Articulus 6
EXPOSITIO CAPITULI SEXTI: FRATRES, ETSI PRÆOCCUPATUS FUERIT HOMO IN ALIQUO DELICTO.
HORTATUR demum Apostolus in hujus capituli exordio prælatos et perfectiores, ut imperfectis ac subditis pie condescendant atque subveniant. Ait enim: Fratres, etsi præoccupatus, id est, quamvis præventus seu comprehensus, fuerit homo ex subito motu passionis, infirmitate, seu ignorantia, in aliquo delicto ex hujusmodi causa exorto; vos qui spirituales estis, id est virtutibus exercitati, hujusmodi hominem instruite, id est, ad viam veritatis reducite, atque corrigite, in spiritu lenitatis, id est animo mansueto ac dulci, non impetuoso aut graviter indignanti, considerans te ipsum, id est, propriæ conditionis fragilitatem attendens, ne et tu tenteris, id est, simili modo delinquas: hoc est, estote aliis misericordes et compatientes, ut et vos misericordiam consequamini, si culpam incideritis.1 Etenim beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur; et, Benefacit animæ suæ homo misericors. Propterea quoque et alibi dicitur: Memento judicii mei:2 sic enim erit et tuum. Mihi heri, et tibi hodie. Mutat autem hoc loco Apostolus numerum, sicut frequenter fit in Scripturis.
Alter alterius onera portate, id est, defectus vestros et infirmitates atque peccata mutuo patienter sufferte, orando pro alterutro, mutuo succurrendo verbis ac rebus. Unde et alibi ait:3 Supportantes invicem in caritate. Hoc verbo redarguuntur complures, qui in aliorum defectibus mox inflammantur, et rigide quasi sub specie justitiæ afficiuntur; propria vero vitia non corrigunt, neque ab aliis dure increpari dignantur. Et sic adimplebitis legem Christi, id est caritatis præceptum, de quo ait Christus:4 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
Hæc itaque agite, et nolite in delicto præoccupatum dure corripere, quamvis ex deliberatione seu certa malitia peccans, sit dure corripiendus. Nam si quis existimat se aliquid esse a se ipso, vel spiritualiter, seu comparatione Sanctorum, quum nihil sit a se ipso, et quantum ad esse gratificum, spirituale ac meritorium, seu comparatione Sanctorum. Nam etsi aliquid esset per gratiam, tamen reputando se tumide, perdit quod habuit, juxta quod dicitur: Sola superbia destruit omnia, si comitetur. Hinc ait Psalmista:5 Substantia mea tanquam nihilum ante te; item Ecclesiasticus, Quid superbit, inquit, terra et cinis?6 Ipse se seducit, id est, in falsitatem præcipitat, et damnationem incurrit. Opus autem suum probet unusquisque, id est, totam vitam suam prudenter examinet, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, id est, de propriis bonis seu conscientiæ suæ testimonio exsultabit, si fuerit virtuosus: non tamen finaliter aut principaliter in se, sed in Domino, juxta illud, Qui gloriatur, in Domino glorietur.7 Unde et dictum est: Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ.8 Et non in altero, id est, de factis et meritis aliorum non præsumet, neque aliorum laude et adulatione lætabitur.9 Quis enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? Unusquisque enim onus suum, id est causam quam cum districto judice habet expedire, seu conscientiæ suæ gravamen, vel vitiorum suorum ultionem, vel actionum suarum manipulum, portabit. Opera enim illorum sequuntur illos.10
Porro prædicta jam verba Apostoli non secundum superficiem litteralem, sed sapienter intelligenda sunt. Alias enim invicem secum pugnarent. Dixit namque, Alter alterius onera portate; nunc vero adjunxit, Unusquisque onus suum portabit, quasi unus non sit portaturus onus alterius. Item alibi dicit, Nemo glorietur in hominibus;11 et, Qui gloriatur, in Domino glorietur.12 Nunc autem testatus est, In semetipso tantum gloriam habebit. Sed si sane intelligantur, et modus ac ordo atque intentio quibus introducuntur, pensentur, nulla erit discordia.
Communicet autem, id est, se conformet, vel subveniat, is qui catechizatur, id est instruitur, verbo sapientiæ salutaris, ei qui se catechizat, id est suo instructori, in omnibus bonis operibus, non autem in vitiis; vel, In omnibus bonis, id est divitiis seu facultatibus, ut ei in temporalibus administret a quo spiritualia bona suscipit.13 Nolite errare a luce veritatis et via justitiæ, excusando vos a prædicta communicatione, vel aliorum præceptorum exsecutione. Deus non irridetur, id est, non fallitur: ideo scit an excusatio sit condigna et verax. Quod autem Deus non irrideatur, hinc constat: Quæ enim seminaverit homo, id est opera quæ in hac vita effecerit, quæ ad futura præmia comparantur sicut semen ad fructum; hæc et metet, id est, horum fructum seu mercedem recipiet, juxta illud:14 Anima ejus in vita ipsius benedicetur; item et illud, Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique juxta opera sua.15 Quoniam qui seminat in carne sua, id est, carnaliter vivit, impetum passionum sequendo, de carne, id est pro vitiis carnis, et metet, id est recipiet, corruptionem peccati ac mortis æternæ. Qui autem seminat in spiritu, id est, spiritualiter conversatur, rationis sententiam et caritatis instinctum semper sequendo, de spiritu, id est pro operibus spiritualibus, vel de Spiritu Sancto tanquam a remuneratore, metet vitam æternam, id est, cœlestem beatitudinem consequetur in præmium.
Bonum autem, id est opus virtutis, facientes, non deficiamus, id est, nequaquam cessemus, nec tepescamus.16 Non enim coronatur, nisi qui legitime certaverit; et, Qui perseveraverit in finem, salvus erit.17 Tempore enim suo, id est hora divinæ retributionis, videlicet quum ab omni culpa et pœna fuerimus absoluti, sive in hac vita, sive in purgatorio, metemus, id est, æternam gloriam recipiemus, non deficientes, id est, finem non habituri præmii tanti, nec plus appetituri quam dabitur.
Ergo dum tempus promerendi habemus, id est, quamdiu durat vita hæc præsens, operemur bonum ad omnes, id est, omnibus quantum possibile est, benefaciamus, sicut generalis exigit caritas, corporalia seu spiritualia bona nostra eis communicando. Maxime autem operemur bonum ad domesticos fidei, id est Ecclesiæ filios, veros Christianos, quibus alibi dicit Apostolus: Jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives Sanctorum et domestici Dei. Qui ergo nobis magis conjuncti sunt, his magis benefacere obligamur.18 Caritas namque est ordinata. Propter quod rursus alibi ait Apostolus: Si quis, inquiens, suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.19
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu, id est, considerate quali sermone ego præsentem epistolam dictavi, et manu propria scripsi, ne quis vos decipiat, dicendo epistolam hanc non esse missam a me, vel simili stilo vobis scribendo. Quicumque enim volunt placere sibi ipsis in carne vestra, id est præputii vestri circumcisione; vel, qui volunt placere Judæis incredulis in carne, id est in carnalibus observantiis, hi cogunt, id est, vehementer et importune quærunt et excitant, vos circumcidi in corpore, tantum, id est præsertim ad hoc, ut persecutionem crucis Christi, id est persecutionem pro fide et passione Salvatoris, non patiantur a Judæis: qui eos persequebantur qui cessationem legalium docuerunt. Pseudo enim apostoli legalia simul cum Evangelio prædicaverunt, ne a Judæis infidelibus paterentur molestias.20 Neque enim qui circumciduntur carnaliter, legem custodiunt spiritualiter, neque præceptis legis moralibus vere obtemperant; sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra, id est de vestri circumcisione carnali, glorientur inaniter, quasi voluntatis suæ effectum in vobis adepti.
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, id est in contemplatione Filii Dei crucifixi, et beneficiorum ipsius, videlicet in consideratione passionis, caritatis, et obedientiæ Christi. Per hoc tamen non excluditur gloriatio in divinitate et excellentia Salvatoris, quoniam gloriatio crucis ordinatur ad illam sicut ad ultimum finem. Unde et illa datur in ista intelligenda. Absit itaque a me gloriari in circumcisione, in cærimonialibus legis, in rebus caducis et vanis; sed hæc sit gloriatio mea, in Christi passione occupari, ejus beneficia meditari, ipsius vestigia sequi. Per quem Christum, id est per cujus gratiam, passionem et imitationem, mihi mundus crucifixus est, id est mortuus, utputa, tam homines sæculares, quam concupiscentiæ atque divitiæ sæculi hujus, ita ut talia mihi non sapiant, non delectent, non vivant, nec me sibi conjungant inordinato affectu; et ego mundo per Christum crucifixus, id est mortuus, sum, ita ut mundo non placeam, non vivam, neque communicem, juxta illud:21 Quoniam propter te mortificamur tota die. Denique, ideo absit mihi gloriari, nisi in cruce Christi: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet ad veram salutem, neque præputium, id est ritus gentilitatis, sed nova creatura, id est spiritualis regeneratio ex aqua et Spiritu, seu vita recens per gratiæ quotidianam innovationem.22 Et quicumque hanc regulam, id est gloriationis hujus rectitudinem atque mensuram, secuti fuerint, pax interna, id est tranquillitas cordis, sit super illos et misericordia, id est peccatorum remissio, et super Israel Dei, id est, super electos Judæos, legalia successive deserentes, et fidem catholicam amplectentes, sit pax ista et misericordia.
De cetero nemo mihi molestus sit, docendo, aut mihi imponendo observationem legalium, vel ad delectamenta præsentis vitæ me exhortando. Ego enim stigmata Domini Jesu, id est signa vulnerum et similitudinem pœnarum Christi, in corpore meo porto, bajulando crucem meam indesinenter, et Christum sequendo, ejusque passioni me pro viribus conformando.23
Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum spiritu vestro, id est in anima vestra, o fratres. Amen. Hæc est gratia gratum faciens, quæ a tota Trinitate infunditur, quamvis interim etiam unicuique divinæ Personæ attribuatur. Tota enim superbeatissima Trinitas inseparabiliter operatur ad extra: quæ est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Matth. v, 7. ↩
-
Eccli. xxxviii, 23. ↩
-
Ephes. iv, 2. ↩
-
Joann. xiii, 34. ↩
-
Ps. xxxviii, 8. ↩
-
Eccli. x, 9. ↩
-
I Cor. i, 31. ↩
-
II Cor. i, 12. ↩
-
I Cor. ii, 11. ↩
-
Apoc. xiv, 13. ↩
-
I Cor. iii, 21. ↩
-
I Cor. i, 31. ↩
-
I Cor. ix, 11. ↩
-
Ps. XLVIII, 19. ↩
-
Apoc. XXII, 12. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
Matth. X, 22; XXIV, 13. ↩
-
Ephes. II, 19. ↩
-
I Tim. V, 8. ↩
-
Act. XV, 1, 2. ↩
-
Ps. xliii, 22. ↩
-
Joann. III, 5. ↩
-
Luc. ix, 23; xiv, 27. ↩
Chapter 7 of 7