Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : PAULUS APOSTOLUS, NON AB HOMINIBUS, NEQUE PER HOMINEM.

QUONIAM improbaturus erat Apostolus, in præsentis epistolæ processu, detractores sui pseudoapostolos, increpaturusque Galatas eo quod contra suam doctrinam pseudoapostolis credidissent; idcirco in exordio hujus epistolæ personam suam ipsius magnifice laudat, sicut et id sæpius facit, non ex aliqua vanitate, neque ob propriam laudem, sed ex vera caritate, ad filiorum suorum spiritualem ædificationem, sicut in expositione præcedentis epistolæ plenissime patuit.1

Ait ergo : Paulus ordinatus seu factus et missus apostolus, non ab hominibus viatoribus, scilicet Anania aut ceteris Apostolis, neque per hominem purum, qui fuerit mediator inter Deum et Paulum, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, id est a Christo Dei Filio, ejusque æterno Patre, imo a tota superfelicissima Trinitate, uno simplici Deo, cujus sicut essentia una est, sic opera indivisa sunt. Verumtamen Paulus factus est apostolus per Christum ministerialiter, mediate et instrumentaliter, secundum quod Christus est homo : sic enim in via apparuit Paulo, et Ananiæ in Damasco.2 Omnia quoque gratiarum charismata per Christum hominem et merita ejus conferuntur hominibus. Qui Deus Pater suscitavit eum, videlicet Christum, a mortuis. Et qui mecum sunt in Epheso omnes fratres mandant Ecclesiis, id est congregationibus fidelium, Galatiæ, provinciæ sic vocatæ.

Gratia gratum faciens, quæ est habitus deiformis ac supernaturalis, animam ponens in esse divino ac meritorio, et pax, id est ordinata tranquillitas, vobis pie præstentur a Deo Patre nostro, id est sancta Trinitate, cui dicimus :3 Pater noster, qui es in cœlis; et Domino nostro Jesu Christo Dei ac hominum mediatore, per quem seu merito cujus, secundum quod homo est, munera gratiarum nobis præstantur.4 Si autem per Patrem nostrum, quis intelligere velit distinctam Patris personam, per Dominum Christum designabitur persona Filii, secundum quod Deus est, Patri æqualis, et idem auctor pacis et gratiæ cum Deo Patre, juxta illud : Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit.5 Qui Christus dedit, id est obtulit, semetipsum tempore passionis in patibulo crucis, pro peccatis nostris, id est pro remissione peccatorum nostrorum, quemadmodum in Evangelio loquitur :6 Venit Filius hominis dare animam suam redemptionem pro multis;7 et rursus : Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis.8 Hinc et Isaias : Ipse autem, inquit, vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.9 Sic autem obtulit Christus se ipsum pro nobis, ex ardentissima caritate qua Dei Patris honorem et nostram optabat salutem, ex promptissima quoque obedientia qua, ut homo, voluntati Patris in omnibus paruit. Denique, sicut Pater dedit seu tradidit Christum hominem pro nobis, sic etiam Verbum seu Christus ut Deus, dedit se ipsum ut hominem pro nobis. Quomodo autem Pater tradidit Christum pro nobis, dictum est plenius ad Romanos.10

Ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, id est de mundo isto, qui totus in malo positus est, scilicet de conversatione sæculari, et malis quæ fiunt in sæculo, de conventu malignantium, de consortio reproborum;1112 vel, De præsenti sæculo nequam, id est de hoc sensibili inferiorique mundo transferret ad patriam Beatorum. Hinc ait Scriptura : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine Agni immaculati.13 Eramus quippe funibus peccatorum constricti, et variis vitiis irretiti, sed Christi passione ac merito absoluti eductique sumus. Propter quod Isaias ait : Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit;14 et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Vere languores nostros ipse tulit, et peccata nostra ipse portavit. Secundum voluntatem Dei et Patris nostri, id est, prout Deus Pater noster Christo homini inspiravit, atque per ejus sacratissimam passionem genus humanum reparare decrevit atque voluit. Ideo passione instante Christus dicebat : Pater, si non potest hic calix transire quin bibam illum, fiat voluntas tua.15 Item et alibi testatur : Ego quæ placita sunt ei facio semper.16 Hinc rursus prædixit Propheta : Dominus voluit eum conterere in infirmitate.

Cui Deo et Patri nostro, videlicet summæ Trinitati, est gloria, id est frequens fama cum laude, de hac redemptione. Vel, Cui, id est Christo, est gloria, quoniam sua passione meruit præmium accidentale, sicut alibi Apostolus aperit :17 Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem : propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Propterea quoque et Propheta dixit : Si posuerit animam suam pro peccato, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.1819 In sæcula sæculorum, id est in sempiternum. Amen, id est, sic fiat, vel verum est.

Consequenter procedit Apostolus ad narrationem, et primo de levitate increpat Galatas. Miror, quasi causam ignorans, et inopinatam rem audiens, scilicet, quod sic, id est hoc modo, seu vehementer, tam cito post meum recessum a vobis, quos bene instruxi, transferimini, id est avertimini, ab eo qui vos vocavit per inspirationem internam et meam prædicationem in gratiam Christi, id est ad fidem et dona gratuita Salvatoris, id est a Deo Trinitate (qui est prima principalisque causa conversionis nostræ : propter quod Christus ait, Nemo potest venire ad me nisi Pater meus traxerit eum ;2021 item, Omnis, inquit, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me), in aliud evangelium, id est in falsam annuntiationem et vanam doctrinam a pseudoapostolis excogitatam, qui asserunt legalia simul cum Evangelio Christi esse servanda : quam annuntiationem pseudoapostolorum vos æstimatis fore evangelium, quum tamen non sit veraciter evangelium, quoniam evangelium est bona annuntiatio. Ideo subditur : quod non est aliud evangelium, quum non sit evangelium, sed humana inventio, nisi sunt aliqui falsi qui vos conturbant, id est, in dubitationem atque errorem corda vestra inducunt. Nisi ergo hi essent, istud aliud evangelium nec esset, nec aliud esset vere vel apparenter. Et volunt convertere, id est in aliud mutare, Evangelium Christi, scilicet in carnales ac cærimoniales observantias legis, quasi sine illis non sufficiat ad salutem lex nova. Vel sic: Transferimini in aliud evangelium, id est in doctrinam legis Mosaicæ, quod non est aliud ab Evangelio Christi, secundum intentionem finalem et intelligentiam spiritualem, nisi sunt aliqui qui conturbant vos, id est præter hoc quod aliqui interpretantur perverse documenta legalia, admiscentes carnalia spiritualibus, et nova veteribus. Secundum externam ergo superficiem et carnalem sensum differunt evangelia ista.

Sed licet nos Apostoli aut angelus sanctus descendens de cœlo, evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, id est, aliud prædicet nostræ prædicationni contrarium, anathema sit, id est, excommunicatus et maledictus habeatur talis assertor. Sicut prædixi jam immediate, et nunc iterum dico, id est, resumo, ut repetitio sit confirmationis indicium: Si quis, quicumque sit ille, vobis evangelizaverit præter id, id est contrarium ei, quod accepistis ex nostra prædicatione de Christo, anathema sit, id est divisus ab aliis, ne eos sua falsitate inficiat.

Modo enim hominibus suadeo, id est, numquid hæc dico et comprobare laboro ad complacendum hominibus, an Deo, id est, annon ad Dei honorem, ut ei placeam? An quæro hominibus placere, ob propriam laudem, et sicut finale bonum? Non utique. Nam, si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Videtur huic contrarium, quod alibi dixit Apostolus: Ego per omnia omnibus placeo;22 et rursus, Unusquisque proximo suo placeat in bonum.23 Sed hæc difficultas sæpe soluta est. Nunc enim Apostolus loquitur de homine, quantum ad id quod communiter in hominibus dominatur, quod est sensualitas et peccatum. Juxta quem modum Corinthiis ait: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?2425 Est igitur sensus: Si adhuc hominibus placerem, faciendo ea quæ placent carnalibus et injustis, prout ipsi sunt; Christi servus non essem, quoniam ejus vestigia non imitarer. Ipse enim ait: Quia de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.26 Simili quoque sensu dicit Psalmista: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.27 Interdum vero Apostolus loquitur de homine, quantum ad id quod convenit ei secundum partem sui superiorem, id est prout ratione ornatur, et sanctæ Trinitatis imagine decoratur: ut est illud, Si secundum hominem ad bestias pugnavi, id est, secundum rationis processum contra bestiales homines disputavi.28 Hoc modo de homine loquendo, debemus velle placere hominibus ad ædificationem eorum et gloriam Dei.

Consequenter ostendit Apostolus doctrinam evangelicam a se prædicatam, esse authenticam, perfectam, atque divinam seu supernaturalem. Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, id est de evangelio, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem, id est humanum, seu naturali ratione inventum, firmatum, aut divulgatum. Neque enim ego ab homine puro accepi illud, ut illud aliis prædicarem, neque didici illud ab homine puro, sed per revelationem Jesu Christi, id est secretam, internam, subitaneam et supernaturalem instructionem Filii Dei, tempore raptus mei in tertium cœlum.2930 Quod patet:

Audistis enim conversationem meam quam habui aliquando, scilicet antequam christianus fierem, in Judaismo, id est in lege et ritu Judæorum; quoniam supra modum, id est multum excessive et plus aliis, persequebar Ecclesiam Dei primitivam, maxime in Jerusalem, et expugna-313233 bam illam, quosdam occidendo, quosdam incarcerando, aliisque modis torquendo fideles, et proficiebam, id est, fortiter agebam, in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, id est præ multis adolescentibus mihi in ætate comparibus, atque de meo genere natis, puta Judæis. Vel, per genus suum intelligit tribum Benjamin. Abundantius illis æmulator, id est amator et imitator, exsistens paternarum mearum traditionum, id est ordinationum ac jussionum moralium seu judicialium, a Moyse et Prophetis datarum, vel ab aliis additarum.

Quum autem placuit ei, videlicet Deo omnipotenti, qui omnia libere agit, qui me segregavit ex utero matris meæ, id est, de ventre materno eduxit; vel, Segregavit, id est, ab aliorum (puta Scribarum et Pharisæorum) grege separavit, et ex utero matris meæ, id est de consortio seu medio Synagogæ, ut revelaret, id est declararet, Filium suum in me, id est in corde meo, dans mihi notitiam veram de Christo, ut evangelizarem illum in gentibus, quia gentilibus specialiter datus sum ac missus apostolus;34353637 continuo non acquievi carni et sanguini, id est concupiscentiis carnis, neque Judæis mihi carne propinquis, meque a Christo avertere desiderantibus. Neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos, id est ceteros Apostolos, qui ante me ad gratiam apostolatus promoti fuerunt: unde patescit quod non fuit ab eis instructus; sed abii a Damasco in Arabiam causa prædicandi: ubi tunc nullus Apostolorum prædicavit. — Huic videtur dissonare, et etiam his quæ sequuntur, quod scriptum est in Actibus Apostolorum, ubi, quum dictum est quod discipuli dimiserunt eum nocte in sporta a Damasco, mox subditur:3839 Quum autem venisset in Jerusalem, tentavit se jungere discipulis, et omnes fugerunt, non credentes quod esset discipulus. Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos, et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, etc. Ad hoc quidam respondent, quod Apostolus post sui conversionem, non statim venit in Jerusalem, sed post longum tempus, forte post tres annos. Scriptura enim non servat semper ordinem rerum gestarum. Alii dicunt, quod licet venerit, non tamen reputatur venisse, quia mox abiit. — Et iterum ab Arabia reversus sum Damascum: ubi primo disputavi, prædicavi, et Judæos confudi. Deinde post annos tres a mei conversione, quum jam tribus circiter annis prædicassem, veni Jerosolymam videre Petrum, non propter informationem, sed dilectionem et reverentiam ejus; et mansi apud illum diebus quindecim. Alium autem Apostolorum vidi neminem hac vice, nisi Jacobum fratrem Domini, id est Jacobum primum Jerosolymorum fidelium episcopum: qui propter singularem similitudinem suam cum Christo, tam in corporis dispositione, quam in animæ sanctitate, dictus est frater Domini.

Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Jurat Apostolus propter tarditatem Galatarum ad credendum. Juratio enim cum debitis facta circumstantiis suis, est actus virtutis quæ dicitur latria, sicut frequenter ostensum est. Christus autem non absolute prohibuit jurationem, sed jurationem incautam et non necessariam.

Deinde, videlicet postquam in Jerusalem fui cum Petro, veni in partes Syriæ et Ciliciæ, unde et natus eram, quia a Tarso Ciliciæ fui oriundus.40 Huic concordat illud Actuum: Disputabat cum Græcis (videlicet in Jerusalem); illi autem quærebant interficere eum. Quod quum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum.41

Eram autem ignotus facie, id est adspectu, Ecclesiis Judææ, id est Judæis conversis: eram tamen eis notus per famam; quæ erant in Christo per fidem et caritatem conjunctæ. Tantum autem auditum habebant, id est, hoc audiendo perceperunt de me: Quoniam Paulus iste qui persequebatur nos aliquando, antequam conversus erat ad Christum, nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat, id est, in cordibus Christianorum exstinguere nitebatur.424344 Et in me clarificabant Deum, id est, de gratia et beneficiis Dei mihi concessis, gratias Domino retulerunt ex caritate fraterna, et Deum in me famulo ejus honorabant, laudando potentiam atque clementiam ejus, qui me tam potenter misericorditerque convertit, et tantam gratiam contulit.

Footnotes

  1. In II Cor. xi, 18; xii, 1. ↩

  2. Act. ix, 3, 10. ↩

  3. Matth. vi, 9. ↩

  4. 1 Tim. u, 5. ↩

  5. Joann. v, 19. ↩

  6. 1 Tim. ii, 5. ↩

  7. Matth. xx, 28. ↩

  8. Joann. x, 14, 15. ↩

  9. Is. LIII, 5. ↩

  10. Rom. VIII, 32. ↩

  11. Ps. LXIII, 3. ↩

  12. 1 Joann. v, 19. ↩

  13. 1 Petr. I, 18, 19. ↩

  14. Is. LIII, 6, 4. ↩

  15. Matth. XXVI, 42. ↩

  16. Joann. VIII, 29. ↩

  17. Philipp. II, 8, 9. ↩

  18. Is. LIII, 10. ↩

  19. Is. LIII, 10. ↩

  20. Ibid. 45. ↩

  21. Joann. VI, 44. ↩

  22. 1 Cor. X, 33. ↩

  23. Rom. XV, 2. ↩

  24. 1 Cor. III, 3. ↩

  25. I Cor. III, 3. ↩

  26. Joann. XV, 19. ↩

  27. Ps. LII, 6. ↩

  28. 1 Cor. XV, 32. ↩

  29. 11 Cor. XXI, 2. ↩

  30. II Cor. XII, 2. ↩

  31. I Cor. X, 33. ↩

  32. I Cor. XV, 32. ↩

  33. Act. VII, 57, 59; VIII, 3; IX, 1, 2. ↩

  34. 1 Tim. 11, 7. ↩

  35. Galat. 11, 8; ↩

  36. Rom. 1, 5; ↩

  37. *[et vocavit per gratiam suam,] ↩

  38. Ibid. 26, 27. ↩

  39. Act. ix, 25. ↩

  40. Act. xxii, 3. ↩

  41. Act. ix, 29, 30. ↩

  42. Rom. i, 5; ↩

  43. Galat. ii, 8; ↩

  44. I Tim. ii, 7. ↩

Chapter 2 of 7