Proœmium
ENARRATIO
IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD HEBRÆOS
L EX a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet, ait Dominus.
Is. li, 4.
Frequenter per Prophetas, præsertim per Isaiam, locutus est Deus de nova quadam lege danda per Christum, non uni dumtaxat nationi seu populo, sicut lex Moysis data est solis Judæis per Moysen, sed omnibus gentibus.1 Propter quod per Isaiam Pater testatur de Christo: Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus.2 Et in eodem ait Christus: Glorificatus sum in oculis Domini, et dixit ad me: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.34 De hujus novæ ac evangelicæ legis prædicatione prædictum est etiam ab Isaia:5 De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.6 Hujus legis perfectionem perpetuamque durationem, et sufficientiam seu efficaciam ad salvandum, itemque Mosaicæ legis imperfectionem, insufficientiam et cessationem, Christi quoque excellentiam secundum utramque suam naturam, declarat Apostolus in præsenti epistola. Cujus ratio fuit:
Judæi enim conversi, æmulationem legis suæ habentes, sed non secundum scientiam, contendebant legalia simul cum Evangelio esse de necessitate servanda.7 Ex quo Nazaræorum hæresis emanavit: qui etiam quosdam gentilium conversos ad hunc induxerunt errorem. Paulus igitur ardentissimus fraternæ salutis zelator, utrisque consulere cupiens, hanc destinavit Hebræis epistolam, quam postea Lucas in Græcum transposuit. In qua multipliciter reprobat opinionem illam hæreticam, ostendens fidem et gratiam Christi cum observatione evangelicæ disciplinæ ad salutem sufficere, legalia vero non solum mortua, sed et mortifera esse post Evangelii divulgationem.
Porro, nonnulli opinati sunt epistolam hanc non esse Pauli, sed Lucæ, vel Clementis Papæ, Apostolorum discipuli, vel Barnabæ, vel Tertulliani, qui erat propinquus Apostolorum temporibus. Quorum motivum duplex fuit: primum, quoniam in aliarum epistolarum exordiis ponit Apostolus nomen suum, non autem in ista epistola; secundum, quoniam stilus hujus epistolæ multo venustior est quam stilus ceterarum. Sed ad hæc facile est respondere. Apostolus quippe suspectus et odiosus erat Judæis, tanquam legis destructor: ideo nomen suum subticuit, ne eo audito vel lecto, abhorrerent epistolam, eamque legere aspernarentur.8 Ad secundum dicitur, mirum non esse si910
Paulus in proprio idiomate, puta Hebræo, quo scripta est præsens epistola, eloquentior fuit quam in peregrino, videlicet Græco, quo ceteras scripsit. Nec obstat quod a Spiritu Sancto accepit donum linguarum. Accepit enim hoc donum quantum ad sufficientem prædicandi facultatem, non eloquentiæ venustatem, ne fides putaretur humanæ inniti facundiæ. Denique gratia perficit naturam secundum suam dispositionem et capacitatem: ideo non est mirandum quod per gratiam doni linguarum potentior fuit in lingua propria quam aliena. Firmiter ergo tenendum est, hanc esse Pauli epistolam, maxime propter determinationem Ecclesiæ; et etiam quia B. Dionysius in suis libris passim allegat scripturam hujus epistolæ, Paulo magistro suo eam adscribens.
ENARRATIO
IN EPISTOLAM BEATI PAULI AD HEBRÆOS
Footnotes
Chapter 1 of 14