Skip to the text

Articulus 103

ELUCIDATIO CAPITULI QUINQUAGESIMI :1 QUOD CERNENS JOSEPH, RUIT SUPER FACIEM PATRIS.

QUAM ardentissime sanctus Joseph dilexerit patrem suum sanctissimum, et quantum de ejus sublatione ac morte doluerit, in exordio demonstratur hujus capituli. Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris sui, flens et deosculans eum : id est, ipse Joseph, videns ac pensans patrem suum in tanta plenitudine propheticarum revelationum atque in tanta devotione et sanctitate obiisse, quasi victus filialis amoris tam naturalis quam infusi fervore, projecit se super corpus patris sui defuncti, applicans vultum suum vultui ejus, sicque cum lacrimis copiosis deosculans ipsum; ostendens in mortuo, quam vehementer amavit viventem, et de sublatione tam optimi patris intime dolens, quamvis non sit sicut ceteri qui spem non habent, nec abhorruit faciem defuncti osculari.2 Puto autem, quod etiam in facie defuncti tanti Patriarchæ, apparuit quædam supernaturalis serenitas, et quædam coloris vivacitas, quæ erat interioris puritatis et tranquillitatis defuncti indicium, sicut de multis Sanctis in novo Testamento defunctis agnovimus.345 Præcepitque servis suis medicis : Joseph quippe, ut moris est magnis principibus, speciales habuit medicos; ut aromatibus condirent patrem, id est corpus ejus exanime, ponendo partem pro toto. Voluit autem corpus illud condiri, ne infra tempus, quo ejus sepultura fuerat differenda, generaretur ulla corruptio : quod etiam fecit honorando corpus patris tam sancti. Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies post corporis sancti unctionem, antequam amplius aliquid fieret circa illud. Iste quippe mos erat cadaverum conditorum : ut scilicet reservarentur tamdiu intacta post eorum conditionem.

Flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. Circa hæc ait Scholastica historia et etiam Strabus, et habetur partim in Glossa : Joseph præcepit medicis ut aromatibus eum condirent, et custodierunt eum Ægyptii quadraginta diebus. Mos enim ethnicorum, id est gentilium, erat, corpora non condita, servare novem diebus, diebusque singulis ea deflere, et calida aqua fovere, ut scirent an anima esset egressa, an sopita. Corpora vero condita, quadraginta diebus servabant. Porro Hebræis mos erat, corpora incondita servare diebus septem; condita autem, diebus triginta servabant : ergo et ipsi corpus Jacob triginta diebus. Sicque sub custodia amborum, scilicet tam Ægyptiorum quam Hebræorum, fluxerunt dies septuaginta. Fideles autem nunc mortuos suos plangunt triginta diebus, hoc est, speciales Missas sub numero tot dierum pro eis celebrant, quoniam fide Trinitatis et virtutibus eos credunt conditos. Quidam vero agunt tertiam diem pro spiritu et anima et corpore; aliqui autem septimum diem, quoniam anima specialiter habet tres vires, concupiscibilem, irascibilem et rationalem, et corpus constat ex quatuor elementis; vel quia quietem, quæ per septimum diem designatur, eis exoptant. Hæc ibi. Flevit ergo Ægyptus ipsum Jacob septuaginta diebus, quia populus in Ægypto habitans, tot diebus solenniter luxit eum, et ejus celebravit exsequias, ita quod Ægyptii ethnici fecerunt hoc juxta ritum suum quadraginta diebus et Hebræi habitantes ibidem, juxta morem suum diebus triginta. Nam et tot diebus fleverunt postea Moysen et Aaron. Flevit autem Ægyptus sanctum Jacob, tum propter amorem et reverentiam Joseph, tum ex amore quo dilexerant ipsum Jacob, ad quem tempore famis multi confugerant Ægyptii, quibus piissimus Jacob per se et per filium suum Joseph frequenter liberaliterque subvenit, propter quod erat eis valde dilectus.

Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis, ut det mihi licentiam abeundi ad sepeliendum patrem meum, eo quod pater meus adjuraverit me, dicens : En morior ; in sepulcro meo quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Supra legitur, quod Jacob exegit juramentum a Joseph, quod sepeliret eum in spelunca duplici, quæ a tempore Abrahæ fuit pro sepultura empta ac præparata.6 Quomodo ergo Jacob fodit sibi ibi sepulcrum? Ad hoc secundum Augustinum dicendum, quod quamvis ante non legitur hoc fecisse, tamen quia hic dicitur id egisse, credendum est esse sic factum. Forsan enim in loco speluncæ fecit diu ante fieri aptum receptaculum pro corpore suo ac corpore Liæ, antequam eam sepelivit ibidem. Aliqui autem dicunt, quod fecerat ibidem habitaculum speciale. Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum, etc. Quare Joseph qui erat regi familiarissimus atque carissimus, per se ipsum non rogavit licentiam illam a rege? Forte ex humilitate hoc fecit, vel timuit ne rex suspicaretur eum non velle reverti: idcirco volebat per alios explorare animum regis. Qui certus de veritate et fidelitate ipsius Joseph, mox annuit ejus petitioni: quod per se, vel per alios quos Joseph direxit ad ipsum, insinuavit ei.

Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti, et domus Joseph cum fratribus suis, etc., id est, domestici Joseph et undecim fratres ejus secum pergebant. Habuit quoque in comitatu currus et equites, etc.: senes namque et nobiles erant equestres, vel sedebant in curribus, et ita iverunt non pedestres. Veneruntque ad aream Attath, quæ sita est trans Jordanem: ubi populus Israel postea murmurans, igne consumptus est, secundum Glossam, ut habetur in Numeris;7 ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi, impleverunt septem dies, etc., tot diebus ibi plangendo certis horis, potissimum ipsi filii Jacob. Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis, etc., et sepelierunt eum in spelunca duplici, etc. Circa hæc dicit Strabus: Area Attath trans Jordanem est, et distat ab Abrahamio, id est spelunca duplici, quinquaginta millibus. Præterierunt ergo speluncam illam, et postea transito Jordane, redierunt ad eam. Ideo quæritur, cur hoc fecerunt. Sed dicit aliquis, id est, aliquis dicere potest, quod timebant bella sibi instare: ideo diverterunt a recto itinere, sicut et Deus circumduxit filios Israel per desertum, ne eundo per rectam viam, timerent propter imminentia bella. Istud quoque in Scholastica historia tangitur.

Reversusque est Joseph in Ægyptum, etc., sepulto patre. Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ, quam passus est, etc.; mandaverunt ei, dicentes, forte per Benjamin, qui non interfuit illi injuriæ, quam ab aliis fratribus toleravit. Tamen secundum Lyram, Hebræi dicunt quod mandaverunt ei per filios Balæ, quos inter ceteros fratres suos magis dilexit, forte quia Bala fuit ancilla matris Joseph: quod non videtur verum, imo certum est quod dilexit Benjamin plus quam eos, et forsitan etiam Judam, qui liberavit eum de morte, et tam solenniter præ omnibus benedictus fuit a patre eorum. Maxime autem ipsa injuria Joseph, displicuit ipsi Ruben. Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, ut hæc tibi verbis illius, id est ex ejus persona, diceremus. Istud ex timore finxerunt, ut facilius veniam impetrarent, sicque fuit mendacium officiosum et veniale peccatum. Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te. Per scelus fratrum, intelligi potest propositum interficiendi eum; per peccatum, invidia qua oderant ipsum; per malitiam, venditio qua eum vendebant. Nos quoque oramus, ut servo Dei patri tuo, id est amore patris tui et ad ejus honorem, dimittas iniquitatem hanc, id est præfatas iniquitates, intelligendo plurale per singulare: hoc est, rogamus ut nobis ignoscas tantas offensas propter patrem tuum. Quibus auditis, flevit Joseph ex pietate et rememoratione præteritorum, et ex patris sui memoria. Veneruntque ad eum fratres sui, cognito per internuntium quod sic fleret; et proni adorantes in terram eum adoratione duliæ, dixerunt: Servi tui sumus, ex ordinatione divina, et etiam ex Pharaonis constitutione, et nostra jam prompta subjectione.

Quibus ille respondit: Nolite timere quod vindicabo injuriam meam. Num Dei possumus resistere voluntati? Quasi dicat, Non possumus resistere voluntati Dei, quæ est ipsa volitio Omnipotentis in se ipso, seu ipsemet Deus: quæ quum sit omnipotens ac beatissima, semper infallibiliterque impletur, sicut per Isaiam testatur: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet; atque per Jeremiam: Quis est iste pastor qui resistat vultui meo? Signis autem divinæ voluntatis, scilicet præcepto, benevoli essent filiis Israel inter ipsos manentibus.89 Voluerunt autem Joseph et fratres sui in terra promissionis sepeliri, quia patres eorum, Abraham, Isaac et Jacob, erant ibi sepulti, et quia noverunt mysteria Christi complenda ibidem. Patet quoque ex dictis, quod Joseph obiit ante fratres suos. Nam et magnates ac principes non solent vivere tamdiu, ut simplices et rustici quidam, quum scriptum sit: Omnis potentatus brevis est vita. Cujus una ratio esse potest, quod calidis ac fortibus cibis ac poculis utuntur assidue. De Levi autem fratre Joseph, constat quod vixit annis centum triginta septem, ut legitur in Exodo.

Eccl. 11.

Exo. vi, 16.

Sensumysticus10

Præterea, juxta mysticum sensum, ex principio hujus capituli edocemur, quam pie et amorose habere se debent filii ac filiæ ad suos parentes morientes ac mortuos. Per condituram quoque corporum Jacob et Joseph, atque eorum honorabilem sepulturam, præfiguratæ sunt unctio corporis Christi et venerabilis sepelitio ejus, facta per Joseph decurionem et Nicodemum. Per quod etiam est ostensum, quod animas nostras condire jugiter ac ungere debemus per sanctas meditationes, puras affectiones, ceterosque virtutum actus ac habitus, ne vitiis fœteant et putrescant, sed bonus odor Christi sint ubique, et in sordido corpore constitutæ, quasi in loculis, suaviter fragrent coram Altissimo. Postremo, quemadmodum Patriarchæ præcordialiter cupiebant in terra sancta, propter Christi mysteria ibi complenda, sepeliri, detestantes manere in terra Ægypti; ita et nos ea quæ mundi sunt abhorreamus, ac totis præcordiis ad terram finalis ac beatissimæ promissionis acceleremus, ut effectu ac fructu incarnationis passionisque Christi, utpote beatifica omnipotentis superdignissimi Creatoris fruitione, æternaliter satiemur. Ad laudem, honorem, ac gloriam ejus, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Joann. xix, 39-42.

II Cor. u, 15.11

FINIS COMMENTARIORUM LIBRI GENESEOS prohibitioni, consiliis, iniqui resistunt et eis contraria faciunt. Quamvis autem venditio Joseph non fuit a voluntate divina, nec placita Deo, in quantum fuit iniqua et a voluntate fratrum perversa; tamen in quantum fuit actus realis, et via ac dispositio ad plurima bona, quæ Deus decrevit ex ea elicere, sic fuit a Deo, et placuit voluntati ipsius, nec potuit quis hoc Dei propositum impedire; nihilo minus fratres potuerunt, imo et debuerunt, illam venditionem injustam, ut talem, vitare. Vos cogitastis de me malum, id est, mihi nocere intendistis, et Deus vertit illud in bonum: hoc est, ex vestro malo elicuit bonum, quia venditio et perductio mei in Ægyptum, fuit occasio promotionis meæ in Ægypto. Propter quod subditur: ut exaltaret me sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos, id est, præservaret eos a morte temporali per providentiam meam, qua frumenta reposui ad vendendum ea tempore famis. Nolite timere. Ego pascam vos et parvulos vestros, id est, necessaria victui dabo vobis ac soboli vestræ, si indigueritis. Verumtamen, quando Joseph hæc dixit, filii fratrum suorum erant viri perfectæ ætatis, ac alios genuerunt. Joseph quippe erat circiter quinquaginta sex annorum quando obiit pater suus, cum quo filii fratrum Joseph intraverunt Ægyptum, et habitaverunt in ea decem et septem annis ante ipsius Jacob decessum. Sed filii, quamvis adulti, vocantur parvuli comparatione parentum. Porro fratres Jacob post annos famis satis divites erant, nec indiguerunt sustentari a Joseph. Attamen ex sua liberalitate et caritate contulit eis multa frequenter.

Et habitavit in Ægypto cum omni domo, id est posteritate, patris sui: non tamen in terra Gessen, in qua fratres sui commorabantur, sed in urbe (ut reor) cum Pharaone, post quem summus erat in tota Ægypto: in qua tam ipse quam fratres ejus manebant. Vixitque centum et decem annis. Quo patet, quod octoginta annis vixit in principatu cum grandi prosperitate, quia triginta annorum fuit quando præpositus est Ægypto. Et vidit filios Ephraim, quem Jacob præposuit fratri suo quum junior esset illo, usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir, filii Manassæ, nati sunt in genibus Joseph: id est, post suam nativitatem positi sunt super genua proavi sui Joseph, ita quod ipse Joseph tenuit eos super genua sua, ut moris est senum, amplexari, fovere, et super genua ponere filios filiorum suorum; sicque vidit filios Manassæ, etiam usque ad tertiam generationem, ipso Manasse incluso.

Quibus transactis, locutus est fratribus suis: non solum undecim viris illis, sed et soboli eorum ac filiis suis; Post mortem meam Deus visitabit vos visitatione misericordiæ suæ, impendendo vobis beneficia sua; et ascendere vos, id est posteros vestros, faciet de terra ista ad terram quam juravit, id est cum juramento promisit, Abraham, Isaac et Jacob, quod daret eam posteritati eorum. Quumque adjurasset eos, etc., ut ossa sua tunc secum portarent ad sepeliendum ea in terra Chanaan. Adjuravit autem eos, non ut ipsi quibus loquebatur, hoc facerent, quia morituri erant ante egressum Israel ex Ægypto; sed ut posteris suis hoc ipsum committerent, sicque et posteros illos quodammodo adjuravit in patribus suis. Mortuus est, etc. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto. Filii etenim ejus, suum corpus dignissimum posuerunt in repositorio condecenti cum ingenti honore. Quumque filii Israel egrederentur Ægyptum, tulerunt ossa ipsius secum, et sepelierunt in Sichem, in terra sortis tribus Ephraim, ut in Josue scriptum est.12

Recitat Josephus, quod unusquisque ceterorum Patriarcharum fratrum Joseph, præcepit corpus suum statim post mortem suam portari et sepeliri in Hebron. Joseph vero ita non voluit fieri de corpore suo, sed illud tamdiu in Ægypto dimitti, quatenus per hoc recordarentur Ægyptii beneficiorum suorum diutius, sicque magis

Footnotes

  1. Marc. xvi, 19. ↩

  2. 1 Thess. IV, 12. ↩

  3. Is. lii, 10. ↩

  4. Ibid. ii, 23. ↩

  5. Matth. iii, 13. ↩

  6. Gen. XLVII, 29, 30. ↩

  7. * Atad ↩

  8. Jer. XLIX, 19. ↩

  9. Is. XLVI, 10. ↩

  10. Sensus mysticus ↩

  11. II Cor. ii, 15. ↩

  12. Josue xxiv, 32. ↩

Chapter 104 of 104