Skip to the text

Præfatio

ENARRATIO

IN EPISTOLAM I BEATI PAULI AD CORINTHIOS

The History of the English Language

VERBA sapientium sunt sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Eccle. xii, 11.

Quemadmodum, juxta documenta magni atque divini Dionysii, in cœlesti hierarchia, superiorum angelorum est inferiores purgare, illuminare et perficere; inferiorum vero angelorum est a superioribus purgari, illuminari ac perfici (purgantur autem non utique a culpa, quum non sit in eis aliqua macula, sed a dissimilitudine seu luminis minoratione) : sic in ecclesiastica hierarchia, doctorum ac prælatorum officium est inferiores purgare, illuminare, perficere; inferiorum vero est a superioribus purgari, illuminari ac perfici. Purgantur vero homines non solum a dissimilitudine, sed etiam a peccatis; illuminantur autem, ut veritatem cognoscant; perficiuntur quoque, dum in Dei amore proficiunt. Quum ergo sapientes vitiosos et negligentes efficaciter arguunt, verba eorum sunt quasi stimuli, quoniam corda dura pungunt, penetrant et impellunt. Propter quod per Jeremiam Dominus loquitur :1 Numquid non verba mea sunt quasi malleus conterens petram?2 Sermo quippe divinus eradicat, abscindit et ejicit de cordibus nostris spinas et tribulos vitiorum ac passionum : sicque circumscindit et polit animam nostram, ut capax sit illustrationis internæ et perfectionis divinæ. Et quantum ad hoc, verba sapientium sunt quasi clavi in altum defixi.

Itaque verba sapientissimi nostri doctoris, magistrique gentium, divinissimi et gloriosissimi Pauli, in ea quæ jam exponenda restat epistola, sunt quasi stimuli : quia Corinthios de multis excessibus fortiter increpat, bonos vero commendat, et secundum diversam dispositionem eorum quibus scribit, diversimode loquitur, nunc exhortando, nunc blandiendo, nunc collaudando, nunc arguendo.

Porro Corinthus est metropolis Achaiæ, quæ est pars Græciæ : unde Corinthii dicuntur Achaici. Hi ab Apostolo instructi et conversi fuerunt, sed post ejus recessum variis modis subversi sunt a philosophis et Judæis. Quo cognito, Apostolus exsistens in Epheso, scribit eis præsentem epistolam, mittens eam per Timotheum : in qua revocat eos ad evangelicæ fidei veritatem, et christianæ justitiæ puritatem.

ENARRATIO

IN EPISTOLAM I BEATI PAULI AD CORINTHIOS

Footnotes

  1. Hebr. iv, 12. ↩

  2. Jer. xxiii, 29. ↩

Chapter 1 of 18