Articulus 1
ENARRATIO
IN HABACUC PROPHETAM
ENARRATIO
IN HABACUC PROPHETAM
ELUCIDATIO CAPITULI PRIMI : ONUS QUOD VIDIT HABACUC PROPHETA.
HABACUC prophetasse post duarum tribuum captivitatem a Chaldæis, constat ex eo quod in Daniele habetur, quemadmodum angelus Domini apparuit Habacuc in Judæa, eique jussit ferre prandium quod paravit, Danieli in Babylone, qui erat in lacu leonum. Quemadmodum autem Nahum vaticinatus est contra Niniven atque Assyrios decem tribuum vastatores, sic Habacuc prophetavit contra Babylonem et Chaldæos duarum tribuum oppressores.
Ponens ergo Habacuc titulum sive proœmium, tangit voluminis sui materiam, dicens : Onus, id est pondus miseriæ seu gravis punitio Chaldæorum, quod vidit, id est, in spiritu præcognovit, Habacuc propheta. In quo patet Montani insania, asserentis Prophetas non intellexisse quid dicerent, sed sine mente strepitum vocis cum irrationali excessu formasse. Denique tres Prophetæ sunt, quorum exordium est, Onus, videlicet Nahum, Habacuc, Malachias.
Proœmio posito, incipit Propheta tractatum a querela, quæstione, seu oratione implicita. Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? Primo elucidanda sunt verba ista ad litteram, deinde generalius exponentur, secundum mysticum intellectum. — Considerans ergo sanctus vir impiissimorum Chaldæorum prosperitatem et violentiam, Judæorum vero calamitatem et oppressionem, prorumpit in dolorosam et piam querelam vel quæstionem, quæ tamen per modum orationis accipi potest, ut quum ait Psalmista : Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem?1 usquequo avertis faciem tuam a me? Ait itaque in persona sua ac Judæorum, ad Deum pro liberatione a Chaldæis clamantium : Usquequo, Domine, clamabo, affectuose orando pro liberatione a Babylonica captivitate? vociferabor ad te, id est, ardentissime te precabor, vim patiens, id est, violentiam sustinens a Chaldæis, et non salvabis te invocantes? tanquam dicat, Diu differs. Quare ostendisti mihi iniquitatem? Secundum Hieronymum, nullus Prophetarum tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem justitiæ provocare, cur in rebus humanis et mundi istius pompa, tanta rerum versetur iniquitas. Causatur enim quodammodo contra Deum, et ait : Quare ostendisti mihi iniquitatem? id est, cur ad hoc deductus sum, et tam diu vixi, vel, cur me sciente aut cognoscente, factum est istud, videlicet, ut viderem iniquitatem et crudelitatem Nabuchodonosor et Chaldæorum contra regnum Juda et templum? Et laborem videre, quem populus tuus sustinuit, tribulantibus eos Chaldæis, prædam et injustitiam contra me, id est Judæorum spoliationem et injuriosam calumniam qua a Babyloniis pressi sunt. Quamvis autem Judæi Deo volente puniebantur, et juste, tamen Chaldæi fecerunt hoc crudeliter et injuste, videlicet impia voluntate et intentione superba. Vel Propheta dicit hoc in persona sui ac innocentium Judæorum, a Chaldæis injuriam perpessorum.
Porro, secundum Hieronymum, Bedam, et Glossam, ista et item verba sequentia accipi possunt, non quasi in persona Prophetæ, sed imperfectorum prolata, ignorantium electos in sæculo isto per tribulationes purgari, quemadmodum aurum igne probatur.2 Alii quidam affirmant hæc dici in persona perfectorum, divini judicii profunditatem stupentium, justoque zelo contra iniquos zelantium. — Est ergo pensandum, quod verba ista accipi possunt per modum querelæ et quæstionis, ex impatientia et ignorantia procedentis: sicque conveniunt imperfectis, qui non attendunt investigabilia judicia Dei, altitudinemque divitiarum sapientiæ et scientiæ ejus, qui non ita videt et judicat sicut homo, sed propter causas sibi notas permittit electos calumniari, nec ad votum eos exaudit.34 Quemadmodum si ægrotus et febribus æstuans, aquam frigidam quærat a medico, dicens: Vim patior, excrucior, uror: usquequo clamabo, o medice, et non exaudies? Cui respondet sapientissimus et clementissimus medicus: Scio quando dandum est quod petis; non miserebor modo, quoniam misericordia ista esset crudelitas, et voluntas tua contra te petit. Pariformiter Deus omnipotens sciens clementiæ suæ pondus atque mensuram, crebro non exaudit clamantem ad votum, ut probet, et ad instantiores preces provocet eum, et quasi in igne excoctum, puriorem reddat ac justiorem. — Secundo accipi possunt hæc verba ad modum interrogationis, ex zelo justitiæ et doloris abundantia procedentis, atque ex quadam familiaritate fiduciaque ad Deum, ad provocandum misericordiam ejus: sicque conveniunt viris perfectis.
Quare respicis per exhibitionem beneficiorum tuorum, id est, clementer et patienter attendis, contemptores, id est Chaldæos idola venerantes, et Deum verum spernentes, et taces, id est, non vindicas statim, nec redarguis, conculcante impio justiorem se, id est, rege et populo Babylonis Judaicam plebem, in qua aliqui justi fuerunt? Huic querelæ quæstionique Habacuc, simile est illud Jeremiæ: Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt?5 Illud quoque Job: Numquid contra Deum disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?6 Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem, id est, sine cura et providentia eos permittes, ut irrationalia, in quibus majora devorant minora, nec infertur a te illis vindicta. Istud in persona perfectorum non dicitur assertive, sed quia secundum exteriorem superficiem sic esse videtur. Nec sic intelligendum est, quod irrationalia non cadant sub providentia Dei, quum ipsi sit cura de omnibus, ut dicitur in libro Sapientiæ;7 dicatque Salvator: Respicite volatilia cœli, quoniam non scrunt neque metunt, et Pater vester cœlestis pascit ea; alibi quoque:8 Nonne9 quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed ideo ista dicuntur, quoniam rationalium creaturarum habet Deus speciali modo curam ac providentiam, eo quod actus earum cadant sub ratione meriti atque demeriti. Sicque dicit Apostolus ad Corinthios:10 Numquid cura est Deo de bobus?
Et factum est judicium tale quale, puta perversum: id est, quoniam taces impiis justos calcantibus, ideo judicatur, non secundum veritatem atque justitiam, sed secundum potentiam et perversitatem; et contradictio facta est potentior, id est, negatio veritatis prævaluit æquitati, estque oppressa justitia, quoniam impii non videntes divinæ justitiæ ultionem, peccant secure. Hoc est quod in Ecclesiaste inducitur: Etenim quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.11 Propter hoc lacerata est lex, id est prævaricata ab impiis, quum istud sit contra legem naturalem et scriptam, divinam atque civilem. Potest quoque referri ad destructionem legis Mosaicæ, quam laceraverunt Chaldæi, comburendo bibliothecam Judæorum, quam Esdras postmodum reparavit. Et non pervenit usque ad finem judicium, id est, justum exitum non est sortitum. Finis enim judicii est, ut unusquisque quod promeruit, recipiat, bonus honorem, malus vindictam; sed propter prædicta oppositum contigit, quantum ad vitam præsentem. Quia impius prævalet adversus justum, puta rex et exercitus Babylonis contra Judaicum populum, in quo quidam justi fuerunt translati captique, ut Daniel, Azarias, Ananias et Misael, atque Ezechiel; propterea egreditur judicium perversum, non a Deo, sed a Chaldæis contra Judæos, quos sæpe oppresserunt crudeliter.
Hucusque conquestus est Propheta populi sui persecutionem: cujus dolorem mitigat Dominus, eo quod ceteræ gentes similia sint passuræ. Adspicite, o Judæi, in gentibus, quæ fient in eis, et videte, et admiramini, et obstupescite propter magnitudinem rei quam dico, quia opus factum est in diebus vestris, id est, statim fiet, jamque partim factum est seu inceptum, quod nemo credet, quum narrabitur, id est, non faciliter credetur ab his qui illud non conspexerunt.
Quid autem sit opus istud tam mirum, subjungitur: Quia ecce ego Deus, qui peccata unius gentis per aliam vindico, suscitabo, dando virtutem et inspirando affectum, Chaldæos, gentem amaram, id est crudelem, et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, id est suis finibus non contentam, sed huc illucque vagantem, et loca non sua occupantem: ideo subditur, ut possideat tabernacula non sua. Hoc tamen referri potest ad id quod Dominus dixit, Suscitabo. Ad hoc namque Dominus induxit Chaldæos ad impugnandum gentium regna, ut eadem possiderent quasi pro mercede, quia divinæ voluntati servierunt in expugnatione punitioneque gentium. Unde ad Ezechielem testatur, se daturum Chaldæis terram et bona Ægypti, pro servitio quod sibi in expugnatione Tyri impenderunt.12 Sic ergo possederunt tabernacula quæ ante non erant sua, sed Deo ea illis donante, erant sua. Verumtamen, quia non ea intentione ista fecerunt, qua Deus eos suscitavit, sed ex cupiditate, crudelitate, et elatione, abusique sunt potestate sibi collata, idcirco non excusantur a culpa, imo a Medis ac Persis meruerunt vastari.
Horribilis et terribilis est, id est, fama et re, adspectu et opere metuendi sunt. Erant enim Chaldæi, secundum historiographos, bellicosissimi, veloces, nimiumque feroces. Ex semetipsa judicium ejus et onus ejus egredietur, id est, ex propria voluntate tyrannica, non ex censura justitiæ procedet judicium ejus et persecutio, quibus alios judicabit et persequetur. Vel sensus est, quod ex actibus suis crudelibus merebitur judicari atque puniri a Deo, ut sicut fecit, fiat ei, et vastetur sicut vastavit. Aut certe iste est sensus, quod ex propria gente constituet judices et punitores sævissimos.
Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis. Per hoc, quantum ad comparationem pardorum, hyperbolice insinuatur magna valde velocitas equorum populi hujus. Pardus autem est animal velocissimum, pulchra varietate distinctum. De quo Jeremias: Si mutare, inquit, potest pardus varietates suas.13 Præterea lupi vespertini sæviores sunt diurna fame irritati: unde circa vesperam velocius currunt, escam prædamque petentes. Et diffundentur equites ejus, id est, equestres gentis Chaldææ terram operient sicut locustæ. Equites namque ejus de longe venient, id est a Chaldæa usque ad loca inde remota, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Omnes ad prædam venient, id est, ultra modum velociter invadent gentes et regna, quemadmodum aquila famelica properat ad cadaver. Facies eorum ventus urens: id est, quemadmodum talis ventus faciem lædit, segetesque corrumpit, sic Chaldæi ipso adspectu affligent intuentes, et cuncta vastabunt.
Et congregabit rex atque exercitus Chaldæorum, quasi arenam captivitatem, id est, innumerabiles capiet in diversis provinciis. Et ipse de regibus triumphabit: nullus enim regum resistere potuit Nabuchodonosor. Propter quod Daniel dixit ad eum: Tu rex regum es. Et tyranni ridiculi ejus erunt, id est derisionis materia, ita quod derisui eos habebit, faciliter vincet, raptosque ante se currere faciet: quod inter delicias suas computabit, quum sit signum potentiæ suæ. Ipse super omnem munitionem ridebit, id est, certam sibi victoriam de quacumque munitione promittet, reputans se urbes armatura et viribus hominum roboratas faciliter devicturum;14 et comportabit aggerem, implendo loca profunda lignis et saxis, ut possint transire. Hoc maxime fecit ante Tyrum in mari sitam. Et capiet eam, id est quamlibet munitionem a se impugnatam. Tunc mutabitur spiritus ejus, id est, post tantas victorias in maximam superbiam erigetur. Vel mutabitur spiritus ejus, id est, amens fiet ac insensatus. Usu enim rationis amisso, putabit se bestiam, et inter feras conversans, fœnum comedet ut bos, juxta illud in Daniele: Ex hominibus ejicient te, et cum feris erit habitatio tua.15 Et pertransibit, id est, a statu et gloria regiæ sublimitatis deficiet, secundum quod dicitur apud Danielem: Tibi dicitur, Nabuchodonosor, Regnum transiit a te; et corruet, id est, post hæc se humiliabit, mortalem cognoscet, et esse desistet. Hæc est fortitudo ejus, dei sui, id est, talis fuit fortitudo regis istius, qualis et Belis dei sui. Fortitudo enim Nabuchodonosor fragilis fuit et labilis, quemadmodum idoli sui quod coluit nomine Bel.
Præterea veritati divinæ naturæ congratulans, divinæ quoque æquitati applaudens, Propheta annectit: Numquid non tu a principio? id est, imo tu solus æternus es, Domine Deus meus: qui licet sis omnium Deus generali providentia et jure creationis, specialiter tamen es Deus meus et electorum, tam ex parte tui, qui singulariter benefacis ac provides nobis, quam ex parte nostri, qui te summe diligimus, totaque mente tibi inhæremus; sancte meus, id est sanctificator animæ meæ, qui essentialiter sanctus es, et quem tanquam incomparabiliter sanctum in sanctitate colo; et non moriemur, id est, tua nos protegente clementia, non penitus a Chaldæis occidemur, sed temporaliter corrigemur.
Consequenter Propheta ostendit se divinitus illustratum, et aperit causam superioris quæstionis et querelæ quam movit, cur scilicet Deus taceret, conculcante impio justiorem se. Domine, in judicium posuisti eum: id est, Nabuchodonosor in solio regali et tanta eminentia constituisti, ut per eum tuæ justitiæ judicium exsequereris; et fortem, ut corriperes, fundasti eum: id est, regem istum in tanta potestate fundasti seu fortem statuisti, ut per ejus potentiam corriperes gentes iniquas, earum peccata ulciscendo, et ipsas in manum Chaldæorum tradendo.
Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Hoc dupliciter legi potest: Primo, inquirendo et abnegando, vel in persona imperfectorum, quia sic esse videtur; eritque sensus: Quum sis totaliter sanctus, non vis attendere vel adspicere vitia hominum:16 quod apparet per hoc, quod non statim adhibes ultionem. Secundo sic: Mundi sunt oculi tui, id est, intellectus tuus et sapientia absque omni sunt culpa, ne videas malum culpæ per approbationem, et respicere ad iniquitatem non poteris, ea (ut dictum est) approbando. Unde et impiis dicit: Nescio vos. — Quum ergo sit ita, Quare non respicis per vindictam super inique agentes, et taces devorante impio justiorem se? Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.17 Istud totum jam semel habitum est atque expositum. Sed mirum videtur, cur Propheta quæstionem hanc repetit, quum jam semel solverit eam. Et respondendum, quod quæstio ista generaliter accipi potest, non de Chaldæis dumtaxat; vel propter novam admirationem animo Prophetæ incidentem, repetit eam, loquens in persona impatientium hominum, vel justorum rationem divini judicii comprehendere non potentium.
Totum in hamo sublevavit: id est, sicut piscator per hamum capit et elevat pisces, sic Nabuchodonosor sua virtute in calliditate cepit quos voluit; traxit illud in sagena sua, id est, lata sua potestate subjecit captivos, ita quod fugere seu evadere non valebant, et congregavit in rete suum, id est, suo imperio atque carceribus illos inclusit. Super hoc, id est de tantis prædis hominum atque triumphis, lætabitur corde, et exsultabit corpore, signa interioris lætitiæ demonstrando. Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo : id est, ob istas victorias offeret victimas magnas deo seu idolo suo, cujus virtute atque auxilio putavit se prævaluisse : ideo nomine sagenæ ac retis exprimitur. Quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus : id est, imperium ejus ditatum est per direptionem ac spoliationem factam per sagenam et rete superius dicta, vel virtute idolorum suorum, secundum suam opinionem. Propter hoc ergo expandit sagenam suam, id est potestatem atque exercitum suum super terram et gentes; et semper interficere gentes non cessat, id est, indesinenter horis solitis, quoadusque durat ejus crudelitas, interimit gentes, nunc unam, nunc aliam, nec sanguine satiatur humano.
Footnotes
Chapter 1 of 7