Skip to the text

Articulus 12

ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI: IDEOQUE ET NOS TANTAM HABENTES IMPOSITAM NUBEM, ETC.

FACTA in præcedenti capitulo exhortatione ad fidei stabilitatem, nunc introducitur admonitio ad pacem ac patientiam. Ideoque, videlicet propter rationes in superiori capitulo tactas, et nos tantam, id est tam copiosam seu numerosam, habentes impositam, id est exemplariter propositam nobis, nubem testium, id est multitudinem Sanctorum: qui ad similitudinem nubium alti sunt contemplatione, splendidi cordis puritate, spiritualiter pluentes influendo stillicidia sapientiæ et refrigeria concupiscentiæ; de quibus Propheta: Qui sunt isti qui ut nubes volant?1

Hi quoque sunt testes Dei, quoniam verbo et facto ostendunt vera esse divina eloquia, dum ipsum Deum in cunctis glorificant. Deponentes omne pondus, id est inclinationem ad vitia pertrahentem, quemadmodum gravitas trahit deorsum: quod enim in corporalibus facit pondus, hoc in spiritualibus efficit amor; trahit etiam quemque sua voluptas; et circumstans, id est ex omni parte imminens et impugnans, nos peccatum: quia in prosperis impugnat vana gloria, in adversis inordinata tristitia. Per patientiam, id est omnia obstacula atque adversa fortiter transiliendo et sustinendo, nec propter ea a bonis cessando, curramus animo prompto et corde spontaneo, et si opus est, etiam motu corporeo, ad propositum nobis certamen, id est ad prælium nobis injunctum contra diabolum, carnem ac mundum, vel ad martyrium seu justitiæ defensionem. Unde in Ecclesiastico legitur: Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te.2

Adspicientes, id est oculum mentis projicientes, in auctorem fidei et consummatorem Jesum, id est in Dominum Salvatorem: qui dicitur auctor fidei, quia ut Deus eam infundit, atque ut homo eam potissimum prædicavit ac docuit. Dicitur quoque fidei consummator, quoniam eam miraculis confirmavit, et fideles a fide transfert ad speciem, faciens fidei succedere beatificam visionem, quæ est consummatio sive perfectio fidei. Qui proposito sibi gaudio, id est gloria regni sibi oblata, quando Judæi voluerunt eum constituere regem, et in die Palmarum honorifice eum prosequebantur;34 vel, Proposito sibi gaudio, id est præmio accidentali ad quod patiendo pervenit; vel, Proposito sibi gaudio, quia in superiori parte animæ plenus semper erat gaudio beatæ fruitionis; sustinuit crucem, id est crucifixionem, sponte, ex ardentissima caritate: oblatus est enim quia voluit;5 confusione contempta, id est, tam ignominiosam passionem non reputans fugiendam, sed suam confusionem pro nihilo reputans, seu æquanimiter sustinens, dummodo nos per eam ad cœlestis paradisi honorem reduceret. Atque in dextera sedis Dei sedet, id est, ad æqualitatem Dei Patris in throno gloriæ residentis quiescit.

Recogitate eum, id est, repetitis vicibus seu frequenter memores estote ejus, videlicet Christi, qui talem sustinuit a peccatoribus perversis Judæis adversus semetipsum contradictionem, id est blasphemia, negationem, et impiissimam impugnationem in verbis et factis. Dixerunt namque, Evangelistis testantibus:6 Non est hic homo a Deo; et, Nos scimus quia hic homo peccator est;7 et, Nunc scimus quia dæmonium habes.8 In passione quoque dixerunt: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram.9 Ut non fatigemini, propter tribulationes et labores vitæ præsentis, animis, id est cordibus seu spiritibus, vestris deficientes, id est a bono cessantes, et adversitatibus seu tentationibus succumbentes. Christus enim omnibus nobis in exemplum proponitur, semperque a nobis adspiciendus est, quatenus ejus vestigia imitemur.10 Idcirco, exemplo Christi cuncta adversa læto animo sustinere debemus, quoniam non est servus major domino suo.11 Merito denique non debetis deficere: Nondum enim usque ad sanguinem, id est sanguinis effusionem seu martyrium, restitistis adversariis veritatis, adversus peccatum repugnantes, id est infidelitati et ceteris vitiis reluctantes.

Consequenter increpat Apostolus eos, quod non attenderunt sacram Scripturam, ad patientiam invictissimam dulciter excitantem. Et obliti estis consolationis, id est Scripturæ consolatoriæ, quæ vobis tanquam filiis Dei adoptivis loquitur, dicens in persona Sapientis: Fili mi, noli negligere, id est despicere, non advertere seu refutare, disciplinam Domini, id est pœnam vel tribulationem a Deo inflictam;12 neque fatigeris per impatientiam aut pusillanimitatem, dum ab eo argueris per justam increpationem verborum seu verberum, mediate vel immediate.13 Ideo legitur apud Job : Beatus homo qui corripitur a Domino :14 increpationem ergo Domini ne reprobes. Et Jeremias precatur :15 Corripe me, Domine ; verumtamen in judicio, et non in furore. Quem enim diligit, id est, cui bonum gratiæ in præsenti et bonum gloriæ in futuro vult, Dominus castigat, id est, paterne corrigit in præsenti, ne postea durius crucietur. Flagellat autem omnem filium quem recipit ad numerum Beatorum, et quem habet acceptum : nam et proprio naturalique Filio non pepercit.16 Hoc est quod in Apocalypsi protestatur : Ego quos amo, arguo et castigo.17 Imo periculosissimum est, et maximum divini odii reprobationisque signum, non castigari nec argui a Deo in sæculo isto, prout per Ezechielem Dominus ait populo reprobo :18 Zelus meus recessit a te, non irascar tibi amplius; itemque in Psalmo : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum;19 ibunt in adinventionibus suis.

Ex præinducta insuper auctoritate infert Apostolus instructionem moralem. In disciplina, id est correctione juste illata, perseverate, usque in finem eam æquanimiter sustinendo, dicentes singuli illud Job : Peccavi et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.20 Hinc enim scriptum est : Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.21 Alio quoque loco Salomon loquitur : Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.22 Cur autem in disciplina perseverandum sit, subditur : Tanquam filiis offert se vobis Deus, id est, tam clementer et providentialiter se habet ad vos, sicut decet patrem se habere ad filios : ideo corripit. Quis enim filius quem non corripit pater si peccaverit? tanquam dicat, Nullus. Scriptum est enim : Qui parcit virgæ, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.23 Et alibi : Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo.24 Quod si extra disciplinam es- tis, ita quod virga Dei non est super vos, sicut de impiis legitur, cujus disciplinæ participes facti sunt omnes filii et electi, eam experiendo;25 ergo adulteri, id est non spiritualiter a Deo geniti, sed filii adulterini, filii utique hujus sæculi atque diaboli, estis : prout apud Joannem scribitur de quibusdam : Vos ex patre diabolo estis.

Deinde probat Apostolus per locum a majori, et per exemplum in naturalibus, quod obediendum sit Deo, recipiendo disciplinam patienter ab eo.26 Deinde, id est, ex sequentibus idem patescit, patres quidem carnis nostræ, id est patres nostros carnales, a quibus corpus, non animam, sortiti sumus, eruditores habuimus, præsertim tempore nostræ juventutis. Pater enim debet filio nutrimentum ac documentum. Et reverebamur eos, id est, honorem cum timore eis impendebamus. Non multo magis obtemperabimus, id est obediemus, Patri spirituum, id est Deo creatori animarum, et vivemus vita gratiæ? quasi dicat : Hoc multo rationabilius est, sicut et anima corpore est nobilior.

C Quanto enim plura ac potiora a Deo bona suscepimus, tanto amplius ei parere tenemur. Et illi quidem patres nostri carnales, in tempore paucorum dierum, videlicet durante adolescentia nostra, secundum voluntatem suam erudiebant nos, id est in his quæ eis bona apparuerunt, videlicet in honestate humana et traditionibus sæcularibus; hic autem Pater spirituum erudit nos per inspirationem internam et sacræ Scripturæ lectionem seu prædicationem, ad id quod utile est, id est ad bona gratiæ et beatitudinem gloriæ, ut ea assequamur, in recipiendo sanctificationem ejus, id est cordis expurgationem a vitiis, et puritatem divinæ illustrationis.27 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio nostra.

D Præterea, admonet in disciplina persistendum, propter copiosissimum fructum ex ea sequentem. Omnis autem disciplina, id est correptio pro peccatis inflicta, in præsenti quidem sæculo; vel, In præsenti, id est ea durante; videtur non esse2829 gaudii, sed mœroris, id est non delectabilis, sed molesta. Talis enim videtur carnalibus, quamvis spirituales eam delectabiliter patiantur propter utilitatem ipsius, quemadmodum æger libenter recipit potionem amaram propter spem sanitatis. Vere tamen disciplina ista est in se molesta, quum sit quædam pœna. Disciplina vero quæ a discendo nomen accepit, quæ et scientia dicitur, in sua natura jucunda et dulcis est. Postea autem, id est in vita futura, fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ, id est, in patria reddet, id est, dari faciet, per modum causæ meritoriæ, fructum pacatissimum justitiæ, id est quietissimam mercedem, seu beatitudinem desiderium quietantem: qui fructus ex justitia oritur, et juste confertur exercitatis, id est in actibus virtuosis habituatis per eam disciplinam. Ideo dictum est alio loco:30 Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. Et rursus: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum æternum gloriæ pondus operatur in nobis.31

Propter quod remissas manus, id est pigras et tepidas affectiones, et soluta genua, id est fortitudinem qua ante stetistis, nunc debilitatam, erigite ad Deum, id est, perficite ut caritatis affectus in vobis flammescant, et ad cœlos vos sublevent.32 Fortitudo quoque animæ corroboretur in vobis. Corporis etiam manus ac genua debemus ad Deum levare, stando erecti ad eum in oratione ac contemplatione, juxta illud: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlos.33 Et gressus rectos, id est opera justa, facite pedibus vestris, id est ex interioribus virtutibus animæ, quibus itur ad Deum, videlicet ex fide, spe et caritate, sine quibus nulla actio meritoria est; ut non claudicans, id est instabilis, vagus et in via Domini nutans, quis vestrum erret ab ultimo fine, magis autem sanetur a vulneribus animæ, id est peccatis.

Pacem, id est tranquillitatem sive concordiam, sequimini, id est, servare curate, cum omnibus proximis, amicis ac æmulis. Quod intelligendum est de vera spiritualique pace. Propter quod et Romanis dictum est:34 Si fieri potest, cum omnibus hominibus pacem habentes. Et sanctimonia, id est cordis munditiam, juxta illud: Omni custodia custodi cor tuum.35 Sine qua pace et sanctimonia nemo videbit Deum in patria.36 Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.37 Beati quoque mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Contemplantes, id est sollicite præcaventes, ne quis desit gratiæ Dei, id est, ne aliquis vestrum elongetur ac separetur a gratia Dei, quæ omnibus præsto est, dummodo fecerint quod in se est; vel, Ne quis desit gratiæ Dei, id est, ne gratia Dei in vobis imperfecta sit propter negligentiam vestram. Sed potius in ea proficite, ne qua radix amaritudinis, id est, ne aliqua passio vitiosa, pœnalis, seu pœnam promerens, sursum germinans, id est in consensum vel opus prorumpens, impediat gratiam et salutem, et per illam amaritudinem inquinentur, id est, scandalizentur seu perturbentur, multi ex impatientia. Unde in lege præcipitur:38 Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem; et Sapiens, Non est sensus ubi abundat amaritudo.3940

Ne quis sit fornicator spiritualis, recedendo a fide. Est enim spiritualis fornicatio, qua Deus relinquitur. De qua Propheta: Fornicati sunt a Deo; et in Psalmo, Fornicati sunt in adinventionibus suis.41 Vel, Ne quis sit fornicator corporalis, illicitum concubitum committendo. Aut profanus, id est penitus irreligiosus, tanquam procul a fano, id est remotus a templo, serviens suo ventri magis quam Deo, ut gulosi;42 ut Esau, qui propter unam escam, puta lenticulam a Jacob paratam, vendidit ipsi Jacob primitiva sua, id est primogenita, scilicet dignitatem primogenitorum, hoc est honorem sacerdotii, prout in Genesi narratur.43 Primogeniti autem

Ps. cv, 39.

D 16 in lege naturæ erant sacerdotes, et speciales vestes habebant, quibus tempore sacerdotii utebantur; habebantque duplicem portionem in hereditate. Jus autem primogenituræ et dignitas sacerdotii, spirituale sunt bonum. Ideo Esau id vendendo, incidit simoniam: non tamen Jacob, quoniam proprie non emit ea; sed sui vexationem redemit, quoniam ex ordinatione divina ei debebantur primogenita.

Itaque non sit aliquis vestrum fornicator aut profanus ut Esau: Scitote enim quoniam et postea reversus de agro, et Jacob jam benedicto, cupiens Esau hereditare, id est hereditarie possidere vel sumere, benedictionem Isaac, reprobatus est a Deo, et ab impetratione benedictionis prohibitus. Verumtamen in Genesi legitur Isaac benedixisse Esau filio suo, sed non benedictione primogenituræ, quam Esau primo et principaliter postulavit. Non enim invenit pœnitentiæ locum ad recuperandum amissam benedictionem, quanquam cum lacrimis inquisisset eam, id est pœnitentiæ veniam seu benedictionem. Non enim ex amore justitiæ vel vera contritione profluxerunt lacrimæ illæ, sed ex temporalis damni mœrore, vel indignatione sive rancore. Simili modo de Antiocho scribitur: Orabat scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Neminem tamen Deus repellit, si recta intentione convertatur ad eum. Quis enim invocavit Deum, et despexit eum?

Deinde assignat Apostolus rationem, cur nullus deesse debet gratiæ Dei: eo quod nova lex sit lex pietatis, amoris et gratiæ; vetus autem lex, erat lex timoris, rigoris et mortis. Non enim accessistis ad tractabilem, id est palpabilem, et accessibilem motu corporeo, ignem, qualis fuit ignis ardens in monte Sinai tempore dationis legis antiquæ. Nec accessistis et ad turbinem, id est ventum vehementem qui fit cum grandine et pluvia, et caliginem, id est ignis tenebrositatem, et procellam, id est ingentem tempestatem, et tubæ sonitum, qualis audiebatur in monte Sinai, et vocem verborum, id est vocem angeli loquentis cum Moyse. De his namque legitur: Cœperunt audiri tonitrua, et micare fulgura, et nubes densissima operuit montem; clangor quoque buccinæ vehementius perstrepebat, totusque mons Sinai fumigabat. In his quippe terribilibus data est lex, ad significandum ejus rigorem. Quam procellam et vocem qui audierunt, videlicet filii Israel perterriti, excusaverunt se, suam infirmitatem allegando, ne eis fieret verbum immediate ab angelo loquente in persona Dei, sed a Moyse, dicentes: Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Quid enim est omnis caro, ut audiat vocem Dei loquentis de medio ignis? Ideo subditur: Non enim portabant, id est, sustinere et audire non poterant, quod dicebatur, id est verbum angeli cum Moyse terribiliter loquentis. Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur, id est, hoc quoque dictum fuit a Deo per angelum et per Moysen ad populum, quod si bestia tetigerit montem Sinai, transeundo ultra terminum præfixum, lapidibus obrueretur. Hoc dictum fuit etiam de hominibus. Et ita terribile erat quod videbatur in monte Sinai. Moyses dixit: Exterritus sum corde, et tremebundus in corpore. Multo magis alii formidabant. Hoc Moyses non legitur dixisse in datione legis; sed in visione rubi ardentis ostendit se territum, abscondendo faciem suam, quoniam non audebat respicere contra Dominum.

Per ista ostendit Apostolus, quod non sumus sub lege timoris, sed amoris et gratiæ: ideo gratia nobis parata est. Unde subjungitur: Sed accessistis per Baptismatis susceptionem, ad Sion montem, id est Ecclesiam militantem, Deum in alto contemplantem. Sion enim interpretatur speculatio. Ecclesia vero mons dicitur, propter vitæ et gratiæ eminentiam. Accessistis quoque per spem et ad civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, id est Ecclesiam triumphantem, et multorum

Exod. xix, 16, 18.

Ibid. xx, 19.

Deut. v, 26.

20

Exod. xix, 12, 13, 21.

21

Ibid. III, 6.

22

Gen. xxvii, 30-37.

Ibid. 39, 40.

II Mach. IX, 13.

Eccl. III, 12.

18

19

23

24

25 millium angelorum frequentiam, id est frequentem multitudinem. Nunc enim speratis pertingere ad societatem angelorum, qui pene innumerabiles sunt, juxta illud: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei;44 et in Job: Numquid est numerus militum ejus?45 et super quem non surgit lumen ipsius? Et ad ecclesiam primitivorum, id est congregationem et societatem Apostolorum, et aliorum qui primo crediderunt in Christum, qui conscripti sunt in cœlis, id est in libro vitæ, quatenus ad cœlestem gloriam perducantur, quemadmodum dixit eis Salvator: Gaudete et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in cœlis.46

Accessistis quoque per fidem et caritatem et ad judicem omnium Deum, id est ad Deum Patrem, cui ex propria auctoritate primarie competit judicare. Unde ait Salvator: Ego non judico quemquam;47 est qui quærat et judicet. Tamen prosecutione judicii collata est Christo homini. Et spiritum justorum perfectorum, id est ad Spiritum Sanctum, qui facit atque inhabitat justos et perfectos, tanquam familiaris cum eis; et testamenti novi mediatorem Jesum, id est ad Christum Filium Dei, qui est medius dator evangelicæ legis, inter Deum Trinitatem et homines medians, pacemque faciens, et sanguinis adspersionem, id est ad participationem efficaciæ seu fructus ac meriti sanguinis Christi, per quem mundamur a pœna et culpa in Baptismo, in quo adspergimur merito sanguinis Christi, id est infusione gratiæ:48 adspersionem, inquam, melius loquentem quam loquitur effusio sanguinis Abel. Sanguis enim Christi clamat et efficit pacem ac veniam; sanguis vero Abel, vindictam et damnationem.49

Videte ne recusetis loquentem, id est, ne Christum in Evangelio vos exhortantem audire spernatis. Si enim, id est quia, illi rebelles Judæi non effugerunt debitam pœnam, recusantes, id est audire contemnentes, eum qui super terram loquebatur eis, id est Moysen vel angelum loquentem in monte Sinai; multo magis nos, qui de cœlis loquentem nobis, id est Christum in cœlo jam residentem et nobis in Evangelio loquentem, avertimus, id est, per inobedientiam a cordibus nostris repellimus, non evademus pœnas condignas. Cujus Christi vox, id est potestas et sermo, movit terram, id est montem Sinai, qui tremere videbatur, tunc, quum lex dabatur.50 Vox enim angeli moventis tunc terram, dicitur vox Christi, quoniam in persona Dei, et per consequens in persona Christi loquebatur, quum ipse sit verus Deus. Unde et ipse ait: Creditis in Deum, et in me credite.51 Nunc autem, id est pro tempore novi testamenti, Christus repromittit, dicens: Adhuc semel, præter id scilicet quod ante feci in monte Sinai, hoc est in primo meo adventu; et ego movebo non solum terram, quæ mota est tempore passionis, sed et cœlum aerium, quod insolito more motum est, angelis tempore nativitatis Christi apparentibus, et novo sidere radiante de cœlo, Christo quoque cum Sanctis innumerabilibus ascendente in cœlum.5253545556 Quemadmodum autem per motum terræ intelligi potest motio et admiratio hominum; sic per motum cœli intelligi potest ascensus atque descensus et admiratio angelorum, qui in primo Christi adventu frequenter apparuerunt, et vehementer mirati sunt de mysteriis Christi, dicentes in ascensione: Quis est iste qui venit de Edom?57 et, Quis est iste Rex gloriæ?58

Consequenter exponit quædam verba auctoritatis inductæ. Quod autem, Adhuc semel, dicit, id est, per hoc quod Propheta hæc duo connectit, Adhuc, et, Semel, declarat mobilium, id est variabilium rerum, scilicet elementorum et orbium, translationem, id est corruptionem, quantum ad statum et formas quasdam accidentales, seu transmutationem in meliorem statum, tanquam factorum, id est a Deo creatorum. Idcirco, quum sint a Deo creata, possunt ab eo transferri in alium statum. Quod erit in die judicii. Ut maneant ea

26

27 quæ sunt, immobilia, id est, hæc eadem in melius transmutata, in æternum perseverent: quia post diem judicii cessabit generatio et corruptio in rebus corporeis. Vel sic: Quod autem, Adhuc semel, dicit, id est, per hoc quod de tempore gratiæ loquitur, declarat mobilium translationem, id est cærimonialium veteris legis cessionem, tanquam factorum, id est quasi ad tempus institutorum a Deo, non ut semper durarent; ut maneant ea quæ sunt, immobilia, id est, status, ritus, et sacramenta novæ legis usque ad finem sæculi perseverent.

Itaque regnum immobile, id est cœleste, suscipientes, modo in spe, suscepturi illud in re, habemus gratiam gratum facientem, per quam serviamus, observando præcepta, placentes Deo, id est opera meritoria perpetrantes: serviamus, inquam, cum metu, in quantum est Dominus, et reverentia, id est veneratione amorosa, in quantum est pater noster. Unde conqueritur apud Malachiam: Filius honorat patrem, et servus timet dominum suum:59 si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? Sic ergo servire debemus. Cujus ratio subinfertur: Etenim Deus noster ignis consumens est, id est similis igni devoranti. Deus enim peccatores consumit et cruciat, electos vero calore amoris incendit, atque a fæcibus criminum purgat. Hoc est quod in Deuteronomio inducitur: Cave ne obliviscaris pacti Domini Dei tui, quoniam Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.60 Ex quo innotescit, quod ad litteram loquitur de consumptione impiorum per pœnas, quemadmodum in propheta Isaia scribitur: Ardens furor ejus, et gravis ad portandum.61

Footnotes

  1. Is. IX, 8. ↩

  2. Eccl. IV, 33. ↩

  3. Matth. XXI, 8, 9. ↩

  4. Joann. VI, 15. ↩

  5. Is. LIII, 7. ↩

  6. Joann. IX, 16. ↩

  7. Ibid. 24. ↩

  8. Joann. VIII, 52. ↩

  9. Luc. XXIII, 2. ↩

  10. I Petr. II, 21. ↩

  11. Joann. XIII, 16. ↩

  12. Prov. III, 11. ↩

  13. Eccli. IV, 33. ↩

  14. Job v, 17. ↩

  15. Jer. x, 24. ↩

  16. Rom. vii, 32. ↩

  17. Apoc. iii, 19. ↩

  18. Ezech. xvi, 42. ↩

  19. Ps. lxxx, 13. ↩

  20. Job xxxiii, 27. ↩

  21. Prov. xiii, 18. ↩

  22. Prov. xv, 32. ↩

  23. Prov. xiii, 24. ↩

  24. Eccli. xxx, 1. ↩

  25. Job xxi, 9. ↩

  26. * [et non filii] Joann. viii, 44. ↩

  27. 1 Thess. iv, 3. ↩

  28. Job xxxiii, 27. ↩

  29. Rom. viii, 32. ↩

  30. Rom. viii, 18. ↩

  31. II Cor. iv, 17. ↩

  32. 12 Is. xxxv, 3. ↩

  33. Thren. iii, 41. ↩

  34. Rom. xii, 18. ↩

  35. Prov. iv, 23. ↩

  36. Matth. v, 9. ↩

  37. Ibid. 8. ↩

  38. Deut. xxix, 18. ↩

  39. Eccl. xxi, 15. ↩

  40. Eccli. xxi, 15. ↩

  41. O see iv, 12. ↩

  42. Rom. xvi, 18. ↩

  43. Gen. xxv, 29-34. ↩

  44. Dan. vii, 10. ↩

  45. Job xxv, 3. ↩

  46. Luc. x, 20. ↩

  47. Joann. viii, 15, 50. ↩

  48. Ephes. ii, 14-16. ↩

  49. Gen. iv, 10. ↩

  50. Exod. xix, 16, 18. ↩

  51. Joann. xiv, 1. ↩

  52. Act. i, 9. ↩

  53. Matth. ii, 2; ↩

  54. Luc. ii, 13; ↩

  55. Matth. xxvii, 51. ↩

  56. Agg. ii, 7. ↩

  57. Is. lxiii, 1. ↩

  58. Ps. xxiii, 8, 10. ↩

  59. Malach. 1, 6. ↩

  60. Deut. iv, 23, 24. ↩

  61. Is. xxx, 27. ↩

Chapter 13 of 14