Skip to the text

Articulus 23

ELUCIDATIO CAPITULI NONIDECIMI: ET TU, ASSUME PLANCTUM SUPER PRINCIPES.

DEINCEPS sermo divinus regni Juda describit peccata, sub figura leænæ et leonum ac vineæ. Itaque Dominus ait: Et tu, o Ezechiel. Porro quod subditur, Fili hominis, non est de textu, nec in Hebræo, nec in commento Hieronymi. Assume planctum super principes Israel, id est super filios Josiæ regis Juda, eorum peccata atque supplicia deplangendo, et dices: Quare mater tua, o regia proles, leœna, id est leænæ similis in crudelitate, inter leones cubavit, id est, feroces principes ac consiliarios habuit, eisque consensit? Mater ista, secundum Hieronymum, est ipsa Jerusalem, quæ supra dicta est adultera :1 et per Jerusalem istam nunc designatur regia domus Juda, de qua nati sunt principes, de quibus subjungitur : In medio leunculorum adolescentium nobilium atque atrocium, qui in regis palatio versabantur, enutrivit catulos, id est filios suos, scilicet filios Josiæ, qui omnes ad vitia declinabant. Et eduxit ad regnandum, unum de leunculis suis, videlicet Joachaz, primogenitum Josiæ; et leo, id est rex Juda, factus est, mox patre ejus defuncto; et didicit capere prædam, id est alios spoliare, hominemque comedere, id est subditos suos, seu alios quosque occidere. Et audierunt de eo gentes, id est, atrocitatis suæ fama ad nationes in gyro manentes pervenit, et non absque vulneribus suis ceperunt eum. Ægyptiorum enim exercitus capiendo regem hunc Juda, læsus fuit pro parte. Et adduxerunt eum in catenis in terram Ægypti : juxta illud quarti Regum : Vinxit eum Pharao Nechao, et tulit secum in Ægyptum.2

Quæ leæna jam dicta quum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus qua ipsum Joachaz rediturum putavit, tulit unum de leunculis suis, videlicet Joakim fratrem Joachaz, filium regis Josiæ :3 qui Joakim ante dicebatur Eliacim, sed rex Ægypti vocavit eum Joakim, ut legitur quarto Regum;4 leonem, id est regem, constituit eum. Pharao autem hoc fecit, sed ad instantiam regiæ tribus, ideo ipsa id fertur fecisse. Hieronymus tamen per secundum leonem intelligit Jechoniam filium Joakim, qui post Joakim regnavit, ut scribitur quarto Regum libro.5 Jechonias autem alio nomine dictus est Joachin. Qui incedebat inter leones, tyrannorum sævitiam imitando, atque feroces homines secum habendo, et factus est leo per crudelitatem, non per laudabilem fortitudinem; didicit prædam capere et homines devorare : sicut de Joachaz dictum est; didicit viduas facere, viros earum necando, et civitates eorum in desertum adducere, id est destruere, seu habitatoribus denudare; et desolata est terra et plenitudo ejus, id est regio Judææ, a voce rugitus illius, id est comminationum et exclamationum ipsius. Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, id est exercitus Chaldæorum, quibus juncti fuerunt bellatores ex diversis gentibus in gyro Judææ manentibus, et expanderunt super eum rete suum, id est potestatem ac turbam, obsidendo Jerusalem. In vulneribus earum captus est, quoniam eum comprehendendo aliqui læsi fuerunt. Adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israel.

Quæritur de quo ista dicantur. Joakim enim pater Jechoniæ non fuit ductus usque in Babylonem, nec incarceratus ibidem; sed quum cœpissent Chaldæi eum ad Babylonem perducere, in via mutato consilio reduxerunt eum, et ante Jerusalem occiderunt, ut aliqui dicunt, atque cadaver ipsius projectum reliquerunt insepultum, quemadmodum Jeremias prædixerat :6 Sepultura asini sepelietur. Insuper Jechonias filius hujus sponte se tradidit manibus regis Babylonis. Ideo quidam istud exponunt de Sedecia, qui Jechoniæ successit in regno. Sed Sedecias non videtur captus in vulneribus Chaldæorum, quia nec eis resistere potuit, et sui fugerunt ab eo : nisi per vulnerationem intelligatur afflictio qua afflicti fuerunt Chaldæi, biennio quo obsederunt Jerusalem, quando forte quidam eorum vulnerati fuerunt a civibus Jerusalem, ab intus contra vallantes pugnantibus.

Consequenter de Jerusalem fit tractatus sub metaphora vineæ speciosæ. Eadem quippe res diversis similitudinibus atque sermonibus designatur. Mater tua, id est prædicta leæna sive Jerusalem, quasi vinea in sanguine tuo, id est similis vineæ pulcherrimæ : quæ florum rubore sanguini comparatur. Unde Septuaginta transtulerunt : Mater tua quasi vinea, sicut flos in malis granatis : videlicet quoniam splendor viroris ejus, floribus mali punici coæquatur. Vel, Quasi vinea in sanguine tuo, id est vineæ rubeæ assimilata, propter effusionem sanguinis Judæorum a Chaldæis. Super aquam plantata est, id est in loco fecundo et apto, vel super populum Juda, cui præfuit regia tribus. Fructus ejus et frondes ejus, id est filii et ministri, vel divitiæ, creverunt ex aquis multis, id est ex diversis causis et fontibus sive parentibus. Et factæ sunt ei virgæ solidæ, id est nobiles et elegantes personæ, in sceptra dominantium: quia profecerunt in regiam dignitatem, et reges effecti sunt ex tribu Juda per David. Unde Septuaginta transtulerunt, In tribum ducum. Et exaltata est statura ejus inter frondes, id est, vinea ista per superbiam se erexit contra Deum, et regem Babylonis divinæ justitiæ ministrum in punitione Judæorum; et vidit altitudinem suam, id est, dignitatem suam consideravit, non humili mente in Deo, sed in multitudine palmitum suorum, id est posteriorum, seu hominum ad se pertinentium, de quorum multitudine se erexit.

Et evulsa est vinea ista in ira, id est in rigore divinæ justitiæ, quæ superbis resistit, in terramque projecta est, id est a Chaldæis depressa et conculcata; et ventus urens siccavit fructum ejus, id est, furiosus Chaldæorum exercitus filios Jerusalem interfecit. Marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus, id est, fortiores quique de populo isto defecerunt et corruerunt; ignis comedit eam, quia Chaldæi combuserunt Jerusalem. Et nunc transplantata est vinea ista in deserto, in terra invia et sitienti. Per desertum et terram inviam et siccam, signatur locus translationis, vel confugii, seu captivitatis regum Juda, et populorum ipsius, puta pars Chaldææ, vel Ægyptus, vel carcer, vel via deserti per quam Sedecias cum suis aufugit. Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, id est de stirpe regia populi Juda. Per ignem istum signatur Ismael de semine regio ortus, qui missus a rege filiorum Ammon, Godoliam occidit, ut legitur in Jeremia. Ideo subditur : qui fructum ejus comedit, id est, Godoliam præfatæ vineæ palmitem interemit. Et non fuit in ea, scilicet in vinea ista, virga fortis, id est princeps imperterritus et confidens, sceptrum dominantium, id est populi gubernator. Godolia namque occiso, Johanan filius Caree cum ceteris bellatoribus timore Chaldæorum dejectis, in Ægyptum confugit. Planctus est et erit in planctum, id est, materia plangendi est et erit : quod de regibus Juda filiis Josiæ dictum est, de eorum videlicet culpa pœnaque. Quis enim piæ mentis, sine compassionis dolore hæc audiat?

Postremo quod in secunda hujus capituli parte de Jerusalem sub nomine vineæ dicitur, ad militantem Ecclesiam potest referri : quæ plantata est super aquam sapientiæ salutaris, ac cetera dona Spiritus Sancti; cujus fructus et frondes, id est opera virtuosa ac verba salubria, creverunt ex aquis multis, id est cordibus profundis gratiarum rore perfusis. Aqua enim profunda, doctrina viri. Et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium. Isti sunt personæ præcipuæ quæ ad pontificium, vel regnum, seu præsidentiam adspirarunt. Et exaltata est, id est, ex consideratione donorum sibi divinitus præstitorum intumuit, aliosque contempsit. Ideo evulsa est in Omnipotentis ira, in terramque projecta, id est dæmonum tentationibus victa et viliter conversata. Et ventus urens siccavit eam, id est, gravis tentatio fecit eam infructuosam, et arefactæ sunt virgæ roboris ejus, quia et spirituales ac religiosi collapsi sunt. Et transplantata in deserto, in terra invia, id est potestati dæmonis subdita ejusque corpus effecta, quæ olim conversationem habebat in cœlis, et Christi corpus exstiterat. Hoc de subversis Christianis verificatur.

Jer. xli, 1, 2.

Ibid. xliii, 5, 7.

Prov. xviii, 4.

Philipp.iii, 20.

11

12

Jacob. iv, 6.

13

Jer. xxxix, 4.

14

10

11

12

13

B

C

D

Footnotes

  1. Ezech. xvi, 32. ↩

  2. IV Reg. xxiii, 33, 34; ↩

  3. II Par. xxxvi, 4. ↩

  4. IV Reg. xxiii, 34. ↩

  5. IV Reg. xxiv, 6. ↩

  6. Jer. xxii, 19. ↩

Chapter 24 of 59