Skip to the text

Articulus 22

EXPOSITIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : ET FACTUS EST SERMO.

REDARGUIT insuper Dominus præsenti capitulo quemdam Judæorum errorem, in quo eatenus obstinati fuerunt, ut eum quasi in proverbium verterent, et sine rubore exprimerent. Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Quid est quod inter vos, o Judæi, parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel? etc. Loquitur autem Deus ad populum sub persona Prophetæ. Quid vero proprie dicatur parabola, præcedenti articulo dictum est. Deinde inducitur forma parabolæ quam Judæi in proverbium converterant, eam frequenter vulgariterque promentes : Patres comederunt uvam acerbam, id est, culpam quæ amaritudinem pœnæ adducit, commiserunt, et dentes filiorum obstupescunt, id est, filii pœnam parentibus debitam patiuntur.1 Quidam etenim Judæorum contra Dei justitiam murmurantes, dicebant se pro parentum suorum peccatis puniri injuste. Et forte habuerunt occasionem ita loquendi ex aliquibus divinæ Scripturæ locis, in quibus secundum superficiem dici videtur, quod filii interdum pro parentum affliguntur peccatis : quæ auctoritates præsenti articulo, quantum Spiritus veritatis donaverit, tractabuntur, suisque locis allegabuntur.

Vivo ego, dicit Dominus, si, pro non, erit vobis ultra parabola hæc in proverbium in Israel : quia falsitatem ejus nunc demonstrabo ; et vos qui tam dire errastis in terra Israel, tollam de terra vestra in captivitatem vel mortem, et postea filii Israel meliorati, scient falsam esse istam parabolam. Hinc per Jeremiam quoque Dominus protestatur : In diebus illis non dicent ultra, Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt ;2 sed unusquisque in iniquitate sua morietur : omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. Et hoc nunc Dominus probat.

Ecce omnes animæ rationales, meæ sunt per creationem (non tamen per prædestinationem et gratiam), quoniam non sunt ex traduce, sed creando infunduntur, et infundendo immediate a Deo creantur. Idcirco filius secundum animam non est aliquid patris, nec a patre directe processit : hinc secundum hoc, pro peccatis parentum non punitur. Ut anima patris, ita et anima filii mea est jure creationis, quum sim omnium conditor rationalium animarum. Anima quæ peccaverit, ipsa morietur, morte peccati in via, et morte miseriæ infernalis in gehenna, nisi pœniteat : imo peccando moritur, quia peccatum mors animæ est, quia peccato separatur a fonte vitæ Deo æterno : ideoque carebit vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro.

Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium, non usurpatum nec temerarium, sed discretum, se ipsum vel sibi subjectos sapientialiter judicando, et justitiam, dando cuique quod suum est ; in montibus non comederit idolothyta ad reverentiam idolorum, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, quæ coluerunt Judæi, ut ea adoret vel in ipsis confidat ; et uxorem proximi sui non violaverit opere vel affectu, et ad mulierem menstruatam non accesserit scienter, quia hoc in lege Moysis prohibetur.3 Omnia itaque ratione atque judicio sunt agenda, sicut ad Timotheum scribit Apostolus : Sine præjudicio, id est prævio judicio, nihil facias, in alteram partem declinando.4 Denique, secundum

Hieronymum, spiritualiter in montibus comedit, qui superbia intumescens, aliis se præponit, et altiora se immoderanter scrutatur vel discutit, qualis fuit Pharisæus qui dixit:5 Gratias tibi ago, Deus, quoniam non sum sicut ceteri hominum. Insuper uxor hominis virtuosi, spiritualiter est sapientia, juxta illud Proverbiorum:6 Prudentiam voca amicam. Hanc contaminare ac violare desiderat, qui aliorum bene dicta reprehendit, facibusque accensus invidiæ, sancta violat, vera corrumpit, casta contaminat.

Præterea super illud, Ad mulierem menstruatam non accesserit, dicit B. Hieronymus: Per singulos menses, gravia atque torpentia mulierum corpora, immundi sanguinis effusione relevantur. Unde et Septuaginta transtulerunt: Ad mulierem fluentem sanguine non accesserit. Quo tempore si vir coierit cum muliere, dicuntur concepti fetus vitium seminis trahere: ita ut leprosi et elephantici ex hac conceptione nascantur; et in fœda in utroque sexu corpora, vel parvitate vel enormitate membrorum, sanies corrupta degeneret. Præcipitur ergo viris, ut non solum in alienis mulieribus, sed in propriis quoque certa concubitus norint tempora, quando videlicet abstinendum, et quando non. Ideo enim Salomon loquitur:7 Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Caveat autem uxor, ne victa concupiscentia zelet virum; et maritus, ne vim faciat uxori, putans omni tempore subjectam sibi esse debere conjugii voluptatem. Unde et pulchre Pythagorici cujusdam sententiis dicitur: Adulter est uxoris propriæ, amator ardentior.

Et hominem non contristaverit, inducendo aliquem ad inordinatam carnalem seu sæcularem tristitiam directe et ex animo. Talis namque tristitia mortem operatur.8 Est autem et bona tristitia, qua quis de malo culpæ fit dolens. De qua ad Corinthios legitur: Quæ secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur.9 Ecclesiastesque ait:10 Cor sapientium ubi tristitia, cor stultorum ubi lætitia. Taliter alium contristare, non est malum. Propter quod ait Paulus Corinthiis: Nam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet:11 gaudeo enim, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Refert Hieronymus, quod in Evangelio Nazaræorum, contristare spiritum fratris, inter maxima vitia computatur. Pignus debitori reddiderit, non cuicumque, sed pauperi, sicut in Exodo Moyses scribit: Quod si ab egeno quis pro pignore vestimentum ejus receperit, et ille aliud in nocte operimentum non habeat, reddendum est ei ante solis occasum.12 Poterit vero illud de mane recipere, quamvis melius esset non recipere, sed donare, secundum Hieronymum. Per vim nihil rapuerit, quidquam spoliando violenter: quod est directe contra justitiam, est et contra caritatem. Ideo in Isaia habetur: Omnis violenta prædatio cum tumultu, et vestimentum mixtum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.13

Panem suum esurienti dederit: propter quod docemur operibus misericordiæ insudare.14 Etenim, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et nudum operuerit vestimento: sicut Baptista proclamat, Qui habet duas tunicas, det non habenti.15 Quid ergo fiet de his qui varia habent vestimenta in perticis scriniisque vacantia, et inopes, quos quotidie cernunt nudos aut seminudos incedere, vel saltem egere, non vestiunt? Denique esurientis cibatio et nudi vestitio, spiritualiter intelligi potest, ut esurienti ac sitienti justitiam, imo et omni spiritualibus bonis indigenti, communicemus quidquid gratiæ nobis concessum est, secundum quod Petrus hortatur:16 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.

Ad usuram non commodaverit. Ecce hoc loco usura generaliter prohibetur. Unde quod Moyses concessit filiis Israel, extraneis ad usuram accommodare, permissive fecit propter imperfectionem eorum, quemadmodum et libellum repudii ipsis permisit.17 Hinc et David virum justum describens, inter reliqua loquitur :18 Qui pecuniam suam non dedit ad usuram.19 Aristoteles quoque testatur, quod usura est maxime contra naturam. Et amplius non acceperit. Ut ait Hieronymus, putant quidam usuram tantum esse in pecunia : quod prævidens sacra Scriptura, omnium rerum superabundantiam tollit, ut non plus recipias quam dedisti. Unde et Christus ait :20 Mutuum date, nihil inde sperantes. Præterea advertendum, quod hic scribit Hieronymus : Solent, inquit, in agris frumenti et milii, vini et olei, ceterarumque specierum usuræ exigi, vel (ut ait Scriptura) superabundantia, verbi gratia, ut tempore hiemali demus decem modios, ut in messe recipiamus quindecim, hoc est, pro parte media amplius. Qui justissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem. Et solent argumentari et dicere : Dedi unum modium, qui seminatus, fecit decem modios. Nonne justum est, ut modium et dimidium de modio plus accipiam, quum ille mea liberalitate, novem et dimidium de meo habeat?21 Nolite errare, ait Apostolus : Deus non irridetur. Respondeat enim nobis breviter fœnerator misericors, utrum habenti dederit, vel non habenti. Si habenti, utique dare non debuerat. Si dedit quasi non habenti, ergo quare plus exigit quasi ab habente? Alii pro pecunia fœnerata solent munuscula diversi generis accipere, et non intelligunt usuram ac superabundantiam appellari, quidquid illud est, si ab eo quod dederint, plus acceperint.

Ab iniquitate averterit manum suam, id est, omnem potentiam operativam a peccato retraxerit, nec aliquod membrum corporis sui exhibuerit arma iniquitatis peccato, seu instrumentum operis vitiosi; et judicium verum fecerit inter virum et virum, id est inter quoslibet inter se causam habentes : quod ad judices pertinet tam ordinarios quam arbitrarios. Et in præceptis meis ambulaverit perseveranter. Unde et Christus disseruit : Si vis intrare ad vitam, serva mandata.22 Et judicia mea custodierit, secundum divinas leges in omnibus judicando, ut faciat veritatem vitæ atque justitiæ, veritatem quoque doctrinæ impleat opere.

Hic justus est : quoniam Deo et proximo, sibique ipsi exhibet quod tenetur; vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ, quæ est beatifica Dei visio, in futuro vivet, ait Dominus Deus. Patet ergo, quod propter patris sui delicta non punietur : quod consequenter, quantum ad prolem malam, probatur.

Quod si justus genuerit filium latronem, id est, qui post ætatem discretionis ad latrocinia ruerit, effundentem sanguinem per homicidium, vel per malum exemplum aliquem occidentem, et fecerit unum de istis vitiis jam inductis lege prohibitis; et hæc quidem omnia non facientem, id est præinducta opera bona omittentem, seu quædam eorum negligentem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem, etc., id est facientem opera vitiosa, præscriptis actibus virtuosis contraria. Numquid vivet per gratiam? quum universa hæc detestanda, id est omnia simul vel quædam eorum, fecerit, morte morietur : quia non tantum pro omnibus simul, sed pro singulis quoque mortem peccati atque inferni incurrit, imo et vicissim mortem corporalem, sicut Judæi a Chaldæis propter præfata peccata exstincti.

Quod si genuerit pater injustus filium, qui videns omnia peccata patris sui, timuerit et non fecerit simile eis, etc.; hic non morietur in iniquitate patris sui, id est, pro illis non punietur, neque damnabitur, sed vita gratiæ et gloriæ vivet. Et dicitis, o Judæi, quare non portat filius iniquitatem, id est pœnam peccati patris? Videlicet, quia filius judicium et justitiam operatus est. Quasi dicat : Quemadmodum justum est, patrem injustum in suis vitiis mori; sic justum est, filium justum in suis virtutibus vivere. Anima quæ peccaverit, ipsa morietur : juxta sensum præhabitum (non enim vitam naturalem unquam amittet). Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Justitia justi super eum erit, id est, sibi imputabitur, atque pro ea præmium sortietur, et impietas impii erit super eum, quia pro ea punietur.

Circa hæc oritur quæstio non parum difficilis : An scilicet alii pro peccatis aliorum puniantur, et specialiter filii pro peccatis parentum. Et videtur quod imo : Primo, de originali protoplastorum peccato, propter quod omnes nascimur filii iræ, et gravi jugo deprimimur, de quo in Ecclesiastico dicitur :23 Jugum grave super omnes filios Adam, de ventre matris usque in diem sepulturæ.24 Secundo, quoniam in Exodo Dominus loquitur populo Israel : Ego sum Dominus Deus tuus, fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me.25 Iterum in Exodo quoque Moyses Deo locutus est : Dominator Domine, misericors et clemens, patiens et multæ misericordiæ et verax, qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus in tertiam ac quartam progeniem.26 Sed et in Jeremia habetur : Domine Deus, qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum post eos.27 Denique pro peccato David populus ejus legitur percussus;28 filius quoque ipsius, quem Bethsabee in adulterio ab eo concepit, simili causa mox obiit.29

Ad hanc quæstionem patet solutio ex determinatione S. Thomæ in secunda secundæ. Ait enim, quod pœna consideratur dupliciter : Uno modo secundum rationem pœnæ. Et sic non debetur nisi peccato : quia per pœnam reparatur æqualitas justitiæ, in quantum peccans, qui peccando propriam voluntatem nimis secutus est, aliquid patitur contra suam voluntatem. Secundo consideratur pœna ut est quædam peccati medicina, non tamen mali præteriti sanativa, sed a malo futuro præservativa, et boni etiam promotiva. Sicque aliqui puniuntur sine propria culpa, sed non sine causa. Porro medicina non subtrahit majus bonum, ut minus bonum proveniat, sed econtra. Idcirco quidam sine sua culpa puniuntur in temporalibus bonis a Deo, ut probentur vel humilientur, aut simili aliqua causa, sicque in spiritualibus crescant. Nunquam tamen quis punitur per spiritualium subtractionem bonorum sine propria culpa, nec in præsenti nec in futuro. Itaque filii et servi quandoque in corporalibus puniuntur propter peccata parentum aut dominorum, in quantum secundum corpus sunt aliquid seu res quædam ipsorum, ita quod parentes et domini in filiis et servis quodammodo puniuntur. Istud tamen non derogat divinæ justitiæ, quoniam Deus sapiens atque omnipotens, ordinat pœnam hujusmodi in bonum patientium. Unde auctoritates præallegatæ intelliguntur de pœnis corporalibus, non spiritualibus; nec de omnibus corporalibus pœnis, sed temporalibus, non æternis; præsertim quoque de filiis qui patrum imitantur peccata. Propter originale vero peccatum, posteri non puniuntur aliquid amittendo quod eis ex eorum merito debebatur aut inerat.

Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis. Non enim dimittitur unum mortale sine alio, idcirco contritio integra esse debet. Et custodierit omnia præcepta mea. Si enim, ut Jacobus testatur apostolus, totam quis legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.3031 Omnia ergo præcepta quæ ad statum alicujus respiciunt, eum servare oportet, secundum quod pro loco, causa, tempore, par est. Vita gratiæ vivet, et non morietur morte culpæ seu damnationis æternæ. Unde ait Salvator :32 Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in æternum. Omnium iniquitatum ejus non recordabor, quantum ad reatum culpæ seu pœnæ æternæ, sed vicissim ad reatum temporalis pœnæ in præsenti vel in purgatorio, quando videlicet contritio non sufficit ad deletionem peccati quantum ad pœnam.33 Certum est autem, quod vera contritio delet peccatum quantum ad culpam, et posset esse tam magna, quod etiam ea deleret quantum ad pœnam : præcipue autem caritas, id est fervor divini amoris, operit multitudinem peccatorum.34 In justitia sua quam operatus est, vivet. Tanquam dicat : In tantum filius non portabit iniquitatem patris, neque econtra, ut etiam unus et idem pro pristinis non puniatur peccatis, si perfecte convertatur, pœniteat et satisfaciat.

23

Numquid voluntatis meæ est mors impii? dicit Dominus. Si per mortem impii, intelligatur culpa, palam est quod illa non sit a Deo volita; si autem pœna culpæ, illa quoque non est directe et per se a Deo volita, sed nostra iniquitate supposita. Ideo scriptum est in libro Sapientiæ :35 Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione viventium. Idem habetur in libro Tobiæ. Et non magis ut avertatur a viis suis, id est peccatis, et vivat per gratiam et opera virtuosa?36 Hoc est quod ad Timothæum ait Apostolus : Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.37 Multaque talia in Scripturis dicuntur, quæ intelligenda sunt rite, secundum Damascenum, de voluntate antecedente, non de voluntate consequente, quæ semper impletur, quia secundum eam vult Deus aliquid absolute, hoc est secundum plenam considerationem ipsius. Voluntas autem Dei antecedens, non semper impletur : quia secundum eam non dicitur Deus aliquid velle absolute, et secundum plenam rei considerationem, sed aliquam in communi.

24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, numquid vivet per gratiam? Non utique, nisi pœniteat. Omnes justitiæ ejus non recordabuntur, id est, æternaliter non præmiabuntur, nec facient eum mihi acceptum, quoniam per peccatum mortale deletæ occisæque sunt; verumtamen si convertatur veraciter, denuo vivificabuntur. In prævaricatione sua morietur, et in æternum peribit, si in ea persistat. Et dixistis, excæcati Judæi : Non est æqua via Domini, id est, processus divinæ justitiæ justus non est in judicando hoc modo. Audite ergo, domus Israel : Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? Deus enim errare non potest, quum ipse sit propria origo ac regula totius veritatis et æquitatis, juxta illud Sapientiæ : Quum sis justus, Domine, omnia juste disponis;38 virtus enim tua, justitiæ initium est. Hinc Dominus ait ad Job :39 Numquid condemnabis me, ut tu justificeris? Quum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in ea. Eo enim ipso quo id agit, spiritualiter moritur, et nisi resipiscat, morte æterna plectetur. Et quum averterit se impius ab impietate sua per veram contritionem, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit vita virtutum : et sicut ad vitam gratiæ se dispositive habilitavit, antequam sibi illam Deus infunderet, sicque animam suam peccato mortuam, dispositive vivificavit; ita ad vitam gloriæ, bene vivendo animam suam disponit. Is demum qui jam gratiam habet, animam suam vivificare potest vita gratiæ amplioris, proficiendo in bonis. Considerans enim ea quæ Dei sunt, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, vita gratiæ vivet. Necesse est itaque, universa peccata præhabita detestari atque relinquere, quia si mens in unius peccati affectu permanserit, gratiam Dei nequaquam recuperat.

25

26

27

28

30 Idcirco unumquemque juxta vias suas, id est secundum opera sua, tam interiora, quæ sunt affectus et cogitatus, quam exteriora, inter quæ et verba annumerantur, judicabo. Denique in tali statu, seu talis a Deo est quilibet judicandus, in quali statu, et qualis fuerit in puncto mortis : imo in tali dispositione anima æternaliter permanebit, in quali a corpore exit. Propter quod ait Damascenus : Quod angelis est casus, hoc hominibus est mors. Quemadmodum enim angeli mali cadendo inconvertibiliter a Deo aversi sunt : sic qui in puncto mortis a Deo avertitur, inconvertibiliter manet aversus; et qui tunc ad ipsum convertitur, vel conversus manet, inavertibiliter manet conversus. Idcirco Salomon ait: Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.40 Ita nemo præsumat, nullus tutum se æstimet, sed juxta Apostolum: Qui stat, videat ne cadat.41 Ideo dicit Scriptura: Beatus homo qui semper est pavidus.42

Convertimini, et agite pœnitentiam, intus dolendo, ore confitendo, atque operibus satisfaciendo, ab omnibus iniquitatibus vestris: quoniam pœnitentia efficax, integra est. Unde quæ occurrunt memoriæ, distincte confitenda sunt et deploranda. Et non erit vobis in ruinam damnationis ac foveæ infernalis iniquitas per pœnitentiam deleta, nec repetita: imo quandoque indirecte et occasionaliter prodest, dum homo post lapsum peccati cautior surgit, atque humilior fit, ferventiorque consistit: sic enim abundat gratia, ubi abundavit culpa.43

Facite vobis cor novum, id est spiritualiter per caritatem et gratiam renovatum, et spiritum novum, id est reformatum, ut sitis voluntate ac intellectu in Domino renovati. Hoc dicitur, non quod homo propria potestate id facere queat, quum non fiat nisi per gratiæ infusionem a Spiritu Sancto; sed quoniam potest se homo ad istud disponere per liberum arbitrium et attritionem, faciendo quod in se est: quo facto, Deus non deerit, qui etiam vicissim quosdam piissime prævenit, et sine eorum prædispositione conversionis gratiam influit, sicut in Paulo. Et quare moriemini, domus, id est, filii Israel, morte culpæ atque gehennæ? quasi dicat clementissimus Deus: Hoc ex parte mei non accidet, quia paratus sum indulgere, auxiliari, itemque salvare.

Quia nolo mortem morientis, id est culpam seu damnationem peccantis, secundum sensum prætactum, sed ut convertatur, et vivat salubriter hic inchoative et in spe, in patria autem consummative et in re. Istud vult Deus voluntate antecedenti, et voluntate signi generaliter quantum ad omnes; sed voluntate consequenti, quæ semper sortitur effectum, vult istud specialiter quantum ad prædestinatos, in quibus Dei voluntas de eorum finali conversione certissime adimpletur, etiam si usque ultimam vitæ suæ horam vitiose vixissent. Dicit Dominus Deus. Revertimini, qui a Deo estis aversi, mentem vestram a dispersione in multis, ad collectionem in uno quod solum necessarium est, revocando, et vivite per gratiam, ejusque meritorios actus.44 Ecce per verba præhabita consulit nobis supersapiens Deus: stantibus enim in bonis, tollit præsumptionis audaciam, impiis vero aufert desperationis occasionem, quatenus omnes simul salvemur.

Footnotes

  1. Ezech. xviii, 2. ↩

  2. Jer. xxxi, 29, 30. ↩

  3. Lev. xviii, 19; xx, 18. ↩

  4. I Tim. v, 21. ↩

  5. Luc. xviii, 11. ↩

  6. Prov. vii, 4. ↩

  7. Eccle. iii, 5. ↩

  8. Eccli. xxxviii, 19. ↩

  9. II Cor. vii, 10. ↩

  10. Eccle. vii, 5. ↩

  11. II Cor. vii, 8, 9. ↩

  12. Exod. xxii, 26, 27. ↩

  13. Is. ix, 5. ↩

  14. Matth. v, 7. ↩

  15. Luc. iii, 11. ↩

  16. I Petr. iv, 10. ↩

  17. Deut. xxiv, 1. ↩

  18. Ps. xiv, 5. ↩

  19. Deut. xxiii, 20. ↩

  20. Luc. vi, 35. ↩

  21. Galat. vi, 7. ↩

  22. Matth. xix, 17. ↩

  23. Ephes.n,3. ↩

  24. Eccli.xL,1. ↩

  25. Exod.xx,5. ↩

  26. Exod. xxxiv, 6, 7. ↩

  27. Jer. xxxii, 17, 18. ↩

  28. II Reg.xxiv, 15. ↩

  29. II Reg. xii,14. ↩

  30. Jacob.ii,10. ↩

  31. Jacob. II, 10. ↩

  32. Joann.viii, 51, 52. ↩

  33. Ephes. II, 3. ↩

  34. 1 Petr. IV, 8. ↩

  35. Sap. I, 13. ↩

  36. Tob. III, 22. ↩

  37. 1 Tim. II, 4. ↩

  38. Sap. XII, 15, 16. ↩

  39. Job XL, 3. ↩

  40. Eccle. xi, 3. ↩

  41. 1 Cor. x, 12. ↩

  42. Prov. xxviii, 14. ↩

  43. Rom. v, 20. ↩

  44. Luc. x, 42. ↩

Chapter 23 of 59