Skip to the text

Articulus 19

EXPOSITIO CAPITULI SEXTIDECIMI : ET FACTUS EST SERMO DOMINI AD ME, DICENS.

RURSUS beatus Ezechiel impietates Synagogæ describit metaphorice sub persona mulieris fornicariæ, in maxima penuria natæ, atque a viro eximio clementer nutritæ, ornatæ ac desponsatæ : quæ universis tanti tamque piissimi mariti beneficiis facta ingrata, alium admittit amatorem, et paulatim omni se adulterio exponit sine rubore.

Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Notas fac, id est, ad memoriam revoca, Jerusalem, id est regno ac populo Juda, abominationes suas; et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Radix tua, id est vis generativa, de qua velut de radice prodisti, et generatio tua, id est nativitas, fuit de terra Chanaan, id est de terra Chanaanæa, in qua peregrinatus ac demoratus est Abraham, Isaac quoque et Jacob cum duodecim Patriarchis ad tempus. Quamvis autem Judæorum radix atque nativitas, fuerit de terra ista secundum esse naturæ, quia in ea nati fuerunt Isaac et Jacob parentes populi hujus; nunc tamen videtur Propheta per increpationem hæc dicere, ad innuendum quod secundum esse peccati, et similitudinem scelerum, prodierunt de terra ac populo Chanaan, illorum idololatrias atque facinora imitando. Propter quod subditur : pater tuus Amorrhœus, et mater tua Cethœa. In terra etenim Chanaan, quæ fuit terra promissionis, quia filiis Israel a

B Deo promissa, habitaverunt Amorrhæi et Cethæi, de semine Cham et Chanaan filii Cham generati :1 quos filii Israel tempore Josue occiderunt, sed postea eorum secuti sunt crimina :2 idcirco populus Amorrhæus eorum pater dicitur, ratione virorum; et mater, ratione feminarum.

Et quando nata es, in Ægypto videlicet, in qua filii Israel primo vehementissime multiplicati fuerunt, in die ortus tui, id est tempore quo ibi morata ac genita es, non est prœcisus umbilicus tuus, id est, non statim legem a Deo accepisti, nec idololatriæ vitiis caruisti, sed vitam ad tempus duxisti gentilem.3 Loquitur autem Propheta, ut dixi, de Jerusalem plebeque Judæorum sub figura feminæ, cujus, dum nascitur, primo mox umbilicus præciditur. Per umbilicum vero fetus, quamdiu in ventre est, attrahit alimentum. Itaque, per hoc quod umbilicus Jerusalem dicitur non præcisus, signatur quod pudendæ nativitatis exordia, non sint ei statim abscisa. Et in aqua non es lota in salutem.

D Cruenta infantium corpora, statim ut ex utero fusa sunt, solent lavari. Unde et spiritualis generatio lavacro indiget. Per verba igitur præinducta designatur, quod plebs illa Judaica non fuit mente mundata a vitiis per lacrimas contritionis. Nec sale salita. Infantium corpora utero fusa, ab obstetricibus sale continguntur, ut sicciora sint et restringantur, atque ad obturationem abscisionis. Per hoc ergo, quod Jerusalem dicitur non esse sale salita, insinuatur quod nil spiritualis saporis ac diligentiæ habuit, ita quod defuit ei sal sapientiæ salutaris. Nec involuta pannis. Infantilia membra pannis involvuntur, ne defluant. Sensus itaque est, quod plebs prædicta non fuit virtutibus vestita, sed vitiis defluens.

Non pepercit super te oculus, id est, Deo sic a te offenso, nemo misertus est tui, et oculo pietatis nullus te adspexit, ut facerem tibi unum de his misertus tui, id est, aliquod prædictorum quatuor beneficiorum tibi per eum impenderem. Deus enim frequenter subvenit gratiamque infundit uni homini per ministerium et virtutes et preces alterius : quia etsi prædestinatio non ex nostris est meritis, effectus tamen ejus ex meritis esse potest. Sed projecta es super faciem terræ, id est a Deo relicta, irreverenter ab hostibus tuis tractata, et in lata via quæ ducit ad mortem projecta ; nec posita es in cunis vel lecto, hoc est in tranquillitate mentali et diligenti cordis custodia et spirituali aliorum educatione ; in abjectione animæ tuæ, id est propter tua peccata, quia te abjeci, et tu me a tuis præcordiis abjecisti.

Transiens autem per te, non localiter proficiscendo, sed pietatis meæ respectum per omnium corda dirigendo, atque miseras singulorum considerando, vidi te conculcari in sanguine tuo, id est prædictis vitiorum immunditiis supplantari ac pollui. Et dixi tibi, quum esses in sanguine tuo : id est, quamvis ob tua facinora misericordiam meam non merereris, ego tamen ex propria et naturaliter mihi inexsistenti clementia, quum esses in vitiis istis mortalibus, dixi tibi, ad pœnitentiam te provocando : Vive vita gratiæ, et cor tuum converte ad me. Dixi, inquam, tibi exsistenti in sanguine tuo : Vive. Repetitio, est dicti confirmatio, et ingens veritatis assertio. Multiplicatam quasi germen agri dedi te, id est, prolis ac divitiarum abundantia te ornavi et auxi, ut agro uberrimo similis esses, videreturque in te impleta benedictio qua pater Isaac filio suo Jacob benedixit : Ecce, inquiens, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.4 Et multiplicata es divitiis, fama et gloria, et ingressa es sponsi cubiculum, vel annos pubertatis, ut dicere possis illud Canticorum :5 Introduxit me rex in cubiculum suum ; et pervenisti ad mundum muliebrem, id est ad ornamentum sponsarum. Unde Symmachus transtulit, Ad ornatum mulierum. Per quod significatur, quod pervenit ad tempus quo fuit nubilis, et Deo spiritualiter copulabilis. Ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit. Tempore enim pubertatis crines et ubera ad completum incrementum propinquant. Et eras nuda, et confusione plena : id est, dum corporis pulchritudinem et ornatum habebas, adhuc virtutibus nuda fuisti, ideoque confusione et inordinatione peccati repleta.

Et transivi per te : secundum sensum præhabitum. Loquitur namque Propheta de Deo, quasi de homine per viam pergente, et puerum a matre relictum cernente ac miserante, suscipiente et confovente. Et vidi te oculo pietatis taliter nudam; et ecce tempus tuum, tempus amantium, id est, ad tempus nuptiarum venisti, quo vir et uxor matrimonialiter se complectuntur ac diligunt : ita quod eras disposita suscipere legem a Deo, et ei in sponsam uniri. Et expandi amictum meum, id est indumenta virtutum, super te, et operui ignominiam tuam, id est vitiorum turpitudinem. Et juravi tibi, id est, per me ipsum testatus sum firmiterque asserui benefacere tibi, et ingressus sum pactum tecum, id est, fœdus amicitiæ pepigi tecum, legem tibi in monte Sinai dando, et te ibi in uxorem sumendo, ne ultra cum idolis atque dæmonibus fornicareris, sed mihi tantummodo deservires.6 Et facta es mihi, id est meo conjugio copulata, et per fœdus præinductum mihi obligata atque adstricta, et populus peculiaris mihi effecta.

Exod. xxv, 21.

10

Et lavi te aqua, id est, rore gratiæ te a peccatis purgavi, et emundavi sanguinem tuum ex te, id est, opera criminosa abstuli tibi. Et unxi te oleo pietatis, contra peccatorum vulnera et dolores ; oleo quoque consolationis ac devotionis, ita ut mente promptissima ac devota, munera Deo offerres : ut dicitur in Exodo. Et vestivi te discoloribus, id est, variis cærimoniis legis, multisque gratiarum charismatibus; et calceavi te hyacintho. Secundum Hieronymum, hyacinthina calceamenta non viris, sed feminis conveniebant. Quoniam ergo ad Jerusalem sub persona feminæ sermo Prophetæ dirigitur, hyacinthinis calceis scribitur calceata, id est recto et condecenti virtutum incessu. Et cinxi te bysso, id est regulis vitæ ac lineis veritatis. De bysso quippe tenuissima fila texuntur. Et indui te subtilibus. Per subtilia, secundum Hieronymum, designatur vestis tantæ subtilitatis, ut pilorum et capillorum tenuitatem habere credatur : per quam spiritualizatio populi hujus a pristina crassitudine accipi potest, vel pulchritudo cultus divini.

Et ornavi te ornamento multiplici (sicut subjungitur): et dedi armillas in manibus tuis, et torques circa collum tuum; et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. Hæc et plura alia atque similia ornamenta contulit Deus Judæis, quamvis non omnia singulis, sed quædam istorum præcipuis, puta sacerdotibus, regibus sive principibus. Scriptum est enim in Isaia: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, auferet Dominus ornamentum calceamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murænulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos, et gemmas, et cetera quæ ibidem subduntur. — Spiritualiter, per armillas in manibus, intelliguntur opera bona in viribus operativis; per torques circa collum, prædicatio efficax, sonora atque decora; per inaurem super os, sermo discretus. Inauris autem, fuit aurium ornamentum, ex eis dependens. Non autem ponebatur super os; sed ideo dicitur nunc superpositus ori, quoniam circulus in similitudinem inauris factus, ex fronte pendebat usque ad os, qui nunc inauris vocatur, secundum Hieronymum. Per circulos aureos, refrenatio atque conclusio aurium, ne verba detractoria et nociva auscultent; per coronam decoris in capite, dominatio rationis super alias vires.

Et ornata es auro et argento. His enim divitiis abundavit frequenter Jerusalem. Spiritualiter autem, per aurum sapientia, per argentum eloquentia designatur. Et vestita es bysso, et polymito, et multicoloribus. Hoc jam habitum atque expositum est. Quod enim paulo ante, Subtilia, hoc nunc, Polymitum vocat. Nam et Septuaginta utrumque uno verbo, quod est, τρίχαπτον, expresserunt. Joseph quoque in Genesi, vestem talarem et polymitam habuisse narratur. Insuper post vestimentorum descriptionem, de cibis fit mentio. Similam, quæ est medulla frumenti, et mel, et oleum comedisti, utendo eis seorsum, vel ex tribus his panem dulcissimum conficiendo. Unde in Psalmo habetur: Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. Et decora facta es vehementer nimis, id est præ cunctis urbibus adornata in corporalibus ac spiritualibus bonis, in honore et fama ac sapientia, in personis egregiis, in variis Dei beneficiis. Propter quod secundo Regum David dixit: Quæ est gens alia super terram, sicut populus tuus, Israel? Et profecisti in regnum, id est, regia civitas facta es atque metropolis, tempore David, qui in te, o Jerusalem, habitavit.

Et egressum est nomen tuum in gentes, id est, ubique famosa effecta es, ita quod omnium gentium linguæ de tua excellentia loquerentur, propter speciem tuam, id est bonorum omnium affluentiam, qua te adornavi; quia perfecta eras in decore meo, id est beneficiorum ornatu tibi a me collato, quem posueram super te, ita quod non a temetipsa, sed mea pietate et gratia

13

Gen. xxxvii, 3.

Ps. lxxx, 17.

II Reg. vii, 23.

Ibid. v, 5, 7, 9.

14

11

12

Is. iii, 16, 8 et seq.

C

D

15

16

17 ita es exaltata. Istud potissime est impletum tempore David et Salomonis, quibus pene omnes in circuitu reges ac populi erant subjecti; omnesque reges terræ desiderabant videre faciem Salomonis, et audire sapientiam ejus.7 Denique fama hæc Judæorum ad Græcos pervenit, et Platonem ad visitandam Ægyptum, Judæam, atque ad inspiciendum libros Moysis, creditur induxisse, secundum quod B. Augustinus in libro de Civitate Dei, hinc inde innuere ac sentire videtur.

Et habens fiduciam in pulchritudine tua, id est, ex consideratione abundantiæ omnium rerum tibi a me præstitarum, præsumptuosa et audax effecta, atque in te immoderanter confisa, fornicata es in nomine tuo, id est, a me sponso tuo aversa, vitiis subdita, dæmonibus idolisque conjuncta: et hoc, a temetipsa ex propria perversitate, quæ tot beneficiis fuisti ingrata. Et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, id est, cuicumque idolo tibi occurrenti, et omni diabolo te tentanti præbuisti cor tuum, et nullam idololatriam abjecisti, ut ejus fieres per consensum seu cultum, instar adulteræ quæ voluptate satiari non valet, et nulli se viro, quamvis vilissimo, negat. Et sumens de vestimentis meis, id est hyacintho, bysso, polymito, et ceteris quibus te indui et ornavi, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, id est idola seu idolorum loca sublimia, ex diversis ornamentis præfatis instar emplastri composita; et fornicata es super eis, id est cum idolis istis, vel, de illis vestimentis fecisti tibi idololatrandi materiam, sicut non est factum neque futurum est, id est enormius quam aliquæ gentes fecerunt, sive facturæ sint. Minus enim quam tu peccaverunt, idolis serviendo.

Et tulisti vasa decoris tui, id est vasa sacra dedicata cultui Dei in templo, facta de auro meo et argento meo, quæ dedi tibi; et fecisti tibi imagines masculinas, id est idola Belis seu Baal, et Chamos, ac Melchom, et Astaroth. Quoniam quidem de Jerusalem loquitur quasi de meretrice, idola vocat imagines masculinas, continuando parabolam de meretrice cum masculis fornicante. Et fornicata es in eis, idololatriam, quæ est præcipua species fornicationis spiritualis, committendo. Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria: de quibus nunc dictum est; et vestita es eis in sacris idolorum ad honorem ipsorum. Et oleum meum, et thymiama meum, id est oleum quod tibi concessi in fomentum lucernarum in templo, et thymiama quod super altare incensi ad divinæ majestatis honorem fuit cremandum, posuisti in conspectu eorum, id est coram idolis in cultum ipsorum; et panem meum, id est panes propositionis, seu alios quoslibet, similam, oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, quia in se dulcia sunt, ad placendum eis, et ut eos tibi placares. Porro oleum quod offerebatur in templo pro lucernis, aliud erat ab oleo quo licuit uti Judæis ad proprium commodum, ut patet in Exodo et Levitico.8 Et factum est tantum malum a te, ait Dominus Deus.

Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, id est meo obsequio merito deputandos, et immolasti eis, id est idolis, ad devorandum. Istud quod ait, Ad devorandum, dupliciter intelligi potest. Uno modo, ad tangendum ac ambiendum ab igne. Nam more gentilium, filios suos et filias suas infantes per ignem transtulerunt, vel adultos transire cogebant. Unde Aquila et Symmachus ac Theodotion interpretati sunt, Transduxisti, seu, Transtulisti. Alio modo, Ad devorandum, id est ad moriendum pro idolorum honore: quod, ut legitur, specialiter fiebat idolo Moloch. Quod (ut fertur) æreum fuit, intrinsecus concavum: in cujus concavitate igne facto, statuaque fortiter calefacta, ponebatur puer sive puella in manibus idoli, illicoque puer comburebatur. Sed tunc sacerdotes tympana percutiebant, ne parentes clamore pueri audito dolerent, imo potius exsultarent, credentes prolem sine dolore transisse ad vitam felicem. Unde et locus

18

19

20 iste dictus est TOPHET, quod Latine dicitur tympanum. De isto nil dicit in præsenti passu S. Hieronymus. Huic tamen expositioni videtur favere translatio Septuaginta interpretum, qui pro, Ad devorandum, posuerunt, In consumptionem. Hinc ait Psalmista : Immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis. Et, Effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Denique quarto Regum legitur Achaz transduxisse filium suum per ignem. Numquid parva est fornicatio tua ? Quasi dicat : Non plane, sed maxima vehementer atque horrenda est idololatria ista. Ideo exaggerans replicat : Immolasti filios tuos idolis, et dedisti illos, consecrans eis, videlicet idolis, quorum venerationi sobolem tuam totaliter dedicasti, serviens creaturæ et vanitati atque figmento, potius quam Creatori et veritati, ac primo universitatis principio.

Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quibus in Ægypto conversata es, quando eras nuda virtutibus, et confusione plena, id est vitiorum inordinatione et adversariorum illusione, conculcata in sanguine tuo, id est diversis oppressa peccatis. Et accidit post omnem malitiam tuam jam descriptam, væ, væ tibi, id est gravis punitio, vel duplex successive afflictio, scilicet ab Assyriis et Chaldæis ; vel, væ præsentis angustiæ, ac gehennæ quantum ad eos qui non pœnituerunt. Porro peccata quæ fiunt non ex passione, infirmitate, et excusabili ignorantia, sed ex animo deliberato, ex habitu vitioso, ex certa scientia, proprie dici possunt malitiæ.

Et ædificasti tibi lupanar, id est idololatriæ domum. Siquidem dictum jam est, per fornicationem in toto isto capitulo, idololatriam designari. Quum enim anima ad Dei imaginem condita, ideo facta sit ut Creatoris sui sit sponsa, ei mentaliter adhærendo, ab ipso spiritualem fecunditatem et fructum virtutum sortiendo ; merito aversio ejus a Deo, præsertimque conversio ejus ad idola, adulterium fornicatioque vocatur. Et fecisti tibi prostibulum, id est idololatriæ ædes, in cunctis plateis. Ad omne caput viæ, id est in viarum capitibus, ædificasti signum prostitutionis, id est idololatriæ tuæ, ut loca culturæ deorum facilius invenirentur, et promptius ad ea homines convenirent : in quo innotescit, cum quanto fervore coluerunt idola; et abominabilem fecisti decorem tuum, ita quod quanta fuerat tua a me præstita pulchritudo, tanta facta est tua a te turpitudo. Et divisisti pedes tuos omni transeunti, id est, nullius tibi occurrentis vel innotescentis idololatriam respuisti : imo ad communicandum cum universorum idololatria, fuisti parata, ad similitudinem incontinentissimæ meretricis. Unde Septuaginta transtulerunt, Divaricasti crura tua omni transeunti.

Et fornicata es cum filiis Ægypti vicinis tuis magnarum carnium : id est, Ægyptiorum idololatrias es secuta, habentium magna virilia : per quæ idololatriæ magnitudo designatur. Ægypto autem ex una parte est Judæa vicina. Propter quod Dominus in Genesi ait ad Abraham : Tibi dabo omnem terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten : ut ex una parte habeat Ægyptios ; ex altera autem, Assyrios, cum quibus paulo post scribitur fornicata. Et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me consecutive. Non quod Deus invariabilis et superdeliciosissimus ullatenus in se irritetur, aut conturbetur, sed quoniam per modum irritati se habet, dum post tanta beneficia infligit tam acerba supplicia.

Ecce ego extendam manum meam super te, ad vindictam tuorum facinorum, et auferam justificationem tuam, id est obsequia idolis facta, quibus te justificari putabas. Vel per justificationem intelligitur templum a Chaldæis combustum, quod in libro Machabæorum ubertim sanctificatio nuncupatur. Primæ expositioni favet trans-

1 Mach. 1, 23, 39, etc.

25

26

27

23

21

22

2

D

24

Gen. xv, 18.9

Reg. xvi,

Josue xvxix, passim. Cf. 1 Par. vii, 28, 29; viii, 12. latio Septuaginta interpretum, quæ est, Auferam legitima tua. Et dabo te in animas, id est in voluntatem et potestatem, odientium te, utpote filiarum Palæstinarum, id est urbium seu gentium de terra Philistinorum, qui specialiter adversabantur Judæis. Frequenter autem in divinis Scripturis per filias, intelliguntur civitates sub metropoli constitutæ, præsertim in libro Josue. Porro Philistæi contra Jerusalem cum Chaldæis venisse, eamque cum illis destruxisse leguntur. Quæ erubescunt in via tua scelerata, id est, super enormitate scelerum tuorum ipso auditu verecundantur, et opera tua abhorrent; erubescerentque tam horrenda committere, et taliter deum suum conflictum offendere, sicut tu verum Deum innumerabiliter offendisti.

28

29

30

Osee vi, 4.

Is. 1, 5.

31 Et fornicata es cum filiis Assyriorum, eorum idololatrias exercendo, eo quod necdum fueris expleta, id est præscriptis idololatriis satiata. Et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldæis, Chaldæorum deos in terra tua colendo. Et nec sic satiata es falsorum cultu deorum.

In quo mundabo cor tuum? dicit Dominus Deus: id est, tam vitiosissima es effecta, ut pene incurabilis videaris, nec possis quodammodo reformari. Hæc autem difficultas intelligenda non est ex parte medici, scilicet omnipotentis Dei, cui omnia æque possibilia sunt, sed ex parte infirmi, in quo est indispositio maxima. Unde apud Osee Dominus loquitur: Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Juda? Estque simile his illud Isaiæ: In quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationes? Quum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis, sic fornicando spiritualiter et impudenter cum quibuslibet idolis, sicut illa fornicatur corporaliter cum quibuscumque viris. Quia fabricasti lupanar tuum, id est idololatriæ ædem, in capite omnis viæ, et excelsum tuum, id est locum altum ad deorum culturam, fecisti in omni platea; nec facta es quasi meretrix fastidiosa, augens pretium fornicationis, quasi lassata frequenti concubitu, sed quasi mulier adultera, quia per legis susceptionem et fœderis percussionem, eras mihi specialiter desponsata, quæ super, id est ultra, virum suum inducit alienos ardore libidinis.

32

33

Omnibus meretricibus dantur mercedes; tu autem dedisti mercedem cunctis amatoribus tuis, id est, idolis atque dæmonibus quos coluisti, rerum abundantiam tibi a me concessam immolasti, et donabas eis, ut intrarent ad te undique, id est, tecum in templis ac ædibus essent, ad fornicandum tecum, id est ad conjungendum se tibi per responsa vanissima atque similia, quæ idololatræ quærunt ab idolis. Factumque est in te contra consuetudinem mulierum meretricum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: id est, tanta est idololatriæ tuæ impietas, ut ejus respectu, futurarum idololatriarum perversitas minor, aut quasi indigna nomine fornicationis videbitur. Simili modo quantum ad malum pœnæ, de populo isto scriptum est in Isaia: Ad gentem horribilem et divulsam, post quam non est altera. In eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium, id est contra callidarum præcipue consuetudinem meretricum, quæ solent difficultate augere libidinis pretium, atque ex hoc amatores magis ad insaniam provocare.

34

Is. xvi, 10.

Propterea, meretrix, id est, Jerusalem, seu plebs Judæa idololatra, audi verbum Domini. Quia effusum est æs tuum, id est, divitias tibi a me condonatas, in idololatria expendisti, et revelata est ignominia tua, id est, omnibus patefacta est tua ignominiosissima idololatria, consistens in fornicationibus tuis spiritualibus super, id est ad, amatores tuos, videlicet deos conflictos et alienos, quos dilexisti, a quibus et te amari putasti, et super idola abominationum tuarum, in sanguine, id est sanguinis effusione, filiorum tuorum quos dedisti eis, id est, quos idolis obtulisti; ecce ego congregabo omnes amatores

35

36

37 tuos, id est deorum tuorum cultores, quos aliquando propter deos eorum et tuos amasti, et ab eis petisti auxilium: sicut et Achaz a rege Assyriorum petiit opem, ut dicitur quarto libro Regum;10 cum quibus commixta es, id est, quorum idololatriæ participem te præbuisti, cum universis quos oderas, id est cum Philistæis et aliis tibi semper odiosis, qui cum Chaldæis adversus te convenerunt; et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam, id est, vitiorum tuorum confusibilitatem per debitam declarabo vindictam, et videbunt omnem turpitudinem tuam, id est idololatriæ vilitatem.

Et judicabo te judiciis adulterarum et effundentium sanguinem, id est, dira morte te puniam, quemadmodum secundum legem Moysis morti adjudicantur acerbæ hæ feminæ, quæ nedum adulterantur, sed propriam quoque prolem occidunt; et dabo te in sanguinem furoris et zeli, id est in sanguinis tui effusionem, provenientem ex furore seu rigore justitiæ meæ, et zelo æquitatis divinæ. Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, id est idololatriæ loca; et nudabunt te vestimentis tuis, id est omnibus indumentis sive divitiis, et auferent vasa decoris tui: de quibus in isto capitulo dictum est; et derelinquent te nudam, id est ab omnibus rebus spoliatam, vel etiam interfectam ac insepultam. Ideo additur, plenamque ignominia. Et adducent super te multitudinem, id est grandem exercitum, scilicet se ipsos et sibi consociatos, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis. Tunc namque Chaldæi quosdam Judæorum lapidibus machinarum, quosdam ensibus suis necasse feruntur. Et comburent domos tuas igni. Chaldæi quippe templum Dei, palatium regis, ac domus Jerusalem combussisse scribuntur quarto Regum. Et facient in te judicia, id est, prædicta supplicia et judicia, quibus te damnabunt, rebus complebunt, in oculis mulierum plurimarum, id est diversarum nationum quæ cum Chaldæis fuerunt, vel postea ista facta viderunt.11 Et recte ait, In oculis mulierum plurimarum, ut servet metaphoram, qua de Jerusalem loquitur sub persona adulteræ, quæ coram omnibus mulieribus lapidatur, ut terreantur, et simile crimen devitent. Et desines fornicari cum idolis, vita tibi ablata, et mercedes ultra non dabis, munera idolis atque dæmonibus offerendo, qui loco Dei tui prioris sponsi, cor tuum possederunt.

Et requiescet indignatio mea in te, id est, certam ac stabilem ultionem æquitas mea exercebit in te: quo facto, et auferetur zelus meus, id est specialis illa dilectio, qua te ut sponsam amavi, a te, quam ob tuam infidelitatem repudiavi; et quiescam a solita castigatione paterna, nec irascar amplius, puniendo te statim ad emendationem, sicut electis irascor, quos mox corrigo in salutem. Loquitur autem Deus de se, quasi de viro uxorem suam adulteram ita repudiante, detestante, et non curante, ut de cetero non irascatur, nec curet, quidquid mali culpæ ac pœnæ ei contingat: et ita se habet Deus ad reprobos, dum illos libere et impune peccare permittit, quasi non pertinentes ad se, ut postea finaliter pereant. Propter quod ait in Psalmo:12 Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. Et in Osee: Non visitabo, inquit, super filias vestras, quum fuerint adulteratæ.1314 Quocontra de electis testatur: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;15 et iterum, Ego quos amo, arguo et castigo. Idcirco ad Hebræos scribit Apostolus:16 Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis.

Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiæ tuæ, id est beneficiorum quæ tibi primo largitus sum, quando in adolescentia tua fuisti pauperrima (juxta sensum præhabitum), et provocasti me in omnibus his peccatis præscriptis; quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, id est, pro tuis criminibus justas tibi pœnas inflixi, et non feci juxta scelera tua in omnibus his abominationibus tuis, id est, non tantum te percussi ut meruisti, sed citra condignum te punivi. In operibus enim divinæ justitiæ, misericordiæ opus miscetur, quoniam miserationes ejus super omnia opera ejus.17

Consequenter demonstratur quantitas iniquitatis Jerusalem, seu regni ac populi Juda, per comparationem ad Sodomitas et decem Israel tribus. Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, quod statim subjungitur, in te assumet illud, id est, tibi id applicabit, te sicut et alios deridendo. Deinde ponitur forma proverbii : Sicut mater, ita et filia ejus, id est similis ei in pravitate. Unde communiter dicitur : Patrem sequitur sua proles. Sed nunc fit de Jerusalem sermo sub nomine mulieris. Filia matris tuæ es tu, per imitationem peccati, quæ projecit virum suum, adulterando, et Deum, ad quem amandum atque colendum condita fuit, derelinquendo, ac pro eo idolorum portenta inania venerando, et filios suos, non veri Dei obsequio eos mancipando, sed idolis immolando; et soror sororum tuarum tu, id est similis eis in vitiis. Hæ autem sorores, ut subditur, fuerunt Sodoma atque Samaria. Quæ projecerunt viros suos. Samaria quippe, id est populus decem tribuum, reliquit Deum Israel, sicut et populus Juda, et vitulos aureos coluit. Nec Sodoma uni dumtaxat idololatriæ vanitati deservivit, nec ambiguum quin et carnalia adulteria in istis viguerint. Et filios suos, eo modo quo ipsa Jerusalem.

Consequenter ostendit, qui fuerint pater, et mater, et sorores Jerusalem, seu populi Juda. Mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus. Hoc supra expositum est in præsenti articulo.18 Et soror tua major, Samaria, id est plebs decem tribuum, ipsa et filiæ ejus, id est civitates ei subjectæ : intelligendo per urbes, earum habitatores. Samaria nempe interdum est nomen civitatis metropolis seu principalis in regno decem tribuum, sicque accipitur nunc; interdum vero est nomen regionis illius. Dicitur quoque Samaria, soror major Jerusalem, vel quia primo peccavit, secundum Hieronymum, vel quia decem tribus numero excedebant populum Juda. Quæ habitant ad sinistram tuam : quia in parte aquilonari fuerunt respectu Jerusalem. Soror autem tua minor te, id est minus populosa quam tu, quæ habitat ad dexteram tuam, videlicet versus meridiem, quoad situm Jerusalem, Sodoma, et filiæ ejus, puta Gomorrha, Adama, et Seboim. Unde dicit Hieronymus : Si de templo Jerusalem orientem adspicias, approbabis Samariam fuisse a sinistris, Sodomam vero a dextris. Quæritur, quum ante hanc prophetiam fuerit Sodoma cum filiabus suis subversa, quomodo jam dicitur habitare a dextris Jerusalem. Respondet Hieronymus, quod Sodoma refertur ad turbam gentilium. Vel dici potest, quod Propheta ponit hic tempus præsens pro præterito : alioqui et eadem quæstio esset de decem tribubus, quæ ante hanc prophetiam noscuntur in Assyrios esse translatæ.

Sed nec in viis earum ambulasti, quia in vitiosioribus, neque secundum scelera earum fecisti, sed gravius eis peccasti. Ideo additur : Pusillum minus pene sceleratiora ab eis fecisti ? Quod ironice et interrogative esse legendum, sequentia verba demonstrant, ut sit sensus : Non utique modicum minus peccasti quam illæ, sed multo enormiora operata es mala in omnibus viis tuis. Hinc subditur : Vivo ego, dicit Dominus Deus. Secundum Hieronymum, in veteri Testamento Dei juramentum est, Vivo ego, dicit Dominus; in novo autem Testamento, Amen, amen, dico vobis.19 Quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu, o Jerusalem, et filiæ tuæ, id est civitates tibi subjectæ : hoc est, non tam graviter peccaverunt illæ, ut tu cum subditis tibi. Quod consequenter ostenditur.

Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ : superbia, in appetitu excellentiæ, atque inani de propriis viribus præsumptione; saturitas panis, id est vitium gulæ in usu alimentorum nimium delicato atque superfluo. Nomine enim panis, omnis cibus

47

48

49

44

45

B

C

D exprimitur. Et abundantia, id est divitiarum affluentia: ad quam sequebatur deliciarum effusio. Unde Septuaginta transtulerunt, In abundantia deliciis affluebat. Et otium ipsius et filiarum ejus, id est vacatio a bonis operibus: ad quam concomitatur intendere actibus vitiosis. Otia enim dant vitia, sicut de talibus fert Psalmista: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur:20 ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua. Et manum egeno et pauperi non porrigebant. In quo patet quam crudeles et immisericordes exstiterint. Ideo dedit eos Deus in reprobum sensum, ita ut contumeliis afficerent corpora sua in se ipsis, sicut subjicitur.21 Et elevatæ sunt tumore superbiæ: ad quam consequi solet animæ ruina ad peccata carnalia; et fecerunt abominationes coram me, scilicet vitia contra naturam; et abstuli eas, id est, civitates istas subverti, pluens super eas ignem et sulfur, sicut vidisti, id est, ex Scripturis cognovisti; vel, Vidisti, quia usque in præsens patent indicia subversionis Pentapolis, ut dicitur in libro Sapientiæ.22 Prædictis autem Sodomorum peccatis non caruit populus Juda, et ultra hæc omnia detestandissimis idololatriis maculabantur. Unde et Christus in Evangelio Matthæi ait:23 Terræ Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi. Loquitur autem Judæis, quamvis non urbi Jerusalem, sed civitati Capharnaum.

Et Samaria, id est decem tribus, dimidium peccatorum tuorum non peccavit; sed vicisti eas sceleribus tuis, id est in templo Dei idola adorando, et Prophetarum verba spernendo, ac præmemoratis idololatriis te subdendo; et justificasti sorores tuas, videlicet Sodomam et Samariam, in omnibus abominationibus tuis, quas operata es: id est, tanta est tua impietas, ut ejus comparatione illæ quasi justæ apparent, quamvis absolute loquendo, multum damnabiles fuerint. Ergo et tu, Jerusalem, porta confusionem tuam, id est ignominiosa supplicia, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis. Justificatæ enim sunt a te, id est respectu malitiæ tuæ. Ergo et tu confundere, de peccatorum tuorum turpitudine erubescendo: quod bonum est.

Et convertam ad fidem, restituens eas in statu salutis, conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariæ cum filiabus suis. Conversio namque Sodomorum civitatumque Sodomæ, et conversio Samariæ ac urbium ejus, aliud non est, nisi conversio sororum ipsius Jerusalem. Verba autem intricata sunt. Et convertam reversionem tuam, id est ex te revertentes ad Deum, o Jerusalem, in medio earum, videlicet sororum tuarum, inter quas habitas; ut portes ignominiam tuam, id est, tuam adversitatem, confusionem, et pœnam æquanimiter feras: juxta illud Michææ, Iram Domini portabo, quia peccavi ei;24 et confundaris in omnibus quæ fecisti, id est, de universis tuis peccatis salubriter erubescas, consolans eas, ipsas modo præfato justificando, vel majora durioraque eis patiendo. Solatium autem est misero, miseriæ habere consortem. Et qui peccavit, si doleat eo quod a Deo relictus sit, dum audit alium gravius excessisse, gaudere potest quod non sit in tantum relictus ut ille: sicque ex illius malo consolatur indirecte. Sed de malo culpæ nunquam directe gaudere vel consolari quis debet, quum hoc caritati Dei et proximi obviet.

Et soror tua Sodoma et filiæ ejus, videlicet civitates ejus prædictæ, revertentur ad antiquitatem suam, id est ad fidem et gratiam Dei, quam olim ante suam excæcationem et impietatem habuerunt. Simili sensu Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam. Et tu, Jerusalem, et filiæ tuæ, revertemini ad antiquitatem vestram. Per prædicationem enim Christi et Apostolorum, multi de Jerusalem, Judæa, Galilæa et Samaria Judæi, ad fidem conversi sunt, et in fine sæculi generaliter convertentur, quando juxta Apostolum ad Romanos, Omnis Israel salvus fiet. Per Sodomæ et filiarum ejus conversionem, intelligit sanctus Hieronymus conversionem gentilitatis ad gratiam Dei, quam habuit olim, antequam ad idololatriam laberetur.25 Infelices Judæi putant in sui Messiæ adventu Pentapolim reparandam, et corporaliter reponendam in tanto decore ut fuit antequam subverteretur, quando erat sicut paradisus Dei, ut scriptum est in Genesi. Quibus repugnat quod in diversis sacræ Scripturæ locis satis innuitur, quod civitates illæ nunquam reparabuntur, sitque in sempiternum duratura ipsarum subversio. Præterea, quidam per Sodomam intelligunt filios Moab et Ammon, eo quod pater eorum Lot mansit in Sodomis. Expositio autem Hieronymi videtur præstantior, quia et plus comprehendit, et illam includit.

Gen. xiii, 10.

Ibid. xix.

56

57

58

59

Exod. xxiv, 7.

Non fuit autem Sodoma, soror tua, audita in ore tuo, id est, de ea et ejus subversione nec locuta es, nec memor fuisti, in die superbiæ tuæ, id est tempore quo temporaliter prosperabaris et impune peccasti, antequam revelaretur malitia tua, id est, priusquam per evidentem Dei vindictam cunctis pateret; sicut hoc tempore vastitatis tuæ a Chaldæis revelata est in opprobrium, id est, ita quod tu fueris opprobrium atque despectio, filiarum, id est civitatum, Syriæ, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palæstinarum, quæ maledixerunt tibi, impietatibus tuis per vindictas ad lucem deductis. Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, id est, pro sceleribus tuis digna flagella luisti, et plenius lues, ut subditur. Hujus equidem tempore prophetiæ, inchoata fuit pressura Jerusalem a Chaldæis. Ait Dominus Deus. Quia hæc dicit Dominus Deus: Et faciam tibi quod meruisti, videlicet pœnas pro culpa, sicut despexisti juramentum, id est assertionem qua te fortiter obligasti ad cultum divinum, dicendo: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus et erimus obedientes; ut irritum faceres pactum, id est, legem tibi datam transgredereris, et amicitiæ pactum inter nos initum violares.

Quamvis autem tu ex tua perversitate sic egeris, ego tamen ex mea pietate agam quod subditur: Et recordabor ego pacti mei initi tecum in diebus adolescentiæ tuæ: quando videlicet post exitum de Ægypto, te in monte Sinai in sponsam assumpsi, et Christum tibi mittendum spopondi. Et suscitabo tibi pactum sempiternum, scilicet evangelicæ legis usque ad finem sæculi duraturæ. De quo scriptum est in Jeremia: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo domui Israel et domui Juda pactum novum. Et recordaberis viarum tuarum, id est, peccata tua ad memoriam pœnitendo reduces, et confunderis salubriter, quod tam inhoneste egeris coram Deo, quum receperis sorores tuas te majores cum minoribus, id est, quum intra Ecclesiam Christi fuerint associatæ Samaria et Sodoma, quarum una dicta est soror tua major, altera minor, ac alias gentes receperis, per has designatas, quarum nonnullæ numero excedebant Judæos, aliæ non. Et dabo tibi eas in filias. Primitiva nempe Ecclesia in Jerusalem ex Judæis collecta, merito aliarum Ecclesiarum seu gentium conversarum appellata est mater. Sed non ex pacto tuo, id est non ex efficacia et virtute veteris legis, sed novæ. Unde Septuaginta transtulerunt, Non ex testamento tuo. Quidam vero exponunt, Non ex pacto tuo, id est merito tuo, sed ex mea clementia.

60

Jer. xxxv, 31.

62

Et suscitabo ego pactum meum tecum, id est, novum testamentum ac evangelicam legem tibi proponam ac dabo. Et scies quia ego Dominus. In evangelicæ enim legis tempore contulit Spiritus Sanctus majorem Dei notitiam hominibus, quam antea unquam. Propter quod per Isaiam fuit prædictum, Repleta est terra scientia Domini; et per Jeremiam, Omnes cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, dicit Dominus. Ut recorderis beneficiorum meorum, et confundaris super ingratitudine tua, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua, id est, iniquitatem tuam excusare non valeas, nec aliquid mihi objicere ex erubescentia, qua intra te de tuis verecundaberis vitiis, quum placa

Is. xi, 9.

Jer. xxxv, 34.

63 tus fuero tibi in omnibus quæ fecisti, id est, universa peccata tua tibi clementer dimisero per Christi adventum, incarnationem ac passionem, et totam ejus in hoc mundo sanctissimam vitam, quæ tota fuit omnibus nobis meritoria atque salvifica; ait Dominus Deus, cujus sermo est veritas, et qui est veritas ipsa.

Footnotes

  1. Gen. x, 15, 16. ↩

  2. Josue xi, 3, 8. ↩

  3. Exod. 1, 7. ↩

  4. Gen. xxvii 27. ↩

  5. Cant. II, ↩

  6. Exod. xx ↩

  7. III Reg. x, 24. ↩

  8. Exod. x 6; xxvii, etc. ↩

  9. s. cv, 37, ↩

  10. Reg. XVI, ↩

  11. id. XXV, ↩

  12. Ps. LXXX, 13. ↩

  13. Osee IV, 14. ↩

  14. Ps. LXXXVIII, 33. ↩

  15. Apoc. III, 19. ↩

  16. Hebr. XII, 8. ↩

  17. Ps. CXLIV, 9. ↩

  18. vers. 3. ↩

  19. Joann. 1, 5 v, 19; etc. ↩

  20. Ps. LXXII,5,6. ↩

  21. Rom. I, 28,24. ↩

  22. Sap. x, 7. ↩

  23. Matth. xi,24. ↩

  24. Mich.vii,9. ↩

  25. Rom.xi,26. ↩

Chapter 20 of 59