Articulus 16
PROSECUTIO EXPLANATIONIS HUJUS CAPITULI QUINTIDECIMI, AB EO LOCO: SI SECUNDUM HOMINEM AD BESTIAS PUGNAVI EPHESI.
RURSUS ostendit Apostolus resurrectionem futuram, quoniam alias infructuosa fuisset disputatio sua contra infideles. Ait enim: Si secundum hominem, id est secundum rationis processum, ad bestias, id est contra homines bestiales, resurrectionem negantes, pugnavi, id est, acriter disputavi, Ephesi, id est in civitate Ephesina (sumitur autem Si, pro Quia); quid mihi prodest disputatio illa, si mortui non resurgunt? Imo si mortui non resurgunt, Manducemus et bibamus, id est, gulæ voluptatibus insistamus, cras enim, id est in brevi, moriemur, et nulla erit tribulatio alia. Hoc de Isaia sumptum est:1 quod illic dicitur in persona desperantium Judæorum, et convenit in hos qui non putant vitam post hanc vitam, propter quod voluptatibus se exponunt ut pecora. In quorum persona dicit Sapiens: Umbræ transitus est tempus nostrum;2 et post hoc erimus tanquam non fuerimus. Venite ergo et fruamur bonis quæ sunt.3
Sed ne talibus credamus, monet Apostolus: Nolite seduci, id est, non permittatis vos ab aliquo decipi. Corrumpunt enim mores bonos, id est actus morales seu habitus virtuosos, colloquia mala, maxime hæreticorum atque carnalium. Evigilate, justi, a somno pigritiæ, et estote solliciti, et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent, id est, divina scientia, puta notitia fidei divinitus revelatæ, aliqui carent, illi scilicet qui negant resurrectionem futuram. Ad reverentiam, id est ad verecundiam, vobis loquor, ut erubescatis de hoc quod inter vos est error de resurrectione mortuorum. Nam et error atque defectus inferiorum, redundat et cedit in confusionem superiorum. Unde verecundum est justis et doctis, præsertim prælatis, quod inferiorum errores et vitia non exstirpant. Consequenter ostenditur resurrectio mortuorum possibilis per exempla naturæ; ponitque verba perfidorum, subjungens: Sed dicit, infideliter interrogando, aliquis ignorans Deum: Quomodo, id est quo ordine, qua virtute, quo modo et specie, resurgunt mortui? quali autem corpore venient? id est, si resurgent, quale cor-
35
36
Joann. xu, 24, 25.
37
38 alias poterit.
39 pus habebunt, redeundo ad vitam corpoream, scilicet mortale an immortale?
Huic respondet Apostolus : Insipiens, qui divinam virtutem et opera naturæ non pensas, tu quod seminas, non vivificatur, id est, granum quod mittis in terram, non vegetatur seu crescit, nisi prius moriatur, id est, resolvatur et putrefiat. Unde asserit Christus : Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet. Et quod seminas, non corpus quod futurum est, id est, quod exsurget de terra, seminas, id est non herbam, stipulam, paleam, vel tam multiplex granum, sicut de terra nascetur; sed seminas nudum, id est purum ac solum, granum, utputa tritici, aut alicujus ceterorum seminum. Deus autem dat, per influentiam causarum secundarum, illi grano seminato seu nascituro corpus cum arista et palea, sicut vult, id est, libere instituit. Opus enim naturæ ac intelligentiæ, est opus causæ primæ. Et unicuique seminum dat Deus proprium corpus, id est corpus suæ speciei conveniens. Quemadmodum ergo nudum granum seminatur, Deique nutu vestitum ac multiplicatum resurgit; sic mortuus divina virtute potitur vivere, atque in corpore meliorato resurgere.
Deinde Apostolus manifestat differentiam corporum resurgentium, quantum ad dignitatem et gloriam, secundum exigentiam meritorum. Non omnis caro, eadem caro, id est, non omnia animalia habent corpus ejusdem rationis, dignitatis ac dispositionis, sed juxta diversitatem formarum substantialium, requiritur diversitas materiarum : forma namque est finis materiæ; sed juxta diversitatem finium, diversificantur et media. Ideo subditur : Sed alia, id est alterius dispositionis, est caro hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Sumitur vero caro hoc loco communiter, pro corpore animato sensitivo. Strictius vero eam sumendo, dicuntur Cartusienses (quorum et ego unus sum, utinam digne) non comedere carnes. Et quædam sunt corpora cœlestia, ut orbes ac sidera, et sunt corpora terrestria, ut saxa et arbores. Subditur autem de differentia corporum, postquam dictum est de differentia carnium, quoniam corpus communius est quam caro. Sed alia quidem est cœlestium corporum gloria, id est perfectio, ornatus seu pulchritudo, alia autem terrestrium. Nec solum hæc corpora inter se distant, sed corpora quoque cœlestia inter se differunt : nam alia, scilicet major, est claritas solis, alia claritas lunæ, videlicet minor quam illa, et alia claritas stellarum. Hoc videmus ad oculum. Stella enim una a stella alia differt in claritate, quoniam major est lux unius quam alterius. Sic et resurrectio mortuorum distincta erit, quantum ad gloriam corporum suscitandorum, non quantum ad veritatem naturæ eorum. Omnia enim erunt ejusdem naturæ seu speciei, sicuti et modo, sed dignitas præmiorum erit diversa.
Porro exemplum Apostoli magis consonat opinioni dicentium materiam primam in omnibus corporibus esse ejusdem rationis, quam eorum qui ponunt eam distinguendam specifice.
Deinde ponuntur dotes corporum glorificandorum. Seminatur in corruptione, id est, corpus humanum concipitur, generatur, et more seminis sub terra humatur corruptibile seu corruptum; surget in incorruptione, id est, in resurrectione erit incorruptibile per dotem impassibilitatis. Simili modo jam seminatur in ignobilitate, id est vile atque obscurum; surget in gloria, id est, resurgendo recipiet claritatem, ut sit gloriosum ac nobile. Seminatur in infirmitate, id est, fragilitatem et infirmitatem ad motum habens : corpus enim quod corrumpitur, aggravat Sap. ix, 15. animam; surget in virtute, id est, resurgendo habebit facillimam mobilitatem juxta animæ voluntatem, per dotem agilitatis. Seminatur corpus animale, id est grossum et alimoniis indigens, atque corporibus aliorum animalium simile; surget
40
41
42
43
44 corpus spirituale, id est subtile ac spiritui simile, quantum ad aliquas proprietates : non tamen ita subtile ut exeat limites suæ naturæ. Erit enim palpabile atque visibile, carnem habens et ossa, sicut et Christus in semetipso ostendisse scribitur.4
Hæ ergo sunt quatuor dotes corporum Beatorum : quæ erunt in corporibus quodammodo ex redundantia beatitudinis animæ ad corpus, sicut in epistola ad Dioscorum tangit Augustinus. Ex hoc enim quod anima fruitive Deo unitur, quatuor bona consequitur, videlicet : Internæ lucis splendidissimam claritatem : et ex hoc redundat in corpus claritas copiosa, tanto abundantior, quanto major est gloria animæ. Fulgebunt enim justi sicut sol.5 Secundo, consequitur anima omnium desideriorum suorum plenam quietationem : ex quo redundat in corpus agilitas, seu mobilitatis velocitas. Jam enim corpus infirmum est, quoniam desiderio animæ satisfacere nequit in exsecutione motus et operationis ; tunc vero movebitur juxta desiderium ac imperium animæ, non tamen in instanti. Propterea scriptum est : Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent.6 Tertio, consequitur anima omnis mali remotionem : et ex hoc redundat in corpus impassibilitas. Quarto, consequitur anima maximam deiformitatem, juxta illud Joannis :7 Similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Et ex hoc redundat in corpus spiritualitas seu subtilitas. Denique, sicut major erit beatitudo animarum, quam esset naturalis felicitas angelorum; sic major erit perfectio corporum glorificatorum, quam sit perfectio cœlestium corporum : ita quod claritas, agilitas, impassibilitas atque subtilitas, major seu dignior futura erit in illis quam in cœlestibus corporibus. In præsenti quoque vita habet corpus ab anima quatuor proportionabiliter ad prædicta, videlicet exsistentiam, pulchritudinem, conservationem et motum.
Quod autem corpus resurget spirituale, probat Apostolus. Si est, id est, quia jam est, corpus animale, secundum sensum prædictum ; est, id est, aliquando erit in nobis, et jam in aliquibus est, et corpus spirituale, secundum intellectum expressum : corpus enim dicitur animale, ad differentiam corporis spiritualis. Quod vero sit corpus animale, probat auctoritate Scripturæ.8 Sicut scriptum est in Genesi : Factus est primus homo, scilicet Adam, in animam viventem, id est, in sui formatione adeptus est animam dantem corpori vitam animalem, sustentatione ciborum indigentem : propter quam vitam corpus vocatum est animale. Novissimus Adam, id est Christus, factus est in spiritum vivificantem, id est, in sua resurrectione recepit spiritum rationalem, seu animam dantem corpori suo vitam spiritualem, cibis et potibus non indigentem, sed insolubilem atque perpetuam.9 Christus enim posuit animam suam, et iterum sumpsit eam ; sed non talem resumpsit, qualem posuit. Posuit namque passibilem, impassibilem vero recepit. Dicitur autem Christus Adam :10 primo, quoniam de eadem materia habuit corpus ; secundo, quoniam sicut ex Adam omnes nascuntur, sic ex Christo renascuntur ; tertio, nam sicut de latere Adæ formata est Eva, ita ex latere Christi formata est Ecclesia. Dicitur quoque novissimus Adam, quoniam nemo ei succedet, qui sit caput et auctor fidelium. Sed non prius quod spirituale, id est, nec Christus habuit, nec alii habent primo corpus spirituale, secundum proprietatem, ut dictum est ; sed quod animale, id est, primo oportet habere corpus animale, deinde habetur corpus quod spirituale est. Christus equidem ante passionem habuit corpus animale, id est cibo utens, ac dissolubile. Post resurrectionem vero habuit corpus spirituale. Ita erit et nobis. Jam enim habemus corpora animalia ; post resurrectionem vero habebimus corpus spirituale.
Sciendum quod duplex est ordo, videlicet generationis et naturæ. Secundum ordinem generationis, imperfectum præcedit perfectum, ut pueritia juventutem. Et hoc modo animale præcedit spirituale. Secundum ordinem vero naturæ, perfectum præcedit imperfectum. Imperfecta enim a perfectis procedunt.
Deinde ostendit Apostolus, unde simus animales, et unde erimus spirituales. Primus homo, scilicet Adam, materialiter habens originem de terra, quia de limo terræ formatus, fuit terrenus, id est naturaliter animalis atque passibilis.11 Maxime tamen terrenus effectus est, transgrediendo divinum præceptum.12 Secundus homo, id est Christus: qui dicitur secundus homo, quoniam inter eum et Adam nullus est medius, qui sit caput et principium hominum sicut ipse. Hic ergo descendens de cœlo et oriens ex alto, est cœlestis:13 Primo, quia de cœlis descendit, non divinitatem amittendo, vel locum mutando, aut corpus de cœlo secum portando, sed corpus humanum assumendo, atque in mundo visibiliter apparendo.
Propter quod ipse ait:14 Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo; et alibi, Exivi a Patre, et veni in mundum.15 Secundo, quia cœlesti virtute conceptus ac natus. Tertio, quia cœliformiter, id est absque macula, in terra conversatus. Qualis terrenus, id est, qualis fuit Adam, tales et terreni, id est, tales modo nos sumus, quia animales, mortales et fragiles, imo originali peccato infecti. Et qualis cœlestis, id est, qualis in resurrectione factus est Christus, videlicet corpus glorificatum sortitus, tales et cœlestes, id est, tales erunt electi in resurrectione futura, quando reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ.16
Igitur, ut cœlestes effici valeamus, studendum est nobis ut sicut portavimus imaginem terreni, id est, sicut assimilati sumus primo parenti, sequendo ejus vestigia, inobediendo, et originale peccatum ab ipso contrahendo, sic portemus et imaginem cœlestis, id est, Christo nos conformemus per caritatem, obedientiam, humilitatem, et omnium tribulationum patientissimam sustinentiam. Non enim aliter possumus fieri cœlestes sive felices. Ideo subditur: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis, id est homines carnales affectibus vitiosis subjecti, seu opera carnis, regnum Dei possidere non possunt: in cœlo enim non nubent, neque nubentur.17 Neque corruptio incorruptelam possidebit, id est, qui servit corruptioni peccati, non sortietur beatam immortalitatem. Peccatum enim mentem inficit, corrumpit, et in nihilum redigit. Virtus vero consolidat animum, et stabilit eum in Deo: idcirco impassibilitatem, quæ est perfecta incorruptela, meretur et possidebit. Unde scriptum est:18 Incorruptio facit esse proximum Deo.
Insuper manifestat Apostolus resurgendi modum ac ordinem. Ecce. Quum dicitur, Ecce, insinuatur notabile esse quod dicitur. Mysterium, id est occultum aliquid de materia futuræ resurrectionis, vobis dico, videlicet: Omnes quidem generaliter resurgemus boni et mali in fine sæculi: qui interim non surrexerunt resurrectione consummata, quomodo certum est resurrexisse Virginem gloriosam. Nam et vivi qui tunc inventi fuerint, in igne conflagrationis morientur, ut solvant debitum carnis, protinusque cum aliis surgent. Resurrectio namque non convenit nisi ei quod cecidit. Sed non omnes immutabimur, hoc est, non omnes in melius reformabimur, quoniam soli electi glorificabuntur. Reprobi vero resurgent in pejus: habebunt enim corpora ipso adspectu horribilissima, scilicet obscura, gravissima, grossa et passibilia.
Resurgemus autem in momento, in ictu oculi, id est in brevissimo temporis spatio, hoc est, quam cito oculus aperitur aut clauditur. Divina enim virtus immensa est. Non tamen fiet repente, quia collectio cinerum fiet ab angelo, non sine motu locali. Surgemus quoque in novissima tuba. Hæc tuba tripliciter intelligi potest. Primo, per tubam intelligitur imperium Dei, cujus nutu resurrectio fiet. Unde ad Thessalonicenses ab ipso inducitur : Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cœlo.19 Secundo, per tubam intelligitur vox Christi, qui ait : Veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei.20 Tertio, per tubam accipi potest ad litteram vox alicujus archangeli, cui commissa fuerit talis prolatio. Unde in Evangelio dicitur :21 Media nocte clamor factus est, Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
Canet enim tuba quælibet jam præfata, id est, terribiliter imperabit resurrectionem mortuorum. Et ut dicit Hieronymus, sic canet, quod totus mundus tinniet. Et mortui resurgent incorrupti, id est cum corpore integro, quia divina virtus supplebit quod aliquibus defuit, ut claudis, monstris et pueris. Omnes etiam surgent in perfecta ætate et convenienti quantitate. Et nos electi immutabimur, id est, immortalitatis gloriam consequemur. Oportet enim, quatenus divina impleatur promissio, et justa fiat remuneratio, corruptibile hoc corpus induere incorruptionem, id est indissolubilitatem, ut resolvi non possit, et oportet mortale hoc corpus induere immortalitatem, id est perpetuam subsistentiam. Hoc proprie refertur ad corpora electorum : quamvis et corpora reproborum futura sint immortalia et incorruptibilia; sed immortalitas illa erit tantis miseriis plena, ut potius esse videatur mors continua, quam immortalitas vera.
Quum autem mortale hoc corpus induerit immortalitatem, scilicet in die novissimo, quando idem numero corpus resurget, prout apertissime ait beatus Job: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, etc.;22 tunc fiet, id est implebitur, sermo propheticus qui scriptus est in Osee, secundum translationem Septuaginta interpretum : Absorpta, id est victa, est mors, sive diabolus, in victoria, id est per victoriosam passionem ac resurrectionem Christi, qui mortem nostram moriendo destruxit, sicut per Osee loquitur (quod tamen jam allegatum est secundum translationem Septuaginta interpretum) : Ero mors tua, o mors, etc. Abstulit enim a nobis mortem culpæ atque gehennæ, et in fine sæculi tribuet immortalitatem completam.
Præterea Apostolus de beneficio tanto exsultans, et in persona feliciter resurgentium loquens, ex Propheta eodem adjecit : Ubi est, o mors, victoria tua? qua omnes occidisti, sicut scriptum est :23 Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? Ubi est, mors, stimulus tuus? id est peccatum quod mortem induxit, sicuti stimulus læsionem infigit. Ideo subditur : Stimulus autem mortis, id est mortem inducens, peccatum est actuale vel originale.24 Mors enim est pœna peccati. Quasi dicat : Ista victoria mortis, ac stimulus ejus, ab electis ablata sunt. Unde in Isaia legitur :25 Præcipitabit Dominus mortem in sempiternum, et opprobrium populi sui auferet; item in Psalmo : Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.26 Ne autem putetur culpa per legem deleta, subjungitur : Virtus vero, id est incentivum seu augmentum, peccati est lex Moysis, non directe, sed ex occasione et humana perversitate, quæ nititur (testante Poeta) in vetitum semper, cupitque negatum. De hoc autem in epistola ad Romanos plenissime dictum est. Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam, jam in spe, et partim in re; postea autem dabit perfecte in re : victoriam, inquam, peccati et mortis, non nostris meritis, sed per Dominum nostrum Jesum Christum, id est virtute ac merito Christi.
Postremo ponit Apostolus admonitionem saluberrimam et consolatoriam. Itaque, quum omnia hæc ita se habeant, o fratres mei dilectissimi, stabiles estote in fide, et immobiles in caritate; abundantes in opere Domini semper, id est actibus virtuosis incessanter intenti, scientes quod labor vester ex caritate procedens, non est inanis, id est sine mercede, in Domino. Imo, ut apud Sapientem legitur: Bonorum laborum gloriosus est fructus.27 Hoc totum brevi versiculo comprehendit Psalmista, dicens: Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.28 Magna est itaque perfectio, cordis stabilitas in Domino, ne homo moveatur impetu passionum, delectationibus temporalium rerum, vel minis, aut hujusmodi aliquo peccati vento. Idcirco scriptum est: Non te ventiles in omnem ventum; sed esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui. Et iterum Scriptura dicit: Sapiens permanet ut sol, stultus autem mutatur ut luna.29
Footnotes
-
*retributio Is. xxii, 13.* ↩
-
Sap. ii, 5, 2, 6. ↩
-
Sap. ii, 5, 6. ↩
-
Luc. xxiv, 39. ↩
-
Matth. xiii, 43. ↩
-
Sap. III, 7. ↩
-
1 Joann. III, 2. ↩
-
45 Gen. II, 7. ↩
-
Joann. X, 17. ↩
-
Gen. II, 21, 22. ↩
-
Gen. II, 7. ↩
-
Gen. III, 6. ↩
-
Luc. I, 78. ↩
-
Joann. III, 13. ↩
-
Joann. XVI, 28. ↩
-
Philipp. III, 21. ↩
-
Matth. XXII, 30. ↩
-
Sap. VI, 20. ↩
-
1 Thess. iv, 15. ↩
-
Joann. v, 28. ↩
-
Matth. xxv, 6. ↩
-
Job xix, 25, 26. ↩
-
Ps. lxxxviii, 49. ↩
-
Osee xiii, 14. ↩
-
Is. xxv, 8. ↩
-
Ps. cxxiii, 7. ↩
-
Sap. III, 15. ↩
-
Ps. XXVI, 14. ↩
-
Ps. XXVII, 12. ↩
Chapter 17 of 18