Articulus 102
SPIRITUALIS EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI QUADRAGESIMI NONI.
VOCAVIT autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini. Jacob figura est Christi. Quemadmodum ergo Jacob patriarcha, obitu suo instante, convocavit filios suos, ut se patrem ipsorum audirent, et eis in diebus ventura novissimis prænuntiaret; sic Christus imminente sua salvifica passione, convocavit gloriosos Apostolos: Scitis, inquiens, quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.1 Deinde in novissima Cœna prædixit apertissime ipsis suam passionem, traditionem, resurrectionem, ascensionem, Spiritus Sancti missionem, multorum Judæorum et totius gentilitatis conversionem, præclarissima quoque miracula in nomine suo fienda.
Ruben primogenitus meus. Potest per Ruben intelligi sacratissimus Petrus, quem Christus inter Apostolos fecit majorem, principemque eorum constituit. Tu fortitudo mea. Petrus namque fuit inter Apostolos fortior in fide, et ferventior in amore: propter quod Salvator dixit ad eum:2 Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.3 Itemque: Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Qui recte fortitudo Christi vocatur, quoniam totius
Joann. xxi, 17.
Act. v, 15.
Lue. xxi, 31, 32.
Matth. xxvi, 74. Marc. xiv, 71.
Galat. n, 12.
Ibid. 11.
Ibid. 13. potestatis ecclesiasticæ plenitudinem contulit ei Christus, dicendo: Pasce oves meas, hoc est, totius ovilis mei, universarumque ovium mearum te pastorem ac prælatum constituo. Sicque fortitudo Christi in Petro magis resplenduit, qui etiam in virtute et efficacia miraculorum fuit potentior, quippe qui umbra sui corporis ægros, quoscumque per eam tangebat, sanavit. Et principium doloris mei : quia videlicet de Petri ruina et trina negatione Christus ex caritate doluit vehementer. Fuit quoque Petrus principium doloris, id est sollicitudinis Christi, quia pro Petri, tanquam pro pleni et summi sui vicarii mox futuri, conservatione fuit Christus specialiter sollicitus, dicens ad eum : Simon, ecce Satan expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Primus in donis : quia in fidei firmitate, in caritatis fervore, in ecclesiastica auctoritate, in miraculis aliisque donis quampluribus fuit præcipuus, et in primatu ac sacerdotio inter Apostolos summus.
Major in imperio. Fuit namque totius universalis Ecclesiæ præsul, qui universis ac singulis potuit imperare, cui omnes jure divino inclinare se tenebantur: propter quod Paulus apostolus dixit ad archiapostolum Petrum : Meum est orare, tuum præcipere. Effusus es sicut aqua. Petrus enim Christum negando etiam cum detestatione, anathematizatione atque perjurio, peccavit mortaliter, et donis gratiæ fuit privatus, quousque pœnituit. Non crescas in fama : quia per trinam negationem Christi, videtur Petrus quamdam suæ famæ denigrationem quodammodo incurrisse; quia, inquam, ascendisti cubile patris tui. Cubile Dei Patris fuit Synagoga, olim Dei sponsa : quam Petrus inordinate ascendit, quando in tantum timuit ejus offensam, quod Dominum Christum negavit. Vel quando timens eos qui erant ex circumcisione, a gentibus se subtraxit. Propter quod
Paulus restitit ei in faciem. Et maculasti stratum ejus : quia per hoc alios scandalizavit, in tantum quod simulationi ejus ceteri consenserunt, et Barnabas corruit in eamdem, sicut ad Galatas scribit Paulus.
Præterea, potest per Jacob Deus Pater intelligi, qui electos suos per gratiam convocat : sicque per Ruben intelligitur Christus, qui est primogenitus Patris, sub nomine Sapientiæ loquens : Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Ipse est fortitudo Dei, est enim virtus et sapientia Patris. Et principium doloris ejus : quia de persecutionibus et interfectione Christo illatis a Judæis incredulis, Pater per modum dolentis se maxime habuit, in tantum quod Synagogam, sibi olim tam caram, reliquit in finem. Primus in donis. Nam Deus non ad mensuram dedit Spiritum Sanctum et ejus charismata homini Christo, qui etiam protestatur : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Major in imperio. Omnia quippe subjecta sunt ei, et Pater dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur. Propter quod dixit : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Nam et ipse est rex regum, et dominus universorum, caput, pontifexque totius Ecclesiæ, qui tempore passionis effusus est sicut aqua, prout in Psalmo fatetur : Sicut aqua effusus sum. Non crescas. Christus etenim in corde perfidorum Judæorum non crevit. Quia ascendisti cubile patris tui : id est, Synagogam usque ad intima ejus scrutatus es, vitia sacerdotum, Scribarum et Pharisæorum, aperiendo et increpando; sicque maculavit stratum ejus, hoc est, maculatos ostendit eos, in quorum cordibus debuit specialiter esse lectus seu quies Patris æterni.
Insuper, per Ruben primogenitum Jacob, intelligitur populus Judæorum, qui fide et vocatione prior fuit populo christiano : fuitque fortitudo Dei, quia in populo illo omnipotentiam suam per diversa monstravit miracula ; in quo etiam populo fuit fidei fundamentum ac firmamentum Ecclesiæ, de quo ait Apostolus : Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
Eccli. xxiv, 5.
1 Cor. 1, 24.
Joann. III, 35.
Ps. VIII, 8.
Philipp. II, 9, 10.
Matth. xxviii, 18.
Ps. xxi, 15.
Matth. xxiii.
1 Cor. III, 11.
Fuit quoque populus ille principium doloris, quia sæpissime ac gravissime Deum offendit; primus in donis, quia usque ad Christi adventum ac passionem fuit peculiaris populus Dei, præcipuis beneficiis Dei decoratus; et major in imperio: pertinebat enim ad eos regnum et sacerdotium, et testamentum, et legislatio, atque adoptio. Sed effusus est sicut aqua, impetum passionum suarum sequendo, contra Salvatorem: ideo meruit minorari, non crescere; quia ascendit cubile patris, id est Christi humanitatem, quæ fuit et est thronus deitatis, in qua plenitudo divinitatis corporaliter habitavit: quod Judæi ascenderunt, contra Christum insurgendo, eumque conculcando, et per diversas detractiones quantum fuit in eis, commaculando, ac mortis decoloratione operiendo.4
Deinde de Simeone ac Levi subjungitur; et sicut in præcedenti tangebatur articulo, quod de illis litteraliter fertur in textu, de sacerdotibus et Levitis, Scribis ac Pharisæis ex ipsorum semine natis, spiritualiter sumitur. Illi etenim sacerdotes, Levitæ, Scribæ et Pharisæi, fuerunt vitiosissima vasa, qui contra Christum publice et insidiose per verba atque injurias pugnaverunt, et diversa habuerunt consilia, qualiter eum circumvenirent, accusarent, occiderent, quemadmodum Jeremias prædixit: Consilium fecerunt inimici mei adversum me, dicentes:5 Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Quia in furore suo occiderunt virum: de quo itidem cecinit Jeremias:6 Novum faciet Dominus super terram: femina circumdabit virum. Maledictus furor eorum, quia pertinax: Pilatus namque multipliciter institit, ut de manu eorum eriperet Christum; sed illi econtra tanto furibundius clamaverunt, Tolle, tolle, crucifige eum.7 Caveamus ergo, ne et in nobis inveniatur pertinax furor, aut indignatio dura, ne maledicamur cum illis. Nam qui ad indignationem facilis est, erit ad peccandum proclivior.8
Consequenter de Juda subjungitur: Juda, te laudabunt fratres tui. Per Judam, qui interpretatur laus sive confessio, qui et inter fratres suos fortissimus fuit, intelligitur Christus, qui a primo instanti creationis animæ suæ, nunquam cessavit a laude interna majestatis divinæ, et exsultavit ut gigas ad currendam viam, de quo ait Psalmista:9 Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime. Quem laudaverunt fratres sui sancti Apostoli, de quibus dixit beatissimæ ac ferventissimæ suæ amatrici Mariæ Magdalenæ:10 Vade, et dic fratribus meis: Ascendo ad Patrem meum. Manus tuæ in cervicibus inimicorum tuorum.11 Christus quippe aereas potestates victoriosissime expugnavit, et obstinatos Judæos per manum Romanorum prorsus dejecit, sicut per Isaiam testatur: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. De quo et Psalmista:12 Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.13 Qualiter autem cetera verba in benedictione Judæ posita, conveniant Christo, in præcedenti expressum est articulo.
Zabulon in littore maris habitabit. Per quemlibet Patriarcharum, quantum ad bona quæ in eo fuerunt, Christus significatur. Quidquid equidem boni fuit in aliis ac diversis divisim et imperfecte, fuit in Christo conjunctim atque perfecte. Itaque per Zabulon, qui intelligitur habitaculum fortitudinis, exprimitur Christus salvator et Deus, cui cantatur in Psalmo:14 Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias. Etenim turris fortissima nomen Domini:15 ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Zabulon iste, videlicet Christus, habitavit in littore maris, hoc est in quiete et tranquillitate pectoris tempore tribulationis: per mare enim adversitas, inquietudo, tribulatio designatur; per littus maris, tranquillitas. Quoniam ergo Salvator in omni tribulatione ac pœna quas pertulit, inconcussibilem mentis tranquillitatem servavit, recte in littore maris dicitur habitasse; et in statione navium, hoc est in stabilitate particularium Ecclesiarum, quia in mentibus constantium demoratur fidelium, qui non sunt arundo vento agitata, sed assimilantur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, ita quod nec venti tentationum, nec flumina tribulationum queunt cor ejus movere.16 Pertingens usque ad Sidonem : quia (ut ait Evangelista) egressus Jesus, venit in partes Tyri et Sidonis, ut Tyrios Sidoniosque curaret in mente a vitiis, et in carne ab invalitudinibus. Sidon quoque interpretatur venatio : per quam designantur animæ, dæmonum venationibus laqueisque deceptæ, ad quas Christus devenit, convertendo et redimendo easdem. Unde Psalmista : Ipse, inquit, liberabit me de laqueo venantium. Insuper Christus (ad litteram) sæpius fuit et mansit in Capharnaum, urbe supra mare Galilææ constructa, et prædicavit ibidem frequentius, pertransiens usque Sidonem, sanando omnes oppressos a diabolo, et curando omnem languorem et omnem infirmitatem in populo : per quod sacratissimus evangelista Matthæus ostendit, in hoc esse completum quod illustrissimus Isaias propheta prædixit : Primo tempore, hoc est in evangelicæ prædicationis principio, alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali.
Issachar, asinus fortis, accubans inter terminos. Issachar interpretatur merces, per quem exprimitur Christus, de quo fertur in Psalmo : Quum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Ipse namque præmium est omnium Beatorum, seu objectalis eorum felicitas. Propter quod ait : Qui diligit me, diligetur a Patre meo ; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Qui inter terminos accubavit, id est intra fines Ecclesiæ requievit, in solis videlicet catholicis personis, non in schismaticis neque hæreticis, quorum conventicula detestatur. Non enim est Deus dissensionis, sed pacis. Vidit requiem quod esset bona : id est, contemplationis quietem pensavit præferendam esse omnibus mundi deliciis,
Matth. xi, 7; vii, 2k.
Ibid. xv, 21.
Ps. xc, 3.
Matth. iv, 13 et seq.
Is. ix, 1.
Ps. cxxvi, 2, 3.
Joann. xiv, 21.
1 Cor. xiv, 33. dicens : Unum est necessarium ; et requiem felicitatis æternæ judicavit super omnia esse appetendam, quam etiam mens sua a primo suæ creationis exordio plene gustavit, et experimentaliter vidit ; et terram quod optima : hoc est, paradisum cœlestem, qui est terra viventium, regioque vivorum, consideravit incomparabiliter præ omnibus istis terrenis amandum. Et supposuit humerum suum ad portandum : id est, se ipsum paratum exhibuit ad laborandum et sustinendum, quidquid Pater voluit eum facere ac sufferre, quatenus requiem illam æternam, terramque optimam supercœlestem, mereretur ac procuraret hominibus. Et quantum ad hoc, fuit quasi asinus fortis, non propter stoliditatem ac tarditatem, sed propter laboriositatem ac obedientiam, qua omne pondus laborum ac tormentorum patientissime ac obedientissime toleravit. Propter quod dixit ad Patrem : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem. Atque in cruce : Consummatum est. Et demum in Psalmo : Omnes fluctus tuos induxisti super me. Et voce membrorum suorum dicere potuit Patri : Ut jumentum factus sum apud te. Factus est enim obediens usque ad mortem. Factusque est tributis serviens. Nam et Christus (ad litteram) solvit tributum, ut Evangelista describit, non quia tenebatur, sed quia dignatus est, et ne scandalizarentur pusilli. Spiritualiter quoque hoc fecit : quia ut homo, obtulit Deo sanctæ servitutis talentum, hostiam laudis, et munus devotissimæ regratiationis, secundum quod dixit : Quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. an judicabit populum suum. Dan interpretatur judicium, et fuit figura Christi, qui constitutus est judex vivorum ac mortuorum, et universa quæ egit ac docuit, cum summa discretione exhibuit. Qui fuit coluber in via, cerastes in semita : quoniam principem tenebrarum a quo tenebatur, cum summa decepit industria ; potestate quoque regali ac auctoritate pontificali munitus, confregit ty-
Luc. x, 42.
Joann. xvii, 4.
Ibid. xix, 30.
Ps. lxxxvii, 8.
Ps. lxxii, 23.
Philipp. ii, 8.
Matth. xvii, 23 et seq.
Joann. viii, 29.
Act. x, 42. rannorum vehicula, ita quod corruerunt deorsum.
Gad accinctus præliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum. Per Gad, qui interpretatur felicitas, designatur Salvator: qui secundum suam deitatem, est essentialiter ipsa, in se subsistens, superessentialis ac infinita felicitas; et secundum suam humanitatem felix fuit, quantum ad superiores suæ animæ vires, ad increatum objectum relatas, ab incarnationis exordio. Qui omni spirituali armatura fulcitus, contra invisibiles hostes præliatus est in primo suo adventu ante Israeliticam plebem, ab electis Judæorum cordibus illos fugando, et plurimos convertendo prædicatione, oratione, exemplo, miraculis. Deinde circa finem mundi contra Antichristum pugnabit, quem interficiet spiritu sui oris, et destruet illustratione sui adventus.17 Sanctis quoque Eliæ et Enoch dabit virtutem resistendi efficaciter Antichristo. Sicque per sui collationem subsidii, ante eos præliabitur ac transibit, sicut per Isaiam ait ad Cyrum: Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo.18 Sicque accingetur Christus retrorsum, quia ad hoc ita contra Antichristum bellabit, quatenus eo occiso, exerceat paulo post generale judicium: quo completo, redibit unde descendit.
Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Aser interpretatur beatus, et typus exstitit Christi, qui ait:19 Caro mea vere est cibus. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. In qua carne continetur supernorum pinguedo charismatum, quum ipsa sit deitatis instrumentum animatum conjunctum, in quam etiam virtutes animæ Christi copiosissime prorsus redundant: imo ipsemet totus Christus est pinguissimus panis, omni virtute et gratia incomparabiliter plenus. Nam ait: Ego sum panis vivus qui de cœlo descendi.20 Qui in Sacramento acceptus, confert spirituales delicias regibus, qui se ipsos ratione juxta evangelicam legem gubernant, utpote cunctis vere fidelibus: in quo multi reges et principes timorati et christifideles, miro modo sunt delectati. Hinc de Christo in Psalmo prædictum est: Erit firmamentum in terra in summis montium.21 Ubi alia habet translatio, Erit frumentum. Alia vero, Erit memoriale triticum. Translatio autem Chaldaica, Erit placenta tritici in terra, etc. Per quæ omnia aperte est prophetatum, quod Christus sub forma et tortula panis triticei, offerendus ac manducandus esset in evangelica lege: per hoc memoriam faciens mirabilium suorum, dans escam tam supersubstantialem timentibus se. Unde Propheta prænuntiavit: Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ.22 Hoc totum filiis sæculi hujus incredibile esse videtur ac stultum.23 Propter quod unus illorum dixit: Non inveni tam fatuam legem, sicut est lex Christianorum; quoniam Deum quem colunt, propriis dentibus devorant. His vero qui spiritum Dei habent, rationabilissimum ac profundissimum videtur esse mysterium. Intelligunt namque rationes institutionis tanti Sacramenti, et fructus saluberrimos ejus, quos et vicissim in se ipsis gratiose experiuntur.
Nephthali, cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis. Per Nephthali, qui interpretatur comparatio, intelligitur rex Messias, Patri se comparans, Ego, inquiens, et Pater unum sumus:2425 quia quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se æqualem Deo. Qui rite cervus emissus seu velox vocatur, quia exsultavit ut gigas ad currendam viam.2627 Et sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desideravit nos adducere secum in gloriam, nec a cursus sui fervore unquam potuit retardari. Dedit quoque eloquia pulchritudinis, quoniam sapientissima ac profundissima protulit documenta, ita quod omnes mirabantur in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus.28 Erat quippe docens sicut potestatem habens, non sicut Scribæ et Pharisæi.29 Hinc et adversarii ejus compulsi sunt dicere: Nunquam sic locutus est homo sicut hic loquitur.30 Siquidem diffusa erat gratia in labiis ejus.31 Nec mirum si in humanitate assumpta quampulcherrima verba deprompsit, qui secundum quod Deus, est Verbum æternum atque omnipotens sermo Dei Patris.3233 Potest quoque istud exponi de cætu Apostolorum, quorum quidam erant ex tribu Nephthali, tribuque Zabulon, qui ad evangelicæ legis prædicationem tanquam celerrimi cervi avidissime et velocissime processerunt, et eloquia pulchritudinis, utpote Christi doctrinam prorsus pulcherrimam, latissime diffuderunt, de quibus cantamus in Psalmo :34 Principes Zabulon et principes Nephthali.
Filius accrescens Joseph, filius accrescens, et decorus adspectu. Joseph evidentissima Christi figura est. Christus enim crevit seu profecit sapientia, ætate et gratia, secundum manifestationem.35 Crevit quoque et fama, sicut gloriosissimus Joannes Baptista prædixit : Illum oportet crescere, me autem minui. Denique juxta Danielis oraculum, Christus est lapis sine manu præcisus de monte, qui lapis crevit in montem magnum, et implevit universam superficiem terræ.3637 Crevit ergo fructu multiplici, multa millia convertendo, partim et primo per se ipsum, deinde plenius ac mirabilius per suos discipulos, in primis ex Judæa, Galilæa atque Samaria, deinde ubique terrarum ex gentibus. Qui fuit decorus adspectu, utpote speciosus forma præ filiis hominum. Cujus humanitatem omni virtute, sapientia, dono, fructu, beatitudine ac gratia excellentissime pulchrificatam, Verbum æternum assumpsit.38 Cui etiam in deitatis natura pulchritudo appropriatur. Siquidem æternitas est in Patre, species in imagine, usus in munere : species, inquam, in imagine, hoc est pulchritudo in Filio ; et usus in munere, id est communio in Spiritu Sancto. Hoc fideliter cognoscentes filiæ Ægypti, hoc est animæ seu Ecclesiæ ex gentibus conversæ, discurrerunt super murum : quia super Apostolorum doctrinam se fundarunt, ut Christi pulchritudinem contemplarentur. Sed inviderunt Christo in primis perversi et obstinati Scribæ, et sacerdotes ac Pharisæi vani et ambitiosi, Christi eminentiam et suam depressionem ferre non valentes. Idcirco verbis et ictibus eum impetierunt, dicentes : Promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat :39 tentemus quæ ventura sint ei, contumeliis et tormentis interrogemus eum, morte turpissima occidamus eum.
Sedit in forti arcus ejus : quia in Deo fuit fiducia Christi, quem Deus Pater cito eripuit a cunctis vinculis et adversis, quibus ligaverunt et crucifixerunt eum iniqui, qui vinctum eum tradiderunt Pilato, clavisque dirissimis affixerunt patibulo.40 Sed Deus patris ejus, hoc est Deus Abrahæ et ceterorum Patriarcharum ac Joseph sponsi Mariæ, quorum filius Christus vocatur, fuit in omnibus Christi adjutor, sicut in Evangelio ait : Ego in Patre, et Pater in me est.41 Et : Pater non reliquit me solum. Qui Pater per Isaiam protestatur de Christo : Ecce puer meus, suscipiam eum ;42 electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Eripuit, inquam, eum ; quoniam tertio die suscitavit eum ad immortalem ac impassibilem vitam. Ideo Christus, passione instante, locutus est Petro : An putas quod non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum ?43
Omnipotens benedicet tibi benedictionibus cœli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum : dedit enim Christo omnem et plenam potestatem in cœlo et in terra, omni creaturæ præficiendo eumdem, fecitque eum caput ac principem in triumphante ac militante Ecclesia ; benedictionibus uberum et vulvæ : quia tam singularissime Christum hominem honoravit Trinitas Deus, ut lacte virginalium uberum sacratissimæ Virginis aleretur, atque de inviolata ac integra ejus vulva prodiret, procedens tanquam sponsus de thalamo suo.44 Benedixit quoque Christum benedictionibus uberum ac vulvæ, multiplicando populum christianum innumerabiliter toto orbe terrarum. Potest item per ubera, intelligi utriusque Testamenti Scriptura, qua Christus fuit plenissimus ; et per vulvam,4546474849
Baptisma, quod et Christus dignatus est a Joanne suscipere. Benedictiones patris tui, confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus : id est, benedictiones seu gratiæ, quas Deus Pater contulit Christo, prævaluerunt et eminentiores fuerunt omnibus benedictionibus, quas Patriarchæ aut ceteri Sancti a Deo sortiti sunt, sicut Psalmista prædixit : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.50 Donec veniret desiderium collium æternorum : hoc est, quousque opere impleretur, quod Sancti veteris Testamenti prædixerunt, et fieri ac videre desideraverunt, quemadmodum ait Salvator discipulis :51 Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, quia multi reges et Prophetæ voluerunt videre quæ videtis, et non viderunt. Fiant in capite Joseph, et in cervice Nazaræi inter fratres suos : hoc est, omnes præfatæ benedictiones impleantur in Christo et in corde ipsius, qui præ omnibus suis participibus summe et incomparabiliter sanctus est, de quo prædixerunt Prophetæ : Quia Nazaræus vocabitur. Benjamin lupus rapax, mane comedet prædam, et vespere dividet spolia. Benjamin filius dexteræ interpretatur, cujus ortus, fuit suæ matris interitus. Per quem Christus significatur : ipse enim est Filius Omnipotentis, sedens ad dexteram ejus, imo et ipse vocabitur dextera et brachium Patris, juxta quod scriptum est : Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. Isaias quoque ait : Notum fecit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium. Denique Christi ortus sive adventus, fuit occasionaliter interitus suæ matris, videlicet Synagogæ : quæ ipsum non recipiendo, meruit corporaliter spiritualiterque occidi, et usque in finem relinqui. Christus autem in primo suo adventu, quasi lupus rapax, non propter crudelitatem, sed propter sanctæ caritatis aviditatem, impetuosissime prædam comedit, hoc est, sibi ardentissime incorporavit, quos per se et sanctos Apostolos traxit ad fidem : quod deinceps fecit et faciet per prædicatores electos, convertendo quamplurimos usque ad finem mundi; tuncque quasi vespere dividet spolia, discernendo in finali judicio inter electos et reprobos, ad dexteram suam statuens oves, et ad sinistram hœdos. Postremo, per hoc quod Jacob filios ancillarum, videlicet Balæ et Zelphæ, inter filios principalium suarum uxorum benedixit, nec inter eos aliosque discrevit, ostensum est, quod in Christo Jesu non est discretio servorum ac liberorum, nisi quantum ad merita; quod item Christianis non sit carnis nobilitas, sed virtutum præclaritas magni pendenda.
Footnotes
-
Matth. xxvi, 2. ↩
-
Matth. xvi, 18. ↩
-
Luc. xxii, 32. ↩
-
Coloss. u. 9. ↩
-
Jer. XI, 19. ↩
-
Ibid. XXXI, 22. ↩
-
Joann. XIX, 15. ↩
-
Prov. XXIX, 22. ↩
-
Ps. XVIII, 6. ↩
-
Ps. XLIV, 4. ↩
-
Joann. XX, 17. ↩
-
Is. LXIII, 3. ↩
-
Ps. XXIII, 8. ↩
-
Ps. LXX, 3. ↩
-
Prov. XVIII, 10. ↩
-
Coloss. II, 9. ↩
-
II Thess. n, 8. ↩
-
Is. xlv, 2. ↩
-
Joann. vi, 56, 59. ↩
-
Ibid. 51. ↩
-
Ps. lxxxi, 16. ↩
-
Ps. cx, 4, 5. ↩
-
Ps. xxi, 30. ↩
-
Philipp. n, 6. ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
Ps. xli, 2. ↩
-
Ps. xviii, 6. ↩
-
Luc. iv, 22. ↩
-
Matth. vii, 29. ↩
-
Joann. vii, 46. ↩
-
Ps. xliv, 3. ↩
-
Philipp. ii, 6. ↩
-
II Thess. ii, 8. ↩
-
Ps. lxvii, 28. ↩
-
Luc. n, 52. ↩
-
Dan. n, 34, 35. ↩
-
Joann. m, 30. ↩
-
Ps. xliv, 3. ↩
-
Sap. n, 13, 17, 19, 20. ↩
-
Matth. xxvii, 2. ↩
-
Joann. xiv, 11 ; xiv, 29. ↩
-
Is. xlii, 1. ↩
-
Matth. xxvi, 53. ↩
-
Ps. xviii, 6. ↩
-
Joann. xiv, 11 ; viii, 29. ↩
-
Sap. ii, 13, 17, 19, 20. ↩
-
Dan. ii, 34, 35. ↩
-
Joann. iii, 30. ↩
-
Luc. ii, 52. ↩
-
Ps. xliv, 8. ↩
-
Luc. x, 23, 24. ↩
Chapter 103 of 104