Skip to the text

Articulus 13

EXPOSITIO CAPITULI TERTIIDECIMI: CARITAS FRATERNITATIS MANEAT IN VOBIS.

EX hoc loco usque ad finem epistolæ ponit Apostolus moralia documenta.

Caritas fraternitatis, id est fraterna seu proximorum dilectio, maneat in vobis.1 Qui enim diligit proximum, legem implevit.

Unde et Petrus jubet: Ante omnia mutuam caritatem in vobis continuam habentes, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum.2 Et hospitalitatem nolite oblivisci, sed eam pro viribus exercete

(sicut et Petrus hortatur: Hospitales invicem sine murmuratione), ne Christus in die judicii vobis improperet:34 Hospes fui, et non collegistis me. Per hanc enim hospitalitatem, quæ est actus caritatis et misericordiæ, placuerunt Deo quidam, videlicet Abraham et Lot, angelis hospitio receptis, ut fertur in Genesi.5 Angeli namque in specie hominum eis apparuerunt.

Unde et primo putabant eos homines esse: quod patet, quoniam corporalem refectionem paraverant eis. Ex quibusdam tamen indiciis videbantur eis esse homines sancti, in quibus Deus honoraretur: propter quod adoraverunt eos. Postmodum vero cognoverunt quod angeli essent. Mementote vinctorum, id est, captis succurrite, necessaria ministrando, consolationem seu liberationem impendendo, tanquam simul vincti, id est in carcere corporis hujus detenti; vel, Tanquam simul vincti, id est sic ac si essetis vincti cum eis, et sicut vobis fieri velletis, si vincti essetis. Mementote quoque et laborantium, id est pauperum et infirmorum, infirmitatibus et laboribus fatigatorum, ut eos repausetis, tanquam et ipsi in corpore morantes, id est, corporales necessitates quotidie sentientes, per quod experti estis quid illis necessarium sit.

Honorabile connubium, id est honestum matrimonium, sit in omnibus vobis conjugatis: ut tria bona matrimonii inveniantur in vobis, videlicet fides, proles et sacramentum; et torus immaculatus, id est, non nisi legitime copulati condormiant. Fornicatores enim simplici fornicatione, et adulteros, nisi pœniteant, judicabit Deus judicio reprobationis æternæ. Ex quibus constat, quod actus matrimonialis possit esse sine peccato, et quod fornicatio simplex sit peccatum mortale. Sint mores, id est actus et vita vestra, sine avaritia. Avaro enim nihil est scelestius; et radix omnium malorum est cupiditas.6 Contenti præsentibus, id est bonis jam habitis, ut non studeatis cumulare superflua;7 sed habentes victum, et quibus tegamur, contenti simus.8 Ipse enim Dominus dixit in libro Josue (quod ad litteram dicitur ipsi Josue, moraliter autem unicuique in Deo speranti): Non te deseram quin tibi necessaria tribuam, neque derelinquam in adversis.9 Hoc et Christus in Evangelio ait: Scit Pater vester quia his omnibus indigetis.10 Quærite ergo primum regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis.

Ita ut confidenter dicamus singuli illud Psalmistæ: Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo, quamvis rapiat mea.11 Si enim Deus pro nobis, quis contra nos?12 Nam etsi permittat nos tribulari, exspoliari sive occidi, hoc facit propter majus commodum nostrum et gloriam ampliorem. Idcirco debemus nos ejus dispositioni confidenter committere. Mementote præpositorum vestrorum, Apostolorum et discipulorum, seu successorum eorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes, id est considerantes, exitum conversationis, id est finem et passionem quæ vitam hanc terminaverunt; vel, Exitum conversationis, id est conversationem ad alios; imitamini fidem, ut sitis parati mori pro fide, tanquam fideliter agatis ut ipsi. Sic autem in Christo sperandum est: nam Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula, id est, Christus qui fuit adjutor præcedentium Sanctorum, est adjutor et posterorum, omniumque qui usque ad finem mundi in ipso sperabunt. Vel, per has differentias temporis designatur æternitas Christi secundum divinitatem, quemadmodum et alibi dicitur: Gratia vobis ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est.13

Consequenter docet vitare magistros fallaces, in cathedra pestilentiæ sedentes. Doctrinis variis, id est a sacra Scriptura diversis ac dissonis, et peregrinis, id est extraneis, nolite abduci a fide catholica, ne quis vos decipiat per inanem philosophiam, aut falsam Scripturarum interpretationem, vel simili modo.1415 Optimum est enim gratia, id est per gratiam gratificantem, stabiliri cor, id est animam confirmari a Deo: quoniam gratia ista est omnium operum meritoriorum principium, sicut natura principium est operationum naturalium. Idcirco per gratiam vitantur errores ac hæreses: et tanto perfectius bona aguntur ac mala vitantur, quanto amplius cor in gratia stabilitur. Optimum ergo est gratia stabiliri cor, non escis, id est non superfluitate ciborum, vel non discretione escarum secundum legem, quoniam escæ secundum legem licitæ, non magis conferunt gratiam quam illicitæ. Ideo subditur: quæ escæ non profuerunt spiritualiter ambulantibus in eis, id est gulosis, vel observatoribus legis, quantum ad esum quarumdam escarum, et aliarum evitationem. Talia enim cærimonialia tempore novi Testamenti, mortifera sunt; nec propria virtute gratiam conferebant, etiam tempore veteris legis.

Habemus enim altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Altare istud intelligi potest corpus Christi, vel crux in qua Christus oblatus est, vel materiale altare ecclesiæ. De corpore16 autem Christi, vel de altari et cruce, id est de sacrificio oblato in altari materiali in quo Christus quotidie immolatur, vel in cruce in qua oblatus est semel, non habent potestatem, id est licentiam, manducandi, qui tabernaculo deserviunt, id est, cultui veteris Testamenti, seu observationibus legalibus quæ fiebant in tabernaculo, dediti sunt, volentes observare legalia simul cum Evangelio.17181920 Tales enim censentur hæretici: ideo sacramentum corporis Christi manducare non possunt. Unde constat quod escæ legales non prosunt, sed optimum sit gratia stabiliri cor: quod fit in participatione corporis Christi. Quod deinde probat Apostolus per allegoriam veteris Testamenti, seu figuram hujus rei significativam.

Quorum enim animalium, scilicet hirci et vituli, qui in die Expiationis offerebantur solenniter intra castra, infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem.21 Horum quippe animalium sanguinem intulit summus sacerdos in Sancta sanctorum. Horum quoque animalium corpora, id est carnes oblatæ, cremantur extra castra. Non enim licuit alicui his carnibus vesci, quoniam pro peccato pontificis erant animalia ista oblata: propter quod carnes eorum comburebantur omnino extra castra. — Porro hircus et vitulus præfiguraverunt Christum pro nostris peccatis oblatum, et similitudine carnis peccati indutum.22 Quod vero pontifex tulit sanguinem illorum23 animalium intra Sancta sanctorum, signavit quod per sanguinem Christi patefactus est aditus regni cœlorum. Combustio autem corporum, præfiguravit quod Christus extra portam pateretur. Sed quod sacerdotes vesci non poterant carnibus illis, significavit quod Judæi legalibus inhærentes et tabernaculo deservientes, non habent potestatem edendi de altari nostro, videlicet participando corpus et sanguinem Christi: propter quod declarandum introduxit Apostolus hanc figuram legalem. Propter quod, id est, quia corpora animalium illorum cremabantur extra castra, idcirco ut figuratum corresponderet figuræ, et Jesus, ut sanctificaret, id est, a peccato purgaret gratiamque conferret, per suum sanguinem, id est pretio sanguinis sui, populum, id est genus humanum, extra portam Jerusalem passus est, scilicet in loco Calvariæ.24 Nunc tamen locus ille intra Jerusalem reædificatam includitur.

Exeamus ergo gressibus mentis, videlicet credendo ac diligendo, ad eum extra castra, id est extra propria corpora, ea spiritualiter mortificando. Qui enim sunt Christi, ait Apostolus ad Galatas, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Et: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt.2526 Improperium ejus portantes, id est, passioni ejus nos conformantes, et crucem nostram quotidie post ipsum bajulantes, patiendo libenter pro Christi amore omnia dura atque adversa. Non enim habemus hic, id est in sæculo vel corpore isto mortali, manentem civitatem, id est stabilem mansionem.27 Velox namque est depositio tabernaculi nostri;28 et nec diem scimus nec horam, quemadmodum scriptum est:29 Nescio quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.30 Et rursus alibi: Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. Sed futuram, id est cœlestem civitatem ac patriam Beatorum, inquirimus.31 De qua in Apocalypsi legitur: Civitas non eget sole neque luna: nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus.32 Per ipsum ergo, id est, quatenus ad hanc civitatem futuram perducamur, per ipsum Christum mediatorem, advocatum atque pontificem nostrum, offeramus hostiam laudis, id est orationem devotam, obedientiam promptam, et divini nominis laudationem, semper, id est omni hora convenienti ac debita, Deo Trinitati, qui ait in Psalmo: Sacrificium laudis honorificabit me. De tali sacrificio scriptum est et alibi: Salutare sacrificium est, attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate.33 Quid autem dicat hostiam laudis, declarat:343536 id est fructum, hoc est sermonem, nostrorum labiorum confitentium nomini ejus, id est laudantium Deum, quemadmodum in Propheta legitur:37 Tollite vobiscum verba, et dicite ei, Reddemus vitulos labiorum nostrorum. Et in Psalmo: Confitebor Domino nimis in ore meo.38

Beneficentiæ autem, id est liberalitatis et bonæ operationis in alios, et communionis, id est caritativæ communicationis bonorum vestrorum spiritualium, nolite oblivisci, sed opere exercete. Talibus enim hostiis, id est operibus ad Dei honorem exhibitis, promeretur, id est, pro præmio acquiritur, Deus, quum sint opera meritoria vitæ æternæ. Obedite præpositis, id est prælatis ac superioribus vestris, Christi vicariis, eorum præcepta servando, et subjacete illis, reverentiam exhibendo. Ait enim Salvator suis vicariis:39 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ipsi enim pervigilant, id est, de vestra salute solliciti sunt, quasi rationem pro animabus vestris reddituri Christo. Ut cum gaudio hoc faciant, id est, lætanter pro vobis pervigilent, adspicientes se non inaniter desudare pro vobis, sed de vestro profectu gratulentur. Maxima quippe consolatio boni prælati, est digna conversatio subditorum, prout Joannes in tertia sua testatur Canonica:40 Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Cum gaudio ergo hoc faciant, et non gementes, id est non desolati propter rebellionem et ingratitudinem vestram. Hoc enim expedit vobis, id est, in hac obedientia et subjectione salus vestra consistit. Melior namque est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.41

Orate pro nobis. Ecce Paulus confirmatus in gratia, petit ab inferioribus orationis suffragium. Nemo ergo adeo magnus aut sanctus sit in propriis oculis, ut spernat aut negligat petere orationis auxilium a proximis seu subjectis. Insuper manifestat Apostolus se esse capacem effectus orationis aliorum. Confidimus enim in Domino, quia, id est quod, bonam conscientiam habemus, id est, de nullo peccato, præsertim mortali, nobis conscii sumus, in omnibus locis, horis et causis, bene volentes conversari, id est laudabiliter vivere, neminem decipiendo. Amplius autem deprecor vos hoc facere, id est pro nobis orare, quo celerius restituar vobis, id est, ut cito permittar redire ad vos, ad vestram utilitatem.

Deus autem pacis amator ac dator, qui eduxit de mortuis, id est, de morte suscitavit, pastorem magnum ovium, id est Christum, summum principemque pastorum hominum humilium, innocentium et electorum (de quibus ait, Animam meam pono pro ovibus meis;4243 et ad Petrum, Passe, inquit, oves meas44), qui facti sunt oves in sanguine testamenti æterni, id est per meritum effusionis sanguinis Christi: quo sanguine confirmatum est novum testamentum: quod appellatur æternum, quotniam aliud ei non succedit, et quia æterna bona promittit; Dominum nostrum Jesum Christum; aptet, id est, per gratiam expeditos vos faciat, in omni bono, id est in cogitatione pura, locutione vera, operatione et passione sancta et recta, [ut faciatis ejus voluntatem,] faciens in vobis, id est dans vobis gratiam agendi, id quod placeat coram se, id est, suæ justitiæ sit acceptum. Ipse enim operatur in nobis et velle et perficere;454647 et omnia opera nostra operatur in nobis. Faciatque hoc per Christum Jesum, id est merito Christi, per quem omnia divina nobis charismata conferuntur, cui est gloria in sæcula sæculorum, id est sine fine. Amen.

Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis, id est, ut gratanter ac patienter audiatis, verbum solatii, id est epistolam hanc solatiosam et consolatoriam. Etenim perpaucis, id est valde brevi sermone, scripsi vobis, respectu sententiarum quæ in hac continentur epistola. Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum a carcere, in quo dudum vinctus jacebat;48 cum quo, si celerius, id est festinanter, venerit ad me, videbo vos, visitando vos cum eo, si Deus sic dederit. Salutate omnes præpositos, id est prælatos vestros, et omnes sanctos, id est viros perfectos inter vos exsistentes. Ex hoc elicitur, quod præsentem epistolam scripsit communitati seu inferioribus, non rectoribus, quia fortassis non indigebant. Salutant vos, id est, beatitudinem vobis dicunt et optant, omnes fratres, id est Christiani, de Italia : cujus metropolis est Roma. Ex quo patet ex Roma hanc scriptam esse epistolam. Gratia gratum faciens finalis et consummata, sit cum omnibus vobis. Amen. Ipsa enim est donum supernaturale, ad supernaturalem finem perducens, quam solus Creator infundit, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS COMMENTARIORUM IN EPISTOLAS B. PAULI

Footnotes

  1. Hom. xiii, 8. ↩

  2. 1 Petr. iv, 8. ↩

  3. Matth. xxv, 43. ↩

  4. 1 Petr. iv, 9. ↩

  5. Gen. xviii, 2 et seq.; xix, 1 et seq. ↩

  6. Eccl. x, 9. ↩

  7. 1 Tim. vi, 10. ↩

  8. Ibid. 8. ↩

  9. Josue 1, 5. ↩

  10. Matth. vi, 32, 33. ↩

  11. Ps. cxvii, 6. ↩

  12. Rom. vii, 31. ↩

  13. Apoc. 1, 4. ↩

  14. Coloss. 11, 8. ↩

  15. Coloss. ii, 8. ↩

  16. Ps. 1, 1 9 ↩

  17. Apoc. i, 4. ↩

  18. Rom. viii, 31. ↩

  19. Josue i, 5. ↩

  20. Eccli. x, 9. ↩

  21. Lev. xvi, 11-15. ↩

  22. Ibid. 27. ↩

  23. Ps. i, 1 ↩

  24. Matth. xxvii, 33. ↩

  25. Galat. v, 24. ↩

  26. Rom. viii, 8. ↩

  27. Luc. ix, 23. ↩

  28. II Petr. i, 14. ↩

  29. Matth. xxv, 13. ↩

  30. Job xxxii, 22. ↩

  31. I Par. xxix, 15. ↩

  32. Apoc. xxi, 23. ↩

  33. Eccli. xxxv, 2. ↩

  34. Eccl. xxxv 2. ↩

  35. Ps. xlix, 23. ↩

  36. Rom. viii, 3. 12 ↩

  37. Osee xiv, 3. ↩

  38. Ps. cviii, 30. ↩

  39. Luc. x, 16. ↩

  40. III Joann. 4. ↩

  41. I Reg. xv, 22, 23. ↩

  42. Joann. x, 15. ↩

  43. 1 Petr. v, 4. ↩

  44. Joann. xxi, 17. ↩

  45. Is. xxvi, 12. ↩

  46. Philipp. u, 13. ↩

  47. Philipp. II, 13. ↩

  48. I Petr. v, 4. ↩

Chapter 14 of 14