Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD GALATAS

ESTO firmus in via Domini, et in veritate sensus tui. Eccli. v, 12.

Perfectio creaturæ est Creatori ordinate assimilari. Incommutabili autem æternoque Deo assimilatur anima rationalis per stabilitatem, firmitatem, seu fixionem suam in contemplatione ac dilectione divinorum. Idcirco Scriptura instabiles multipliciter reprehendit; stabiles quoque in bono e diverso commendat.1 Unde in epistola nunc exponenda, arguuntur præcipue ab Apostolo Galatæ de hoc, quod ita instabiles erant in evangelica veritate, quam primo ab Apostolo didicerunt, et post ejus recessum a pseudoapostolis multipliciter subversi fuerunt, ita ut crederent evangelicam legem sine cærimonialibus veteris Testamenti nequaquam sufficere ad salutem.23 Denique Galatæ Græci sunt. Nam Galli olim quamdam Græciæ ingredientes provinciam, Græcis se miscuerunt. Propter quod illa provincia primo dicta est Gallogræcia, deinde Galatia. Habitatores quoque ipsius primo vocati sunt Gallogræci, postea Galatæ: qui etiam tardi et obtusi fuerunt ingenii, quum tamen Græci semper fuerint ingeniosi. His igitur scribit Apostolus ab Epheso, revocans eos ad evangelicæ veritatis integritatem, et christianæ fidei puritatem. Proceditque in epistola more solito, salutationem præmittendo, deinde ad narrationem veniendo.

ENARRATIO

IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD GALATAS

Footnotes

  1. Is. LVII, 20; ↩

  2. I Cor. XV, 58; XVI, 13. ↩

  3. I Thess. v, 14; ↩

Chapter 1 of 7