Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : MULTIFARIE MULTISQUE MODIS, ETC.

POSTQUAM ergo Apostolus Ecclesiam Latinorum, puta Romanos, Ecclesiam quoque Græcorum, videlicet Corinthios, Galatas, Thessalonicenses, etc., scripto edocuit, novissime Ecclesiam Hebræorum per epistolam instruit; ostendensque Christi excellentiam, et novi Testamenti præ veteri dignitatem, ita exorsus est : Multifarie, id est frequenter repetitisque vicibus, seu diversis sermonibus, figurativis, obscuris et mysticis, multisque modis, id est distinctis visionum generibus seu variis modis loquendi, videlicet : interdum per visionem imaginariam, quemadmodum Isaias vidit Dominum sedentem super solium excelsum, et Jeremias vidit ollam succensam et virgam vigilantem;12 interdum per visionem exteriorem, sicut Daniel vidit Gabrielem, et Jacob angelum secum luctantem;34 interdum per inspirationem anagogicam seu pure intellectualem, ut in David;5 quandoque in somno, quandoque in vigilia; olim, id est præteritis diuque elapsis temporibus, Deus loquens patribus, id est præcessoribus nostris, Patriarchis, et ceteris bonis hominibus : de quibus ait Virgo benedicta, Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus;6 in Prophetis, id est per Prophetas, quibus per angelos loquebatur. Sed et inferioribus angelis loquitur per superiores. Unde apud Lucam habetur : Sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus.7 Hinc quoque per Prophetam Dominus loquitur: Ego visiones multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum.8

Novissime, id est in hac ultima mundi ætate (de qua dicit Joannes, Carissimi, novissima hora est) :910 nos enim sumus in quos fines sæculorum devenerunt; diebus istis, id est tempore gratiæ. Unde scriptum est :11 Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini. Locutus est nobis in Filio, id est per Unigenitum suum incarnatum, qui in Evangelio asserit :12 Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me; rursusque, Verba quæ ego loquor, a me ipso non loquor.13 Quem constituit Deus Pater heredem universorum, id est possessorem ac Dominum omnium rerum creatarum, loquendo de Christo secundum naturam assumptam :1415 sic enim constitutus est omnium Dominus. Nam eo ipso, quo Christi humanitas a Verbo assumpta est ad esse increatum, convenit ei, toti creaturæ præferri ac dominari. Propter quod ipse ait :16 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra; et iterum, Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.17 Hoc et in Psalmo cantatur : Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam.18 Per quem fecit et sæcula, id est temporalia omnia. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.19 Hoc convenit Christo secundum divinam naturam. Non enim per Filium facta sunt quasi per ministrum vel instrumentum, sed sicut per principalem agentem, qui cum Patre idem est factor, quemadmodum ipse affirmat :20 Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit. Hoc tamen quod dicitur, Per ipsum, proprie spectat ad Filium, cui convenit causalitas causæ exemplaris, quum sit exemplar omnium rerum et ars rationibus plena.

Qui quum sit splendor gloriæ, id est radius sapientiæ Patris ingenitæ, seu candor lucis æternæ, et fulgor majestatis paternæ, in quo plene resplendet tota perfectio Patris. Est namque Filius, mentis paternæ verbum æternum, intelligibilis dictio, et sapientiæ ejus plena expressio. Dicitur ergo Filius splendor gloriæ seu excellentiæ Dei Patris, quoniam quidquid Patris est, splendet ac lucet in Filio. Et in hoc insinuatur coæternitas Filii cum Patre. Splendor enim est igni seu soli coævus :21 et si sol ab æterno fuisset, splendor fuisset ei consempiternus. Et figura, id est imago vel character (in Græco quippe habetur, χαρακτήρ), substantiæ ejus, id est ipsius Patris, qui est substantia seu divina essentia. Græci vero utuntur nomine substantiæ indifferenter pro essentia et persona. Dicit autem Apostolus, Figura, quamvis figura proprie locum non habeat nisi in corporalibus rebus. Per figuram enim res maxime cognoscitur, et in ea similitudo attenditur unius cum alio. Quoniam ergo Filius Patri per omnia similis, imo simillimus est, non distinctus ab eo, nisi quia ab eo, et Patrem repræsentat, eumque notificavit in tantum ut ipse dixerit, Qui videt me, videt et Patrem;22 idcirco Filius appellatur figura substantiæ Patris : in quo designatur consubstantialitas Patris et Filii. Filius equidem est imago naturalis et essentialis, non imitativa et artificialis, Dei Patris, quemadmodum filius regis est imago patris regnantis. In tali autem imagine invenitur natura ejus cujus est imago. Quum ergo divina essentia sit simplex ac indivisibilis, constat quod eadem numero sit in Patre ac Filio. Propter quod ait :23 Ego et Pater unum sumus;24 et, Quæcumque habet Pater, mea sunt. Portansque Filius, id est sustentans, conservans et moderans, omnia creata, visibilia et invisibilia, verbo virtutis suæ, id est suæ potestatis imperio seu influxu. Quemadmodum enim omnia per ipsum facta sunt, sic sine ejus continua conservatione redigerentur in nihilum :25 quia plus dependet creatura a Creatore, quam radius a sole. In hoc autem notatur æqualitas Filii cum Patre in potestate, quæ etiam una et eadem est in tribus Personis.

Denique, his quæ dicta sunt de similitudine Filii cum Patre, consonat quod de increata et ingenita Sapientia scribitur in libro Sapientiæ : Vapor est virtutis Dei, et emanatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera; candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.2627 De sempiternitate vero Filius ait per Sapientem : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.28 — Sed objici potest : Quum Filius sit Verbum Patris, si Filius omnia portat verbo virtutis suæ, ergo Verbi est Verbum. Et respondendum, quod Verbum in tali locutione æquivoce sumitur. Verbi autem non est Verbum, sumendo Verbum univoce. Quum vero dicitur, Portans omnia verbo virtutis suæ, accipitur verbum pro imperio, sicut in Psalmo, ubi dicitur :29 Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt

Ps. cxlvii, 18. verbum ejus; et alibi, Emittet verbum suum, et liquefaciet ea.

Is. liii, 5.

Joann. i, 29.

Act. x, 42.

Apoc. iii, 21.

Act. vii, 55.

Is. iii, 13.

Joann. iii, 34.

Philipp. ii, 9.

Purgationem peccatorum faciens, id est peccatores emundans, seu peccata originalia et actualia merito suæ sanctissimæ passionis delens, juxta illud propheticum: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Et Joannes ait: Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi. Sedet in throno gloriæ, id est, tanquam omnium judex ac Dominus quiescit et residet, ad dexteram majestatis, id est ad æqualitatem summi et gloriosi Dei Patris, secundum suam deitatem. Sic enim æqualis est Patri: imo Patris et Filii est una majestas ac dignitas. Si vero referatur ad Christum secundum assumptam humanitatem, tunc dicitur sedere ad dexteram majestatis paternæ, id est in potioribus bonis Dei Patris, quibus et copiosissime fruitur. In excelsis, id est in cœlestibus, scilicet in cœlo empyreo, loco et dignitate omnibus altior. Unde ipse ait: Ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hæc autem sessio Christi non opponitur stationi. Ideo interdum dicitur stare, prout Stephanus dicebat: Video cœlos apertos, et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei; et Isaias, Stat ad judicandum Dominus. Stat enim, quasi paratus ad operandum; sedet vero, tanquam stabiliter permanens ubi est.

Tanto melior, id est per gratiam unionis et habitualem dignior, angelis effectus secundum humanam naturam, secundum quam accepit gratiam Spiritus Sancti non ad mensuram: angeli vero ad mensuram sortiti sunt eam; quanto differentius, id est sublimiori modo; vel, Differentius, id est excellentius, præ illis nomen hereditavit, id est, jure æterno a Patre accepit, firmiterque possedit. De quo nomine Philippensibus dictum est supra: Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, videlicet, ut ille homo vocetur verus Deus, atque unigenitus Dei Filius, non per adoptionem, sed per naturam, quemadmodum ait Scriptura:

Simus in vero Filio ejus Jesu Christo; hic est verus Deus et vita æterna. Tale autem nomen non competit angelis. Verumtamen in Psalmo dicitur Christus paulo minus minoratus ab angelis. Sed hoc intelligitur de Christo quantum ad assumptæ naturæ passibilitatem et mortem ac sepulturam. In resurrectione vero ac ascensione præ angelis glorificatus est, etiam in humana natura. Sciendum vero, quod Christus in quantum homo, a primo instanti suæ conceptionis in Virgine, absolute loquendo, prælatus est angelis, et omnium creaturarum Dominus constitutus, propter personalem cum Verbo unionem et gratiæ plenitudinem singularem. Sed ista prælatio post resurrectionem manifestata est. Unde et Christus dixit: Pater, clarifica Filium tuum. Porro humanitas Christi, quum sit ejusdem speciei cum aliis, non est melior natura angelica, secundum sua essentialia; sed per dona gratiæ melior ea effecta est. Hanc excellentiam Christi consequenter probat Apostolus.

Cui enim dixit Pater aliquando (ab exordio creationis) angelorum? quasi dicat, Nulli angelo unquam dixit Pater quod subditur: Filius meus es tu, ego hodie, id est in æternitate, in qua semper est hodie, id est instans invariabile, non habens præteritum vel futurum, genui te generatione vera ac intellectuali, id est, de mea substantia produxi te, communicando tibi essentiam meam. Hoc certum est dici non posse de aliquo angelo. Nam licet angeli appellentur filii Dei, non tamen sunt filii ejusdem naturæ cum Creatore; nec proprie geniti sunt, sed creati; non hodie, sed in exordio mundi. Dicit ergo Pater ad Filium, Genui, per modum præteriti, ne generatio ejus nova vel modo inchoata putetur. Dicit quoque, Hodie, ne præterita æstimetur. Ut ergo generatio Filii agnoscatur invariabilis et æterna, dicit, Hodie genui, copulando præsens præterito. In æternitate quippe nihil præteritum est, quasi desierit; nihil futurum, quasi nondum sit: sed quidquid æternum

1 Joann. v, 20.

Ps. viii, 6.

1 Cor. xv, 26; Ephes. i, 21, 22.

Joann. xvii, 1.

Ps. ii, 7.

Job xxxviii, 7. est, semper est. Hanc auctoritatem sumpsit Apostolus ex Psalmo, quem ad litteram scriptum esse de Christo frequenter testatur liber Actuum Apostolorum.30 Idcirco recentiores Judæorum doctores, qui psalmum illum ad litteram exponunt de David, plurimum errant, et ab antiquis Hebræorum doctoribus discrepant.

Consequenter inducit Apostolus aliud testimonium ad idem probandum. Et rursus Deus Pater ait : Ego ero illi in patrem, id est, Pater Christi ero, quia æternaliter Pater ipsius sum. Æternitas autem omnem temporis differentiam comprehendit : ideo per quodlibet tempus designatur. Simili modo ait Salvator de Spiritu Sancto : Quæcumque audiet, loquetur; et, Ille me clarificabit, quia de meo accipiet.3132 Si autem intelligatur dictum per modum præteriti, referendum est ad tempus incarnationis et manifestationis Christi. Nam qui æternaliter Pater Christi fuit, secundum quod Deus, futurus fuit Pater Christi hominis de Virgine tunc nascituri, jam nati : et hoc ipsum manifestatum est mundo post adventum Spiritus Sancti per prædicationem Apostolorum. Et ipse erit mihi in filium, id est, Filius meus erit atque vocabitur, prout prædixerat angelus : Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Unde Christo baptizato, et transfigurato, vox Patris audita est, dicens :33 Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Ideo Archiapostolus in secunda sua Canonica : Accepit (inquit) a Deo Patre honorem et gloriam, voce ad eum delapsa hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus, etc.34 — Secundum Glossam (et est glossa Chrysostomi), hoc testimonium Apostoli nunc allegatum, ex Isaia assumptum est : quod tamen nostra non habet translatio, quantum ad formam verborum. Sed quantum ad sensum, dicere possumus quod sumptum sit ex eo quod ibi habetur secundum allegationem Matthæi evangelistæ : Ecce puer meus electus quem elegi, etc.35 Probabilius vero apparet, quod sumptum sit ex secundo Regum et primo Paralipomenon, ubi hæc verba in propria forma continentur.3637 Sed tunc dubitatio oritur, quomodo efficax sit probatio Apostoli ex verbis prædictis, quæ ad litteram de Salomone prædicta sunt, qui et vocatus est Amabilis Domino, ut patet intuenti seriem textus illius.38 Probatio autem fidei per auctoritatem Scripturæ, non valet nisi ex sensu litterali, secundum Augustinum in locis diversis. Et respondendum, quod verba hæc dicta sunt de Salomone in quantum erat figura Christi : ideo principaliter intelliguntur de Christo.

Insuper ponit Apostolus aliam auctoritatem ad idem, videlicet quod Christus major sit angelis. Et quum iterum introducit, id est, quum Deus Pater introducendum seu adventurum rursus in Psalmo prænuntiat, primogenitum suum, id est Filium suum ante omnia genitum (qui in Proverbiis testatur :39 Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio), in orbem terræ, dicit per Prophetam in Psalmo :40 Et adorent eum, videlicet Filium, omnes angeli Dei. Adoratio autem non convenit nisi Deo. Hac ergo auctoritate ostenditur Christus verus Deus, quem Deus Pater vult ab angelis adorari. Quoniam vero Apostolus dicit, Et quum iterum introducit, etc., quidam volunt solum de secundo Christi adventu hanc scripturam intelligi;41 sed hoc non est necessarium : Primo, quoniam sensus est, Quum iterum introducit, id est, rursus introducendum prænuntiat : hoc enim frequenter prædixit. Secundo : nam ante adventum Christi in carnem, seu ante incarnationem introductus fuit in orbem terræ, id est in corda hominum per invisibilem missionem seu spiritualem adventum, ideo in sua incarnatione iterum introductus asseritur.42

Et ad angelos quidem dicit, id est, de conditione et exsistentia angelorum Dominus loquitur per Prophetam in Psalmo : Qui Deus Pater, seu Filius secundum quod Deus, facit angelos suos spiritus, id est, spirituales et intellectuales substantias facit suos legatos, dum eos ad aliqua nuntianda seu operanda emittit. Angelus enim est nomen officii, spiritus nomen naturæ: quemadmodum miles est nomen officii, homo nomen naturæ. Quemadmodum ergo homo fit miles, non econtrario; sic Deus spirituales illas substantias, quæ ex creatione sunt spiritus, efficit angelos, id est nuntios, injungendo eis obsequium. Et ministros suos flammam ignis, id est, angelos de ordine Seraphim, qui ob divini amoris fervorem flamma ignis ignisque urens vocantur, facit Deus ministros suos, ita quod ipsi quoque ministri sunt, non filii per naturam, nec veri dii. Vel per flammam ignis omnes angeli designantur, propter suæ naturæ agilitatem, suique motus velocitatem, et quia divinæ caritatis calore succensi sunt. De quibus exponi potest illud Danielis:43 Thronus ejus, videlicet Dei, flammæ ignis; rotæ ejus, ignis accensus.

Porro quod dictum est, Adorent eum, etc., nostra translatio sic habet:44 Adorate eum, omnes angeli ejus. Similiter quod subditur, Qui facit angelos suos, etc., sic continet: Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.4546 Christus enim atque Apostoli sæpe allegant Scripturas potius quantum ad sensum, quam secundum formam verborum.

8 Ad Filium autem Dominus ait per Prophetam: Thronus tuus, id est regia dignitas, judiciaria potestas, et sedes qua resides ad dexteram Patris, o Deus Fili, in sæculum sæculi, id est, æternaliter permanet.47 Hoc de Christo secundum utramque naturam intelligi potest. Nam Pater omne judicium dedit Filio, deditque ei potestatem et judicium facere, quia Filius hominis est, et omnia ei subjecit.4849 Secundum divinitatem vero, convenit Christo judiciaria potestas et regia dignitas per auctoritatem, quamvis receperit ea a Patre: imo una numero est potestas dignitasque amborum. Et virga æquitatis, id est regula justa et æqua disciplina, est virga regni tui, id est gubernatio et disciplina qua Ecclesiam regis et instruis, malosque percutis et justos exaltas. Potest quoque per virgam hanc accipi doctrina et lex christiana, per quam regnum Christi, id est Ecclesia militans, regitur, edocetur, atque corrigitur. De hac virga ait Psalmista: Reges eos in virga ferrea;50 et Isaias, Percutiet (inquit) terram virga oris sui.51

Dilexisti justitiam, id est omnem virtutem et omne bonum: justitia enim est omnis virtus; et odisti iniquitatem. Propterea, id est merito hujus, videlicet quoniam sic fecisti, unxit52 te, o Christe, Deus omnium, qui est Deus tuus specialiter secundum quod homo es. Tamen secundum Augustinum, in Græco est manifesta distinctio casuum, ut primum quod dicitur, Deus, sit vocativi casus, aliud nominativi. Eritque sensus: Propterea unxit te, o Deus Fili, Deus tuus, id est Deus Pater. Unxit itaque te secundum humanam naturam, oleo exsultationis, id est præmio accidentali, videlicet corporis glorificatione, ascensione, et plena lætitia partis sensitivæ, quæ usque ad horam mortis tuæ passibilis fuit, præ participibus tuis, id est præ cunctis electis, qui membra tua sunt, et de plenitudine tua accipiunt, vel una tecum a supersancta Trinitate gratiam et gloriam sortiuntur.53 Vel sic: Propterea, id est, ut justitiam diligeres, et iniquitatem odires, unxit te, Deus, Deus tuus, oleo exsultationis, id est lenitate ac plenitudine gratiæ animam exhilarantis, in sacerdotem, pontificem, regem, prophetam, ac pugilem. Unde per Isaiam Christus testatur: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me.54

D Consequenter probat Apostolus Filium Patri coæternum. Et: Tu in principio temporis, id est simul cum tempore, Domine Fili; vel, Tu, Domine Pater, in principio, id est in Filio, seu per Filium, per quem omnia agis (qui ait:55 Ego principium, qui et loquor vobis); terram fundasti, id est creasti et firmiter collocasti in medio universi; et opera manuum tuarum sunt cæli omnes.56 Manus autem Dei, dicuntur intellectus ejus practicus et voluntas, quibus omnia producuntur. Ipsi, id est cæli, peribunt, quantum ad esse accidentale, non quantum ad substantiam. Motus namque et influentia et qualitas eorum cessabunt. Tu autem permanebis, id est, incommutabiliter in te ipso subsistes: apud quem non est permutatio, nec vicissitudinis obumbratio;57 qui asseris, Ego Dominus, et non mutor.58 Et omnes cæli ut vestimentum veterascent, quantum ad modum essendi quem nunc habent. Præterit quippe figura hujus mundi.59 Et Christus in Evangelio: Cœlum, ait, et terra transibunt. Et velut amictum, id est vestem, mutabis eos, id est, a solito cursu et influxu cessare facies, et mutabuntur a pristina qualitate, atque in melius commutabuntur:60 quemadmodum dictum est plenius ad Romanos.61 Unde in Apocalypsi habetur: Vidi cœlum novum et terram novam; primum enim cœlum et prima terra abiit.62 Et per Isaiam Dominus: Ecce, inquit, ego creo cœlos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora.63 Tu autem idem ipse es, id est, penitus incommutabilis es, et anni tui non deficient, id est, æternitas tua omne tempus comprehendens, et tuum esse mensurans, non finietur.

Rursus auctoritate Psalmistæ probatur excellentia Christi præ angelis. Ad quem autem angelorum dixit Deus Pater aliquando, Sede a dextris meis (secundum sensum jam explicatum), quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est, plene eos tibi subjiciam?64 tanquam dicat: Nulli angelorum dictum est hoc, quod tamen Pater ait ad Filium: cui dixit Pater in ascensione, ut sedeat secum usque ad diem judicii, in quo omnes inimici Christi, videlicet reprobi, Christo perfectissime subjicientur quantum ad suæ dominationis exsecutionem, quamvis et nunc ei subjecti sint quantum ad suæ potestatis auctoritatem. Per hoc autem quod dicitur, Quoadusque, vel, Donec, non datur intelligi quod postea non sedebit. Nonne omnes angeli sunt administratorii spiritus, id est divino imperio servientes, in ministerium, id est ad obsequium seu adjutorium electorum, missi a Deo, missione interiori vel exteriori, propter eos, id est eorum profectum, qui hereditatem capiunt salutis, id est, cœlestem atque beatam hereditatem patriæ, scilicet beatificam Dei visionem, adipiscuntur?

Quæri hic potest, an omnes angeli foras mittantur. Et videtur quod sic, auctoritate Apostoli loco præsenti; item ex eo quod ab Isaia dicitur, Volavit ad me unus de Seraphim.65 Multi quoque Sanctorum videntur hoc dicere. Hanc quæstionem Gregorius non præsumit nec audet determinare. Quidam vero dixerunt, quod secundum communem legem, et ut plurimum atque ex proprio officio, soli inferiores mittuntur ad extra. Superiores tamen interdum ex speciali ratione et divina dispensatione mittuntur.

Sed hanc responsionem improbat S. Thomas in prima parte. Nam ordo angelorum attenditur secundum dona gratiarum. Ordo autem gratiæ summus est: idcirco non habet ordinem superiorem propter quem omittatur: quemadmodum ordo naturæ prætermittitur propter ordinem gratiæ, quatenus gratia declaretur, seu fides confirmetur, ut patet in suscitatione defuncti. Ad fidei autem confirmationem non proficeret omissio gratiæ, quum non percipiatur a nobis. Denique, nullum ministerium adeo magnum est, quod per inferiores expleri non valeat, quia secundum Gregorium, archangeli appellantur, qui summa annuntiant. Insuper, nulla persona viatoris præstantior est Maria, nullum quoque ministerium majus est annuntiatione Filii Dei: et tamen ad beatissimam Virginem pro hoc summo negotio missus est angelus Gabriel, qui est de secundo ordine infimæ hierarchiæ.66 Ex his concludit sanctus Doctor, quod angeli superiores nunquam ad exterius ministerium destinentur. Et hoc verius reor, præsertim propter hoc quoniam dictis divini Dionysii potius consonat. Dicit quoque B. Dionysius quod angelus missus ad Isaiam, non erat de ordine Seraphim, sed unus de inferioribus.67 Dicitur vero unus de Seraphim, vel quoniam missus ab uno de ordine Seraphim, vel ratione sui effectus, quia labia Prophetæ incendendo purgavit.

Dicit etiam Thomas, quod sicut divinis Personis, videlicet Filio et Spiritui Sancto, attribuitur duplex missio, utputa invisibilis, propter gratiæ infusionem, atque visibilis, propter creaturam corporalem assumptam vel manifestatam, sic angelis convenit duplex missio, scilicet: interior, secundum operationes intellectuales, prout unus illuminat alium. Sicque superiores mittuntur, medios et inferiores illustrando, et ad exteriora officia dirigendo ordine hierarchico. Alia est eorum exterior missio, secundum actus transeuntes circa corpoream creaturam. Sic soli inferiores mittuntur. Omnes ergo sunt administratorii spiritus, in ministerium missi missione interiori vel exteriori. Quatuor autem superiores ordines non mittuntur ad extra, secundum Thomam, sed quandoque inferiores, videlicet Angeli, Archangeli, Principatus, Potestates, Virtutes.

Footnotes

  1. Jer. i, 13, 11. ↩

  2. Is. vi, 1. ↩

  3. Gen. xxxii, 24-30. ↩

  4. Dan. viii, 16, 17; ix, 21. ↩

  5. II Reg. xxi, 2, 3. ↩

  6. Luc. i, 55. ↩

  7. Luc. i, 70. ↩

  8. Osee xii, 10. ↩

  9. I Cor. x, 11. ↩

  10. I Joann. ii, 18. ↩

  11. Is. ii, 2. ↩

  12. Joann. vii, 16. ↩

  13. Joann. xiv, 10. ↩

  14. Ephes. i, 21, 22. ↩

  15. I Cor. xv, 26; ↩

  16. Matth. xxviii, 18. ↩

  17. Joann. III, 35. ↩

  18. Ps. II, 8. ↩

  19. Joann. I, 3. ↩

  20. Joann. v, 19. ↩

  21. Joann. X, 30; XVI, 15. ↩

  22. Joann. XIV, 9. ↩

  23. Joann. x, 30. ↩

  24. Joann. XVI, 15. ↩

  25. Joann. I, 3. ↩

  26. Sap. VII, 26. ↩

  27. Sap. VII, 25, 26. ↩

  28. Eccli. XXIV, 5. ↩

  29. Ps. CXLVIII, 8. ↩

  30. Act. xiii, 33. ↩

  31. Joann. XVI, 13. ↩

  32. Ibid. 14. ↩

  33. Luc. 1, 32. ↩

  34. II Petr. 1, 17. ↩

  35. Matth. xii, 18. ↩

  36. II Reg. VII, 14; ↩

  37. I Par. XXII, 10. ↩

  38. II Reg. XII, 25. ↩

  39. Prov. VIII, 22. ↩

  40. Ps. XCVI, 7. ↩

  41. Matth. III, 17; XVII, 5. ↩

  42. Is. XLII, 1. ↩

  43. Dan. vii, 9. ↩

  44. Ps. xcvi, 7. ↩

  45. Ps. CIII, 4. ↩

  46. Ps. ciii, 4. ↩

  47. Ps. xliv, 7. ↩

  48. Ps. viii, 8. ↩

  49. Joann. v, 22, 27; ICor. xv, 26; ↩

  50. Ps. ii, 9. ↩

  51. Is. xi, 4. ↩

  52. Ps. xliv, 8. ↩

  53. Joann. i, 16. ↩

  54. Is. lxi, 1. ↩

  55. Joann. viii, 25. ↩

  56. Ps. ci, 26. ↩

  57. Jacob. I, 17. ↩

  58. Malach. III, 6. ↩

  59. 1 Cor. VII, 31. ↩

  60. Matth. XXIV, 35. ↩

  61. In Rom. VIII, 22. ↩

  62. Apoc. XXI, 1. ↩

  63. Is. LXV, 17. ↩

  64. Ps. CIX, 1. ↩

  65. Is. VI, 6. ↩

  66. Luc. I, 26. ↩

  67. Is. vi, 6. ↩

Chapter 2 of 14