Skip to the text

Articulus 17

ELUCIDATIO CAPITULI SEXTIDECIMI: DE COLLECTIS AUTEM QUÆ FIUNT IN SANCTOS.

EXPEDITIS determinationibus principalium materierum in quibus instruendi erant Corinthii, jam agit Apostolus de quibusdam ordinationibus particularibus: primo de eleemosynis, quas gentiles conversi faciebant Judæis conversis qui in Jerusalem erant. Ait enim: De collectis autem, id est donis seu eleemosynis, quæ congregantur et fiunt in sanctos, id est in sustentationem sanctorum in Jerusalem habitantium: qui omnia sua vendiderunt, et ante Apostolorum pedes [pretia] posuerunt: quibus consumptis, et fame orta in Judæa, in magna penuria fuerunt. Propter quod ordinaverunt Apostoli, ut conversi ex gentibus, mitterent eis subsidia vitæ. Sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiæ, id est congregationibus fidelium in Galatia (quæ est pars Græciæ) habitantium, scilicet Galatis, ita et vos facite per unam sabbati, id est una die septimanæ. Unusquisque vestrum apud se reponat, id est, in propria domo ponat in loco securo, ne forte si alii commiserit, defraudetur: ponat ergo, apud se recondens, munus quod ei bene placuerit, id est tantum quantum libenter dat, ne gravetur; ut non quum venero, id est, apud vos fuero, tunc collectæ fiant, id est, eleemosynæ congregentur: quia tunc alia habebimus expedire; gravaret quoque vos, si totum simul daretis. Quum autem præsens fuero apud vos: quos probaveritis, id est, approbaveritis, seu aptos judicaveritis, per epistolas hos mittam, id est, istos destinabo cum litteris commendatoriis meis ac vestris, perferre gratiam vestram, id est gratiosam eleemosynam, in Jerusalem ad primitivam Ecclesiam sub Jacobo militantem. Quod si dignum fuerit, id est, rationabilis causa occurrerit, ut et ego eam in Jerusalem cum eleemosynis istis, mecum ibunt quos probaveritis.

Veniam autem ad vos, quum Macedoniam (quæ est pars Græciæ) pertransiero, visitando illic et in locis vicinis discipulos.1 Nam Macedoniam provinciam illam pertransibo, non diu ibi morando, quum non sit necesse. Apud vos autem forsitan, scilicet si Deus præstiterit, permanebo multis diebus, vel etiam hiemabo: quia multa sunt corrigenda in vobis, ideo diuturna medici spiritualis præsentia vobis necessaria est; ut vos me ducatis quocumque iero, quum a vobis recessero. Illa tamen non fuit principalis causa hujus mansionis; sed hoc dicit Apostolus ad inflammandum caritatem eorum ad se, vel ad familiaritatem ostendendam.2 Nolo enim vos modo in transitu videre, id est tempore modico. [Spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.] Permanebo autem Ephesi, unde et istam epistolam vobis transmisi, usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, id est, vehemens ratio mihi occurrit illic manendi, eo quod corda multorum parata sint recipere verbum Dei; et adversarii multi sunt ibi qui Evangelio contradicunt, contra quos oportet me armare fideles, vel illis quoque aperte resistere.

Si autem venerit Timotheus ad vos, videte, id est, studete ad hoc, ut sine timore sit apud vos, id est secure, ita ut nullus ei molestus sit. Opus enim Domini operatur, prædicando Evangelium Christi, sicut et ego. Ne quis ergo illum spernat, eo quod juvenis sit. Unde alibi dicit : Nemo adolescentiam tuam contemnat.3 Deducite autem illum in pace, egrediendo et ambulando cum eo pacifice per aliquod spatium, ut veniat ad me Ephesum. Exspecto enim illum cum fratribus cum eo venturis. De Apollo autem fratre : qui erat vir potens in Scripturis et eloquens;4 quem Apostolus ordinavit Corinthiis in episcopum, sicut et ipsi rogaverunt; notum vobis facio, quoniam multum rogavi eum, non præcepi, ut veniret ad vos cum fratribus secum agentibus. Recesserat quippe a Corinthiis propter dissensionem eorum, quam sedare non potuit : propter quod rediit Ephesum ad Apostolum. Et utique non fuit voluntas ejus ut nunc veniret ad vos, quamdiu estis in ista discordia. Veniet autem quum ei vacuum, id est opportunum, fuerit, quando videlicet perceperit vos emendatos.

Vigilate, id est, diligentes et solliciti estote, ne torpor pigritiæ irruat super vos; state, id est, firmiter perseverate, in fide; viriliter agite :5 maledictus enim qui facit opus Dei negligenter; confortamini, proficiendo semper in gratia Dei ; et omnia vestra opera in caritate fiant, id est caritative atque concorditer : aliter enim non essent meritoria.

Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanæ, id est familiam illius matronæ. Unde supra dixi :6 Baptizavi autem et Stephanæ domum. Nostis etiam et domum Fortunati et Achaici, id est horum virorum qui mecum fuerunt, quum vobis prædicavi; quoniam sunt primitiæ Achaiæ, id est, primi in Achaia crediderunt, et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos, id est, sponte se obtulerunt ad ministrandum fidelibus. Hoc itaque obsecro, ut et vos subditi sitis per humilem obedientiam, ejusmodi, id est istis et talibus personis, et omni cooperanti mihi et laboranti mecum in vobis, id est ad vestram salutem. Gaudeo autem in præsentia Stephanæ et Fortunati et Achaici, id est, de hoc lætor quod tales personæ vobiscum sunt; quoniam id quod vobis deerat, quantum ad salutarem doctrinam, ipsi suppleverunt, docendo vos plenius. Refecerunt enim, id est, spiritualiter nutrierunt seu impleverunt, et meum spiritum, id est animam meam jucunditate, eo quod instruant vos, et vestrum spiritum refecerunt veritatis notitia. Vel sic : Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, etc., id est de hoc quod venerunt ad me : quoniam illud quod vobis deerat, id est quod vos minus debito mihi fecistis, ipsi suppleverunt. Refecerunt enim, id est, consolati sunt, vel paverunt, et meum spiritum et vestrum : quia mihi benefaciendo, benefecerunt et vobis, quibus Apostolum servaverunt. Cognoscite ergo, id est, diligenter attendite et honorate, qui ejusmodi sunt, id est tales personas.

Salutant vos, id est, salutem vobis cupiunt atque annuntiant, omnes Ecclesiæ Asiæ minoris : cujus metropolis est Ephesus, ubi conscripta est præsens epistola. Salutant vos in Domino multum, id est cum ingenti affectu, Priscilla mulier, et Aquila vir ejus, cum domestica sua ec- clesia, id est cum societate fidelium commorante in domo eorum, apud quos et hospitor. Horum duorum frequenter Apostolus meminit, quia in primitiva Ecclesia notabiles erant, et bene instructi in fide. Salutant vos fratres omnes in Epheso exsistentes. Salutate invicem in osculo sancto, id est spirituali et puro, etiam corporali: sicut in primitiva Ecclesia fuerat consuetudo. Salutatio mea manu Pauli, id est propria manu subscripta. Scripsit enim Apostolus propria manu in fine epistolarum suarum salutationem, ne deciperentur fideles, recipiendo epistolas pseudoapostolorum pro epistolis Pauli.

Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, id est separatus a consortio fidelium, et condemnatus a Deo, Maranatha, id est in adventu Domini, vel donec veniat Dominus. Maranatha quippe interpretatur, Dominus venit. Dicitque Lyra, quod sint duæ dictiones. Augustinus vero, cui potius creditur, ait quod sit unum nomen compositum ex Græco et Syro: et potius est Syrum quam Hebræum. Hæc autem imprecatio mali, non est intelligenda dicta de zelo ultionis seu invidiæ, sed affectu justitiæ, vel modo prænuntiationis propheticæ.

Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum, quæ est formale ac habituale principium totius vitæ meritoriæ; sed et caritas mea, id est talis dilectio qualem ego habeo, sit cum omnibus vobis in Christo Jesu, id est finaliter propter Christum. Amen. Christus enim est finis noster, sicut in Apocalypsi testatur:7 Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Cui semper sit omnis honor, virtus, beatitudo et gloria, quoniam ipse cum Patre et Spiritu Sancto est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Act. II, 45; IV, 34-37. ↩

  2. Eccli. V, 11, 12. ↩

  3. 1 Tim. IV, 12. ↩

  4. Act. XVIII, 24, 25. ↩

  5. Jer. XLVIII, 10. ↩

  6. 1 Cor. 1, 16. ↩

  7. Apoc. 1, 8. ↩

Chapter 18 of 18