Skip to the text

Articulus 5

EXPLANATIO CAPITULI QUINTI: STATE, ET NOLITE ITERUM JUGO SERVITUTIS CONTINERI.

DENIQUE, post strenuas increpationes annectit Apostolus exhortationem salubrem, et sanum consilium contra errores propter quos Galatas increpavit. Ait enim: State, id est, cor rectum et ad Deum erectum habete in fidei veritate, et nolite iterum jugo servitutis, id est onere legis in servitutem redigentis, seu legalium jussione, contineri, id est concludi seu comprehendi, ita ut tanto vos jugo subdatis, de quo Petrus testabatur: Neque nos neque patres nostri illud portare potuimus. Ecce ego Paulus, cui tanquam Christi apostolo ad tertium cœlum rapto, secure et absolute credendum est, dico vobis :1234 quoniam si circumcidamini more Judaico, Christus vobis nihil proderit, id est, ex fide, passione et merito Christi nullum consequemini fructum, propter vestram perversitatem, quemadmodum medicus optimus nihil prodest rebelli infirmo. Testificor autem rursus, id est, firmiter assero, omni homini, sive Judæo, sive gentili, circumcidenti se, quasi circumcisio necessaria sit ad salutem, quoniam debitor est universæ legis faciendæ, id est, circumcisionem accipiendo, obligat se ad universa quæ præcipiuntur in lege, videlicet ad observantiam præceptorum moralium, cærimonialium ac judicialium. Quemadmodum enim Baptismum suscipiens, obligat se ad præcepta Evangelii; sic circumcisionem accipiens, ad universa legis mandata tenetur, ita ut tantum teneatur ad alia, sicut ad circumcisionem : quamvis absolute nec ad hanc, nec ad totam legem observandam sit obligatus; sed circumcisionem accipiendo, ostendit ipso facto quod se ad omnia obliget.

Evacuati estis a Christo, id est, a participatione virtutum beneficiorumque Christi inanes effecti estis, legalia recipiendo, qui in lege justificamini, id est, per observationem legis Mosaicæ justificari optatis aut creditis; a gratia, id est gratuita justificatione per fidem Christi, imo ab ipso habitu gratiæ, excidistis, pecando tam graviter.

Quod autem hoc ita sit, patet ex contrario. Nos enim Apostoli primitias Spiritus habentes, et omnes veraciter christiani, spiritu, id est Spiritus Sancti instinctu, seu spirituali intellectu, ex fide Christi, spem justitiæ, id est speratam justitiam, seu plenum justitiæ præmium, scilicet vitam æternam, exspectamus, quia per fidem et gratiam sine operibus legis salvari speramus.5 Sæpe autem in Scripturis sumitur spes pro re sperata. Merito autem sic exspectamus : Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet ad salutem, tempore Evangelii divulgati, neque præputium, id est ritus gentilitatis : utrumque enim æqualiter reputatur inane, tempore novæ legis; sed fides quæ per dilectionem operatur implendo divina præcepta, aliquid valet, et sufficit ad salutem. Porro fides sine caritate informis est, et sine operibus mortua est, si tamen opportunitas operandi occurrat.6 Ad minus tamen in adultis exigitur actus interior caritatis et fidei ad salutem, quoniam arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur.7

Currebatis bene, o Galatæ, id est, festinanter et recto itinere processistis de via ad patriam, de exsilio isto ad paradisum cœlestem, de mediis ad ultimum finem, ita ut dicere potuissetis illud Psalmistæ: Viam mandatorum tuorum cucurri.8 Hic autem cursus est fervens desiderium mentis ad Deum, efficax quoque exsecutio cœlestium præceptorum. Quis vos impedivit ab isto cursu, veritati non obedire, id est, ut nostræ veræ prædicationi evangelicæque doctrinæ non obediatis. Nemini vos ab hac obedientia impedienti consenseritis. Persuasio hæc, id est topica argumentatio illorum qua vos ad legalia observanda nituntur inducere, non est, quantum ad suam falsitatem ac deformitatem, ex eo qui vocat vos, id est ex Deo, qui vos per inspirationem internam et nostram prædicationem vocat ad fidei sinceritatem et vitam æternam. Modicum fermentum totam massam corrumpit. Hoc ad litteram ita est : quod in epistola ad Corinthios plenius est expositum.9 Quo significatur, quod pauci pestiferi, fallaces et indurati, totam fidelium congregationem inficiunt, ideo sunt vitandi. Ego autem confido in vobis, id est de vobis, in Domino, id est, quoniam ante virtutibus fuistis tam insignes, spero nunc quod resipiscetis a vestro errore, ita quod nihil aliud sapietis, perlecta ista epistola, nisi quod ego vos docui. Qui autem conturbat vos, id est, pacem et quietem mentis vestræ, quam in evangelica veritate habuistis, sollicitat et subvertit, portabit judicium reprobationis, id est, debitam pœnam sustinebit, nisi pœniteat, quicumque est ille, sive sit magnus, sive mediocris. Deus enim nil mali impunitum relinquit, juxta illud Job :10 Deus inultum abire non patitur.

Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prœdico observandam, ut mihi a pseudoapostolis illis imponitur : qui, ut facilius Galatas ad legalium observationes inducerent, asseruerunt Paulum apud alios adhuc circumcisionem prædicare. Si ergo hoc ago, quid, id est qua ratione, adhuc persecutionem patior a Judæis? Tanquam dicat, Nulla. Ob hoc quippe præcipue indignabantur et pœnas intulerunt Judæi Apostolo, quia cessationem circumcisionis ac sabbati docuit. Unde si circumcisionem adhuc prædicasset in gentibus, cessassent Judæi persequi ipsum. Ergo, id est, si circumcisionem doceo observandam, evacuatum, id est ablatum, est scandalum crucis, id est offendiculum passivum, seu scandalizatio Judæorum, quo irascuntur. Offenduntur seu scandalizantur de hoc, quod gloriam crucis prædicamus, asserentes ad salutem sufficere fidem et gratiam dominicæ passionis, magisque constare salutem in cruce quam in circumcisione. Si itaque Paulus circumcisionem docuisset, ut falsi illi dixerunt, non fuissent Judæi sic concitati adversus eum. Et quoniam Galatis innotuit Judæos persequi Paulum et scandalizari in prædicatione ipsius, idcirco per hæc innuit eis Apostolus falsum esse quod sibi imponebatur a perversis.11 Utinam et abscindantur, id est, a societate fidelium et vestro conventu penitus removeantur, imo et desistant, quantum ad culpam, qui vos conturbant, ingerendo auribus vestris falsam doctrinam, et inquietantes cor vestrum.

Vos enim in libertatem, id est exonerationem a servitute legalium; vel, In libertatem, id est evangelicam legem, quæ a Jacobo vocatur lex perfectæ libertatis, quoniam a servitute peccati ac dæmonum salvat;12 vel, In libertatem caritatis; vocati estis [fratres,] per gratiam Christi, qui nos a jugo legis absolvit, ut non timore, sed amore moveamur ad cultum divinum. Verumtamen, quoniam non est libertate hac abutendum, subjungitur : Tantum, id est, hoc solum vos precor ac moneo, ne libertatem vobis collatam in occasionem carnis detis, id est, ad satisfaciendum carnalibus concupiscentiis expendatis. Libertas nempe multis peccandi occasio est, quoniam pœnam non metuunt. Nam et hæretici quidam fuerunt, qui sibi per spiritus libertatem omnia licere asseruerunt : qui utique omnium vitiorum miserrimæ servituti subjecti fuerunt. Sed per caritatem divinam atque fraternam servite invicem, id est, ex dilectione interna ac pura procedite ad caritativa obsequia, mutuo succurrendo in spiritualibus ac temporalibus prout perfecta caritas (quæ omnia facit communia) exigit. Omnis enim lex, id est universa legis præcepta, in uno sermone impletur, id est, per observationem unius præcepti custodiuntur. De quo sermone præceptivo subjungitur : Diliges proximum tuum sicut te ipsum, id est spiritualiter et propter Deum, in Deo, et in ordine ad vitam æternam. Licet enim duo sint caritatis præcepta propter materialem distinctionem objecti, de quibus ait Salvator, In his duobus mandatis tota lex pendet et Prophetæ;13 una tamen est caritas, qua Deus proximusque diligitur. Ideo hoc loco et alibi sæpe unum mandatum in alio includitur. Unde quum in dilectione proximi dicitur lex impleri, in dilectione proximi comprehenditur dilectio Dei. Porro verbum hoc, Diliges proximum tuum sicut te ipsum, in Levitico habetur.14

Quod si invicem mordetis verbis pungitivis et pessimis, et comeditis, id est, fraudatis et devoratis, temporalia vel spiritualia bona vestra mutuo corrumpendo; videte, id est attendite, ne ab invicem consumamini, id est, penitus pereatis in anima et corpore. Tanquam dicat : Nisi a morsu invidiæ et mutua corrosione ac nocumento abstinueritis, anima vestra et corpus, omne esse spirituale atque gratificum perdet in sæculo isto, pœnasque æternas sentiet in inferno.15

Dico autem, id est, admoneo vos, in Christo, id est secundum Christi doctrinam: Spiritu ambulate: id est, secundum Spiritus Sancti instinctum agite. Vel, per spiritum designatur ratio, cujus judicium in omnibus sequi debemus: quoniam optimum hominis est esse secundum rationem, ut Dionysius protestatur. Et desideria carnis non perficietis, id est, carnales concupiscentias non deducetis ad effectum, neque præbebitis eis consensum, qui coram Deo pro opere reputatur.

Caro enim, id est appetitus sensitivus, seu anima secundum carnem, vel ipse homo ex parte sensualitatis, concupiscit adversus spiritum, id est, ea desiderat quæ directe sunt rationi contraria, videlicet delectationes sensibiles, de quibus scriptum est:16 Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Spiritus autem, id est appetitus intellectualis, seu ratio, vel anima secundum partem sui superiorem, concupiscit adversus carnem, id est ea quæ carni et sensualitati laborem et tædium ingerunt, utpote spiritualia bona, continentiam, sobrietatem, divinorum frequentem ac stabilem vacationem, quibus caro castigatur, fatigatur et attenuatur. Hæc enim, videlicet caro et spiritus, sibi invicem adversantur, appetendo contraria, ut dictum est. Caro quippe cupit bona delectabilia et utilia, etiam inordinate seu ultra necessitatem; spiritus autem vult bona honesta per respectum ad Deum. Ut non quæcumque vultis, secundum rationis judicium, illa faciatis, propter sensualitatis rebellionem, quemadmodum alibi dicit Apostolus: Non quod volo bonum, hoc facio.17 Vel sic sibi hæc adversantur, ut non quæcumque vultis, id est non omnia ad quæ inclinationem habetis, faciatis, sed per rationem vitia carnis refrenetis. Sicque dictio illa, Ut, tenetur concomitanter: quia ex illa mutua contradictione sequitur, ut non liceat nobis omnia operari quæ volumus. Hinc etiam testatur Petrus: Carissimi, inquiens, obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.18 Quod si spiritu ducimini, id est a Spiritu Sancto, non estis sub lege, id est, legalibus observantiis non subjicitis vosmetipsos. Tanquam dicat: In hoc constat vos esse deceptos, quod legis jugo subditi estis.

Sciendum autem, quod spiritus multis modis accipitur in Scripturis: Primo, pro intellectuali et separata substantia: sicque Deus et angeli spiritus appellantur. Unde est illud: Spiritus est Deus;19 et in Actibus: Sadducæi dicunt, nec spiritum nec resurrectionem esse:20 ubi per spiritum angelus designatur. Secundo, pro substantia animæ, ut dum Stephanus ait: Domine, accipe spiritum meum.21 Tertio, pro superiori parte rationis, sicut hoc loco. Quarto, pro virtute imaginativa, ut ibi: Fui in spiritu in dominica die.22 Quinto, pro subtili humore per quem anima operationes vitales exercet in corpore, juxta illud: Spiritus diffundetur tanquam mollis aer.23 Sexto, pro aere vel vento, de quo quidam exponunt illud Geneseos: Spiritus Domini ferebatur super aquas;24 item et illud, Spiritus ubi vult spirat.25

Consequenter de operibus carnis quibus spiritus reluctatur, tractat Apostolus. Opera enim carnis proprie nominantur, ad quæ caro inclinat, ut sunt gula et luxuria, germinaque eorum. De quibus mox subditur: Manifesta autem sunt, id est, apertam malitiam habent, et naturali rationi opponuntur, opera carnis, quæ sunt, fornicatio, id est coitus soluti cum soluta, immunditia, id est vitium contra naturam, impudicitia, quantum ad gestus provocantes libidinem, in adspectu, tactu et osculis, luxuria, quæ est nomen commune quo ceteræ species luxuriæ jam non expressæ designantur, idolorum servitus, id est idololatria, quæ interdum ex luxuria generatur, ut patet in Salomone, veneficia, id est sortilegia, inimicitiæ, quæ ex carnali generantur amore, contentiones26 verborum, æmulationes, id est invidentiæ eorum qui idem appetunt, sed unus per alium impeditur, sicut dum plures ad prælationem adspirant, iræ, id est appetitus vindictæ, rixæ, id est lites verbosæ, dissensiones animorum, quantum ad partialitates, sectæ, id est separationes dissentientium jam firmatæ, invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, id est assiduæ comestiones, et his similia, quæ prædico vobis vitanda, antequam morte præoccupemini, sicut prædixi:27 quoniam qui talia agunt, scilicet aliquod horum secundum suam perfectam rationem, regnum Dei non consequentur. Ex quo duo sequuntur: primum, quod omnia hæc sint peccata mortalia; alterum, quod damnati nunquam liberabuntur aut salvabuntur.

Insuper enumerantur opera Spiritus, id est, quæ a Spiritu Sancto in nobis fiunt, et spiritui nostro rationali insunt atque conveniunt. Dicuntur autem hæc opera, fructus, ad similitudinem fructus materialis. Sicut enim hujusmodi fructus ex terra aut arbore oritur, et cum quadam dulcedine degustatur, sic opera ista a Spiritu Sancto principaliter, atque a nostro spiritu divinitus confortato nascuntur, animamque delectant. Ait ergo: Fructus autem Spiritus Sancti seu nostri, est caritas, id est actus dilectionis, per modum ignis ad cœlestia scandens ac elevans, gaudium, id est diffusio animi in conceptione boni honesti:28 quod alio loco vocatur gaudium in Spiritu Sancto, nec competit reprobis. Est tamen et aliud gaudium, sæculare, vanum et falsum, de quo dicitur in Joanne:29 Mundus gaudebit; et in Job, Gaudium hypocritæ ad instar puncti.30 Pax, id est tranquillitas mentis seu quietatio ejus in bono, patientia in adversis, id est æquanimis perpessio contrariorum, longanimitas spei in præstolando bona divinitus promissa, bonitas, id est benevolentia, benignitas, id est benevolentiæ exsecutio, seu largitio facultatum, mansuetudo, id est tractabilitas iram repellens, fides, id est fidei certitudo sive fidelitas, modestia, id est moderatio in verbis et actibus, continentia, id est refrenatio voluptatis laboriosa, castitas, id est repressio venereorum et concupiscentiæ sine impugnatione atque labore. Continentia enim et castitas, quamvis circa idem versentur, nihillo minus tamen distinguuntur: quoniam continens sustinet concupiscentias fortes, sed non vincitur; castus vero nec sustinet eas, unde nec superatur.

Denique horum duodecim fructuum Spiritus, ad quos alii fructus reducuntur, distinctionem ac sufficientiam S. Thomas in prima secundæ ponit hoc modo: Fructus distinguuntur secundum varium processum Spiritus Sancti in nobis. Primo enim mens ordinatur in se ipsa per amorem, qui est radix omnium affectionum. Ideo primus fructus est caritas, sine qua nihil rationem fructus sortitur, et in qua Spiritus Sanctus specialiter datur. Secundo ponitur gaudium, quod ex caritate producitur: quoniam amans habendo amatum in se, gaudet de ejus præsentia, quam efficit caritas, juxta illud Evangelistæ:31 Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Tertius fructus est pax, quæ est perfectio gaudii: primo, propter quietem ab exteriori perturbatione: aliter namque non esset gaudium perfectum; secundo, propter interioris ac fluctuantis desiderii sedationem. Unde per hæc tria bene se habet anima in bonis. In malis quoque bene se habet dupliciter: primo, ne ex imminenti malo turbetur, quod fit per patientiam, quæ est quartus fructus; secundo, ne ex dilatione boni sperati frangatur, quod fit per longanimitatem, quæ est quintus fructus. — Secundo, bene disponitur homo ad id quod est juxta se, scilicet ad suum proximum: primo, per voluntatem benefaciendi, quod pertinet ad bonitatem, quæ est sextus fructus; secundo, per voluntatis istius exsecutionem, quod fit per benignitatem, quæ est septimus fructus; tertio, æquanimiter tolerando mala illata, quod fit per mansuetudinem, quæ est fructus octavus; quarto, ne proximis fraude aut dolo noceamus, quod fit per fidem pro fidelitate acceptam; si vero fides sumatur pro certitudine fidei, quæ est virtus theologica, sic per eam bene disponitur homo ad id quod supra se est, hoc est ad Deum, subdendo ei proprium intellectum. — Tertio, insuper recte disponitur ad id quod infra se est: primo, quantum ad verba et actus, quod est per modestiam, quæ ponitur decimus fructus; secundo, quantum ad interiorem passionem seu concupiscentiam: et ita ponuntur alii duo fructus, videlicet continentia et castitas, quorum differentia posita est.

Quoniam vero juxta præhabita, fructus nominat operationem, caritas, patientia, mansuetudo, etc., prout fructus ponuntur, non accipiuntur pro ipsis habitibus, sed habituum actibus. Sciendum quoque, quod fructus vocantur, non solum actus virtutum delectabiles, sed etiam delectationes actibus virtuosis annexæ. Idcirco prædicta omnia accipi possunt tam pro actibus virtuosis, quam pro delectationibus mundis. Iterum advertendum, quod virtutes et dona conveniunt in hoc quod sunt habitus; sed virtutes perficiunt potentias animæ, dona vero perficiunt ipsas virtutes. Simili modo beatitudines et fructus conveniunt in hoc quod sunt actus virtutum seu donorum; sed beatitudo superaddit ad rationem fructus excellentiam quamdam. Beatitudines namque sunt actus præcipuarum excellentiumque virtutum: propter quod potius attribuuntur donis quam virtutibus. Omnes ergo beatitudines fructus dici possunt, non autem econtrario.

Adversus hujusmodi fructus Spiritus non est lex prohibens eos, sed pro eis est lex. Qui autem sunt Christi per fidem et caritatem perfectam, id est imitatores Crucifixi, carnem suam crucifixerunt, id est, spiritualiter mortificaverunt, eam macerando, affligendo, domando, cum vitiis exterioribus, et concupiscentiis interioribus, tam vitia quam concupiscentias persequendo et occidendo.

Consequenter Apostolus exhortationem convertit ad Galatas. Si, pro quia, spiritu, id est rationis judicio vel Spiritus Sancti operatione, vivimus intra nos vita gratiæ, spiritu et ambulemus, id est, rationis judicium seu Spiritus Sancti instinctum sequamur in conversatione exteriori et vita aliis exemplari, ut luceat lux nostra coram hominibus, quatenus videntes opera nostra bona, ædificentur, et Deum glorificent.32 Verumtamen, ne in hoc aliquo modo propriam gloriam intendamus, subjungitur: Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, id est, non appetamus ab hominibus æstimari aut honorari, invicem provocantes verbis vel signis, invicem invidentes. Invidia enim quum directe adversetur caritati, quæ est animæ vita, maxime perhibetur mors esse animæ. Hinc est illud Joannis: Qui non diligit, manet in morte; omnis qui odit fratrem suum, homicida est.33 Propterea dicit Salvator: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.34

Footnotes

  1. Is. liii, 7. ↩

  2. Joann. viii, 36. ↩

  3. II Tim. iii, 12. ↩

  4. II Cor. xii, 2. ↩

  5. Rom. viii, 23. ↩

  6. Jacob. II, 20 ↩

  7. Matth. III, 10; VII, 19. ↩

  8. Ps. CXVIII, 32. ↩

  9. I Cor. v, 6. ↩

  10. Job xxiv, 12. ↩

  11. Act.xv, 1, 2. ↩

  12. Jacob. 1, 25. ↩

  13. Matth. xxii, 40. ↩

  14. Lev. xix, 18. ↩

  15. Jacob. i, 25. ↩

  16. Eccli. xviii, 30. ↩

  17. Rom. vii, 15, 19. ↩

  18. I Petr. ii, 11. ↩

  19. Joann. iv, 24. ↩

  20. Act. xxiii, 8. ↩

  21. Act. vii, 58. ↩

  22. Apoc. i, 10. ↩

  23. Sap. ii, 3. ↩

  24. Gen. i, 2. ↩

  25. Joann. iii, 8. ↩

  26. III Reg. xi, 1-8. ↩

  27. 1 Cor. vi, 9, 10. ↩

  28. Rom. xiv, 17. ↩

  29. Joann. xvi, 20. ↩

  30. Job xx, 5. ↩

  31. 1 Joann. iv, 16. ↩

  32. Matth. v, 16. ↩

  33. 1 Joann. III, 14, 15. ↩

  34. Joann. XIII, 35. ↩

Chapter 6 of 7