis manibus et pedibus projiciemur in tenebras infernales ac flammas.23 Itaque malorum atque carnalium Christianorum radix et generatio, fecunditas et origo, est de terra Chanaan, id est de sæculo isto lascivo, quoniam infidelium vitam sectantur, et sæculi vitiis implicantur : quorum pater est Amorrhæus, qui interpretatur, multo sermone celebratus, quia inanium hominum humanam laudem et magnam cupientium famam, impietatem amentiamque sequuntur. Quid enim insanius, quam hominibus potius quam Deo velle placere, magisque appetere famam in præsenti, quam gloriam in futuro? Et mater tua Cethæa, quæ interpretatur insaniens, vel, in insaniam mittens. Omnis autem qui peccat, ex diabolo est, et insanit, quum æternæ sapientiæ corde cæco dissentiat.

Et quando nata es, id est spiritualiter renovata, sive ad Deum pia contritione conversa, o Christi Ecclesia, non est præcisus umbilicus tuus, id est, fomitem concupiscentiæ non satis diligenter exstirpare pro viribus studuisti. Unde, secundum Gregorium, umbilicum præcidere, est carnis vitia resecare. Feminis quippe luxuria est in umbilico; viris, in lumbis. Et in aqua lacrimarum ac pœnitentiæ, non es lota, sed innocentiæ vestem in Baptismate sumptam, quotidie turpius maculasti. Nec sale salita, id est discretionis vigore condita. Siquidem nomine salis, gustus sapientiæ atque discretio exprimuntur.4 Hinc Christus præcipit apud Marcum, Habete in vobis sal; itemque Apostolus ad Colossenses, Sermo vester semper in gratia sale sit conditus.5 Porro, secundum Origenem, Salvator noster Jesus Christus est sal cœleste : et non tantum terrena, sed cœlestia quoque suo sapore condivit. Nec involuta pannis, id est Dei auxilio a vitiis præservata, virtutum armis circumamicta, justitia circumquaque vestita.

Non pepercit super te oculus, id est, tui ipsius miserta non es, nec animæ tuæ vulneribus condoluisti, ut facerem tibi unum de his prædictis quatuor gratiæ donis. Quocontra in Ecclesiastico scriptum est : Miserere animæ tuæ, placens Deo; et : Qui678

II Petr. II, 21, 22.

Ephes. v, 14.

1 Cor. III, 9.

Galat. IV, 4. sibi nequam est, cui bonus erit? Omnes ergo iniqui sibi ipsis vere crudelissimi sunt, animas suas gravissime vulnerantes, ita ut medicinam non admittant, videlicet correptionem caritativam et emendationem condignam. Sed projecta es super faciem terræ, id est terrenis atque carnalibus per affectum immersa: quod potissime spectat ad eos qui cœptam justitiæ semitam deserunt et recidivant. Quibus in secunda sua Canonica loquitur beatissimus Petrus: Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti. Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti.

Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo. Christus ad litteram corporaliter inter Judæos et quosdam gentilium ambulavit: quos omnes suis vitiis conculcatos inspexit. Quos tamen ad pœnitentiam invitavit, et dixit: Vive per gratiam. Deinde per Apostolos terras gentilium visitavit atque convertit, loquens per Paulum: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Multiplicatam numero et merito, quasi germen agri dedi te, variis gratiarum charismatibus te ornando. Ideo Corinthiis scribit Apostolus: Dei agricultura estis. Et multiplicata es, ac per totum orbem terræ diffusa, et grandis effecta, magnitudine virtutum et gratiæ, et ingressa es per fidem, et pervenisti ad mundum muliebrem, id est nuptialem decorem. Ubera tua intumuerunt, id est, sapientia tua atque scientia, secundum quod dona sunt Spiritus Sancti, creverunt, ita quod animas erudire quivisti; et pilus tuus germinavit, id est, cogitationes tuæ fructuosæ fuerunt. Quemadmodum namque de capite pili, ita de corde cogitationes exsurgunt. Et eras nuda, et confusione plena, antequam te mihi conjungerem, o Ecclesia ex gentilitate collecta.

Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium, id est, ad ætatem nubilem pervenisti: quando videlicet venit temporis plenitudo, in quo misit Pater Filium suum carissimum, qui sibi in utero Virginis per incarnationis mysterium Ecclesiam desponsavit, juxta illud in Psalmo: Tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Et expandi amictum meum super te, id est, vestem innocentiæ in Baptismo, et operui ignominiam tuam, id est originalem infectionem, illam debilitando, ejusque reatum, quantum in me est, amovendo. Et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, id est, evangelicam legem tibi præfixi servandam, et summam amicitiam inter me et te esse institui, dicendo: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; et item, Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Nempe, ut Moyses loquitur, quid Dominus Deus noster requirit a nobis, nisi ut diligamus eum? Et facta es mihi, id est mihi in Baptismate desponsata, per caritatem unita, per cultum complacita. Propter quod ait Apostolus: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. In Apocalypsi quoque angelus ait Joanni: Veni, ostendam tibi novam nuptam sponsam Agni. Qui tales sunt, spiritualiter vivunt, dicente Apostolo: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. De quibus ait Salvator ad Patrem: Tui erant, videlicet per prædestinationem, et mihi eos dedisti, per gratiæ vocationem, et sermonem tuum servaverunt.

Et lavi te aqua Baptismi. Etenim nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non videbit regnum Dei. Et emundavi sanguinem tuum, id est peccata, ex te. Omnia enim in Baptismo purgantur. Et Isaias: Si abluerit, inquit, Dominus sordes filiarum Sion spiritu ardoris. Christus nempe baptizat in Spiritu Sancto et igne, ut scribitur apud Matthæum. Propterea ad Ephesios testatur Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam. Et unxi te oleo: quo animæ vulnera mitigantur. Hinc Samari-

Ps. XVIII,

Joann. X, 9.

Ibid. 13

Deut. x, 1

II Cor. XI,

Apoc. x, 9.

Galat. V, 2

Joann. XV, 6.

Ibid. III,

Is. IV, 4

Matth. I, 11.

Ephes. 25-27. tanus semineci infudit vinum et oleum.9 Vel, Unxi te oleo, id est saporosa instructione Spiritus Sancti : de quo in prima sua Canonica dicit Joannes, Unctio ejus docet vos de omnibus. Ungit quoque nos Christus oleo Unctionis extremæ. Et in Apocalypsi Dominus monet : Collyrio inunge oculos tuos, ut videas.

Et vestivi te discoloribus, id est variis donis atque ornatibus gratiæ gratum facientis et gratis datæ. Alii namque datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii gratia virtutum, alii operatio miraculorum.10 Hinc de Ecclesia concinit Psalmista : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Et calceavi te hyacintho, id est ordinato processu virtutum. Unde dicit Apostolus ad Ephesios : Calceati pedes in præparatione Evangelii pacis.

Salomon quoque in Canticis :11 Quam pulchri sunt, inquit, gressus tui in calceamentis, filia principis! Et cinxi te bysso, id est carnis mortificatione : quoniam sicut byssus multis candida fit tunsionibus, sic caro diversis castigationibus et flagellis atteritur, ut spiritualiter reflorescat. Hinc

Salvator hortatus est :12 Sint lumbi vestri præcincti. Et in Proverbiis de muliere forti asseritur : Byssus et purpura indumentum ejus. Itemque Apostolus ad Colossenses : Mortificate, ait, membra vestra quæ sunt super terram.13 Et indui te subtilibus, id est divinissimis donis Spiritus Sancti, quæ septem sunt. De Sapientia equidem increata scriptum est :14 Est enim in illa spiritus intelligentiæ, unicus, sanctus, multiplex, et subtilis. Vel, subtilia sunt ipsa genera contemplationis, quæ a doctoribus assignantur.15 Unde ait Apostolus : Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes. Est autem et vana subtilitas, qua quis dolis intendit et curiosis. Propter quod, juxta scripturam Proverbiorum, Vir versutus odiosus est. Isaias quoque loquitur : Confundentur texentes subtilia.16 Ecclesiasticus17 quoque ait : In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter.18

Et dedi armillas in manibus tuis, id est opera virtuosa viribus operativis : ut impleas illud Apostoli, Remissas manus erigite.19 Et dedi inaurem super os tuum. Per inaurem, quæ ornamentum est aurium, et modo præcedenti articulo super os posita fertur, obedientia potest intelligi, dum mandatis Dei auditis mox obedimus, sicut de populo electo Dominus protestatur :20 In auditu auris obedivit mihi. Et circulos auribus tuis. Per circulum, qui est sphæricæ figuræ, intelligitur reversio mentis in suum Creatorem, a quo manavit, sicut ait Psalmista :21 Convertere, anima mea, in requiem tuam. Et coronam decoris in capite tuo, id est reformationem imaginis beatissimæ Trinitatis in superiori animæ portione :22 juxta illud Apostoli, Renovamini spiritu mentis vestræ. Vel, corona capitis, est caritas in voluntate, virtutum regina decorque.

Et ornata es auro, id est sanctæ dilectionis fervore : de quo in Apocalypsi Dominus ait homini tepefacto, Suadeo tibi emere aurum ignitum et probatum;23 et argento, id est sermone sacræ Scripturæ :24 eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum. Similam, et mel, et oleum comedisti, id est, spiritualibus alimoniis, consolatoriis ac dulcibus es refecta, corpore Christi et sanguine ejus nutrita, et gustasti quam dulcis est Dominus.2526 Et decora facta es vehementer nimis. Nunquam enim fuit plebs aliqua tantis Dei gratiis adornata, sicut Ecclesia : cui et dicitur, Concupiscet rex decorem tuum;27 et rursus in Canticis, Pulchra es, amica mea, suavis et decora. Et profecisti in regnum. Hoc est quod in prima sua epistola loquitur Petrus : Vos autem genus electum, regale sacerdotium. Denique utroque dominio, scilicet spirituali ac sæculari, ornatur Ecclesia.28 Gens quoque et regnum quod non servierit ei, peribit.29 In summo quoque Pontifice, utriusque potestatis est plenitudo. Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam. Christianorum enim fama ubique celeberrima fuit, ita ut innumerabiles aliarum sectarum ad eorum fidem converterentur.30 Unde Apostolus ad Corinthios profitetur : Christi bonus odor sumus in omni loco.31 Quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus. Hinc ad Corinthios scribit Apostolus : Gratias ago Deo meo, quia in omnibus divites facti estis in eo, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia.32

Et habens fiduciam in pulchritudine tua, id est in gratia et abundantia meritorum tuorum, donisque Dei tibi concessis, fornicata es in nomine tuo, id est a Creatore sponso tuo Domino Jesu Christo aversa, atque caducis amorose conjuncta, et in propriis adinventionibus delectata. Unde in Psalmo cantamus : Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.33 Verum sicut docet Hieronymus : Quanto quis sublimior fuerit, tanto plus timere debet ne corruat; nec Dei liberalitatem, suam quis putet esse virtutem. Et exposuisti fornicationem tuam, id est mentis a Deo aversionem, omni transeunti, id est cuilibet spiritui tentanti, omnique vitio occurrenti. Et sumens de vestimentis meis, id est præmemoratis tibi a me præstitis ornamentis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, id est materias superbiendi, et alios aspernandi : nunc de isto, nunc de illo bono a Deo collato, nunc de pluribus simul inaniter tumens. Hoc ergo agunt improvidi et ingrati. Porro qui vere sapientes illuminatique sunt, quo plura a Deo beneficia sunt sortiti, eo plus satagunt Deo consistere grati, subjecti et cari. Quod quum fieri nequeat nisi per veram humilitatem, primo omnium humilitatem intime amplectuntur. Et fornicata es super eis, id est talibus magis quam Deo intendens, sicut non est factum neque futurum est. Impii etenim Christiani fornicantes mente a Deo, ceteris gentibus, aliis paribus, sunt pejores.

Et tulisti vasa decoris tui, et fecisti tibi imagines masculinas : id est, animæ tuæ potentias, quæ virtutum receptacula sunt, a Dei contemplatione ac amore avertens, vana et falsa documenta tibi in tuam perniciem confinxisti, quibus potius quam divinæ Scripturæ vacasti. Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, etc., id est, omnibus beneficiis Dei abusa es; et quæ Deum honorare et colere debuisti, vana atque illicita honorasti, teque ad placendum sæculo decorasti. Et tulisti filios tuos et filias tuas, et immolasti eis ad devorandum. Hoc agunt, qui subditos suos seu discipulos carnalemve sobolem ad vitia trahunt, ad vitam mundanam alliciunt : per quod creaturæ magis quam Creatori deserviunt, et se ipsos ac suos spiritualiter necant, ac dæmonibus immolant.34 Hæc ecclesiæ malignorum, qui quum spiritu cæperint, carne consummantur et recidivant, dicuntur :35 cui impœnitenti consequenter improperatur.

Et post omnes abominationes tuas, non es recordata adolescentiæ tuæ : id est, per pœnitentiam non redisti ad me; nec animo revolvisti quanta erat miseria atque inopia tua tempore gentilitatis, seu pristinæ ac mundanæ conversationis, antequam donis gratiæ ditareris : sicque beneficiis meis fuisti ingrata. Et accidit post omnem malitiam tuam, de qua non pœnituisti, væ, væ, id est duplex calamitas, tibi : scilicet pœna damni et pœna sensus; vel subtractio gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro; vel, væ animæ et corporis. Propterea Jeremias de impiis dicit :36 Induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos, Domine Deus noster.37 Nec obstat illud Nahum, Non consurget duplex tribulatio : pro quo alia translatio continet, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum. Hoc enim de ultione plenaria dictum est. Interdum vero pœna jam inchoatur, et in futuro completur.

Et œdificasti tibi lupanar. Hoc agunt qui loca certa constituunt ad exercendum in eis opera vitiosa, quibus a Deo anima fornicatur. Præterea, secundum Hieronymum, ædificat sibi lupanar, qui tota frontis libertate delinquit, juxta illud Salomonis :38 Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Cui Jeremias dicit : A

Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.39 Et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis, id est, ubique in latis viis seu actibus reprobandis præbuisti aliis locum et occasionem peccandi.

Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ. Hoc facit qui omni vitiorum se genere polluit. Et abominabilem fecisti decorem tuum, id est, pristinæ tuæ perfectioni in donis gratiæ ac virtutum maximam irreverentiam, maculam sive injuriam intulisti, ita quod quanto major erat ante spiritualitas tua, tanto est detestabilior nunc carnalitas tua.40 Et divisisti pedes tuos omni transeunti, id est, universis occurrentibus præbuisti te sociam ad peccandum, et aliorum peccatis communicare parata fuisti. Quocontra ait Scriptura :

Ne communicaveris peccatis alienis; itemque Apostolus, Nolite communicare operibus infructuosis eorum, magis autem redarguite.41 Et fornicata es cum filiis Ægypti. Hoc faciunt ecclesiastici ac spirituales seu religiosi, dum sæcularibus commiscentur et conformantur. Contra quod dicit ad Romanos Apostolus : Nolite conformari huic sæculo.42 In Jeremia quoque habetur : Quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam ?43 Siquidem per Ægyptum, quæ tenebræ interpretatur, excæcati amatores mundi istius exprimuntur.

Ideo auferam justificationem tuam, id est, opera tua, apparenter non veraciter bona, damnabo. Est enim via quæ videtur homini bona, novissima autem ejus ducunt ad mortem.44 Et dabo te in animas odientium te, filiarum Palæstinarum, id est principum mundi et dæmonum. Philistiim quippe, qui Palæstini vocantur, interpretantur potione cadentes : quales sunt contrariæ potestates, quæ de calice Babylonis biberunt. Quæ erubescunt in via tua scelerata. Videmus, heu, heu, heu ! ad oculum, tam aperte sceleratissimam esse multorum sacerdotum et spiritualium vitam, quod et vulgus et principes sæculares detestantur, abhorrent et erubescunt.

Et fornicata es cum filiis Assyriorum.

Per Assyrios, qui interpretantur dirigentes, jam designantur qui scandalis suis proximos dirigunt in errorem, et talibus præfati ubertim in malis consentiunt. Et fornicata es in terra Chanaan, id est peregrinationis præsentis, cum Chaldæis, id est dæmonibus, illorum suggestionibus adhærendo. Denique sicut electi de virtutibus transeunt ad virtutes, ita injusti ac reprobi de aliis vitiis ad alia tendunt.

Quumque priorum scelerum non agunt pœnitentiam, augent delictis delicta, ita ut nullo satientur errore, sed quasi longam restem trahunt peccatum. Contra quod dicitur in Isaia : Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum;45 et in Ecclesiastico scriptum est, Peccator adjiciet ad peccandum.46

Porro Chanaan, fluctuatio interpretatur : et præsens vita fluctuationibus plena est, nisi in quantum mens per gratiam stabilitur in Deo.

In quo mundabo cor tuum ultra? Hoc

Dominus loquitur animæ in vitiis habituatæ : quæ non passione, sed deliberatione pessime vivit, nec erubescit, nec peccata sua ponderat aut perpendit; eos quoque, a quibus increpari et corrigi possit, devitat : cui, quod subditur, convenit : quum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis. Hoc equidem facit anima quæ sine timore atque mensura cum omni frontositate ac impia libertate, de uno peccato in aliud labitur, et a Sponso cœlesti se totam avertens, cum vanis caducisque rebus, imo cum omnibus dæmonibus fornicatur. Omnis quippe anima quæ non est

Creatoris sui sponsa, dæmonis exstat adultera. De talibus scriptum est in Jeremia :

Percussisti eos, Domine, et non doluerunt, renuerunt accipere disciplinam ; induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.47 Quia fabricasti lupanar tuum, id est aversionis cubiculum, in capite omnis viæ, id est in principio omnis operationis tuæ, illic in vanis quiescens, atque ex prava intentione operari incipiens, et excelsum tuum, id est superbiæ signum, in omni platea, id est in latis tuis operibus, quæ ducunt ad mortem. Hoc agunt, qui opera vitiose incepta, cum elatione continuant. Quocontra in Ecclesiastico legitur : Noli te extollere in faciendo opere tuo;48 rursusque, Non te extollas in cogitatione tua velut taurus.49 Nec facta es quasi meretrix fastidiosa, augens pretium, etc. Hoc competit his qui facillime inducuntur ad vitia, qui vili pro commodo corruunt ad iniqua, qui humani favoris intuitu vel mercede Deum offendunt, et proximo nocent. Imo nonnullæ utriusque sexus reperiuntur personæ miserrimæ, quæ alios vel alias ad fornicationem corporalem spiritualemve alliciunt vel invitant. Electi autem et virtuosi, pro nulla re volunt Deum offendere, justitiamque relinquere : qui dicere queunt cum sancto Job : Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea;50 justificationem quam cœpi tenere, non deseram.

Propterea, meretrix, audi verbum Domini. Ecclesia vel anima quondam Deo fidelis atque unita, dum vitiis servit, meretrix appellatur, juxta illud Isaiæ :51 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis ?

Quia effusum est æs tuum, id est, talentum tibi a Deo concessum inutiliter expendisti, beneficiis Dei abutens; et revelata est ignominia tua : id est, vitæ tuæ turpitudo omnibus, te inverecunde ac publice transgrediente, innotuit; vel, quia de ipsa tua superbia aut aliis vitiis te jactasti : quemadmodum de quibusdam in Isaia scriptum est, Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.52 Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, id est criminum suggestores et dæmones, cum quibus spiritualiter adulteria commisisti, illorum instinctui magis quam Spiritus Sancti instigationi consentiens; et congregabo eos super te undique, id est in die judicii tui particularis, vel potius universalis, et nudabo ignominiam tuam coram eis. Tunc enim Judex omnipotens cuncta peccata deducet in publicum, imo et multa vitia quæ usque tunc nulli alii patuerunt, publicabit. Propter quod dicit Anselmus, quod tunc varia mala quasi de insidiis contra nos consurgent, de quibus nil suspicabamur adversi. Etenim delicta singula quis intelligit, dinumerareve potest? Ideo deprecamur :53 Ab occultis meis munda me, Domine.54 Unde secundum beatum Bernardum, contra hujusmodi culpas incertas, aliqua semper supererogationis opera devotionisque exercere debemus.

Et judicabo te judiciis adulterarum et effundentium sanguinem, id est, æternaliter te damnabo, sicut enormiter peccantes merentur. Et dabo te in manus eorum, id est, dæmonibus tradam te puniendam; et destruent lupanar tuum, tua peccata et quietem ac delectationem in vitiis habitam, incessabilibus punitionibus impediendo seu auferendo : juxta illud in Psalmo, Iter impiorum peribit; et Isaiæ, Erit fortitudo impiorum ut favilla stuppæ, et opus eorum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul. Et nudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, id est, palliatis virtutum operibus quibus te ficte coram hominibus perornasti, o infelix, destituent, demonstrando per pœnas quod verum est. Et lapidabunt te lapidibus, id est infernalibus percussionibus, et trucidabunt te gladiis suis, mortem miseriæ inferendo, non naturalem vitam tollendo. Et comburent domos tuas, id est corpora, igni gehennæ : quando cadent super ea carbones, et in ignem dejicientur, non tamen consumentur, sed jugiter punientur.55 Et desines fornicari, id est cum delectatione peccare. Et auferetur zelus meus a te, quia æternæ oblivioni te tradam, nec bona gloriæ tibi volam; nec irascar amplius, te paternaliter ad pœnitentiam castigando. Et non feci juxta scelera tua in omnibus his : quia etiam in inferno puniuntur iniqui citra condignum.

Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens : Sicut mater, ita et filia ejus. Filia matris tuæ es tu. Istud, secundum expositionem præcedenti articulo introductam, perfacile est cuilibet iniquorum congregationi Christianorum aptare:5657 quæ aliorum fidelium impiæ conversationi conformis est, præcedentiumque pravorum sectatur peccata, ita ut rite illorum filia nuncupetur; quæ item soror fertur sororum suarum, puta Samariæ, qua hæretici, ac Sodomæ, qua gentiles signantur. Sed nec in viis earum ambulasti, quia plus illis peccasti. Quia non fecit Sodoma sicut tu fecisti. Christianorum enim peccata, ceteris paribus, graviora sunt aliorum peccatis, quoniam plura a Deo bona sortiti sunt, et ingratiores consistunt, melius quoque veritatem noverunt: præsertim autem in clericis gravissima inveniuntur facinora. Unde Corinthiis scribit Apostolus: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes. Et Samaria, id est hæretici, dimidium peccatorum tuorum non peccavit, rationibus præinductis. Ergo et tu porta confusionem tuam. Impiorum enim damnatio gravissima est in inferno. Et convertam restituens eas, etc. Quomodo Samaria et Sodoma dicantur restitui, et ad suam antiquitatem reverti, præcedenti articulo patuit: quibus jam addo, quod per restitutionem Samariæ Hieronymus intelligit conversionem hæreticorum ad ecclesiasticam unitatem.

Non fuit autem Sodoma, soror tua, audita in ore tuo. Quod paulo ante præhabitum est, non est denuo introducendum. Eodem etenim sensu quo præcedenti articulo dicta est Jerusalem non fuisse recordata subversionis Sodomorum, donec ejus quoque iniquitas gentibus innotesceret per vindictas; ita ecclesia Christianorum impœnitentium et pravorum, non recordatur qualiter Deus frequenter impias nationes ac Sodomitas punivit, donec et ipsa divinitus castigetur, ejusque scelera ceteris per flagella ei illata patescant. Et faciam tibi, id est corrigam, sicut despexisti juramentum, id est obligationem qua te ad Dei obsequium adstrinxisti, vel in Baptismo, vel religionis ingressu, vel Ordinum susceptione, vel alias aliquo modo, ut irritum faceres pactum juramenti præfati vel mutuæ dilectionis seu evangelicæ legis.

Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiæ tuæ, id est, rursus memor ero fœderis amicitiæ quod in conversionis tuæ exordio pepigi tecum, promittens tibi gratiam salutarem, quandocumque hanc pœnitendo requireres; et suscitabo tibi pactum sempiternum, id est, completam amicitiæ exhibitionem atque finalem conversionem. Istud refertur ad impios ab æterno prædestinatos, qui licet ad tempus errent, finaliter tamen non pereunt, imo salubriter erubescunt et convertuntur, pariterque salvantur. Cetera ex præcedenti articulo clara sunt.

Footnotes

  1. 1 Cor. x, 11. ↩

  2. Matth. xxii, 11-13. ↩

  3. Matth. xxii, 11-13. ↩

  4. Marc. IX, 49. ↩

  5. Coloss. IV, 6. ↩

  6. Coloss. XIV, 5. ↩

  7. Eccli. XXX, 24. ↩

  8. 1 Joann. III, 8. ↩

  9. Luc. x, 34. ↩

  10. I Cor. xii, 8-10. ↩

  11. Cant. vii, 1. ↩

  12. Luc. xii, 35. ↩

  13. Coloss. iii, 5. ↩

  14. Sap. vii, 22. ↩

  15. II Cor. iii, 18. ↩

  16. Prov. xiv, 17. ↩

  17. Is. xix, 9. ↩

  18. Eccli. iii, 24. ↩

  19. Hebr. xii, 12. ↩

  20. 12 Ps. xvii, 45. ↩

  21. Ps. cxiv, 7. ↩

  22. Ephes. iv, 23. ↩

  23. Apoc. iii, 18. ↩

  24. Ps. xi, 7. ↩

  25. Ps. xliiv, 12. ↩

  26. 1 Petr. ii, 3. ↩

  27. Cant. vi, 3. ↩

  28. Is. lx, 12. ↩

  29. 1 Petr. ii, 9. ↩

  30. Ps. xliv, 12. ↩

  31. II Cor. II, 15. ↩

  32. I Cor. I, 4, 5, 7. ↩

  33. Ps. LI, 9. ↩

  34. Rom. I, 25. ↩

  35. Galat. II, 3. ↩

  36. Nahum II, 9. ↩

  37. Jer. XVII, 18. ↩

  38. Prov. XVIII, 3. ↩

  39. Jer. III, 3. ↩

  40. 1 Tim. v, 22. ↩

  41. Ephes. v, 11. ↩

  42. Rom. XII, 2. ↩

  43. Jer. II, 18. ↩

  44. Prov. XVI, 25. ↩

  45. Is. v, 18. ↩

  46. Eccl. III, 29. ↩

  47. Jer. v, 3. ↩

  48. Eccl. x, 29. ↩

  49. Eccl. vi, 2. ↩

  50. Job xxvii, 5, 6. ↩

  51. Is. 1, 21. ↩

  52. Is. III, 9. ↩

  53. Ps. ↩

  54. Ps. xviii, 13. ↩

  55. Ps. cxxxvi, 11. ↩

  56. Is. i, 21. ↩

  57. Eccli. x, 29. ↩

Chapter 21 of 59