Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : IN ANNO PRIMO CYRI REGIS PERSARUM.

EXORDIUM libri hujus, cum fine secundi Paralipomenon libri coincidit, ut intuentibus constat. Unde et Esdras editor libri istius, illius quoque libri creditur auctor. Itaque ait : In anno primo Cyri regis Persarum. Quod non est intelligendum de primo anno vitæ Cyri istius, neque de primo anno simplicis et particularis regni ejus, sed de primo anno regni ejus imperialis monarchici. Quum enim una cum Dario suo avunculo destruxisset monarchiam Chaldæorum, et eorum metropolim Babylonem urbem evertisset, Darius tenuit monarchiam annis duobus. Quo mortuo, Cyrus monarcha effectus, primo suæ monarchiæ anno dedit Judæis a Nabuchodonosor rege Babyloniæ transmigratis et captis, licentiam redeundi ad propria, sicut subjungitur. Ut compleretur verbum Domini, prolatum ex ore Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, hoc est, mentem ejus instigavit inspiratione occulta, interna, et etiam per quædam exteriora, sicut tangetur. Et transduxit vocem, id est, denuntiationem fecit per scripta et nuntios, in omni regno suo, id est per totam suam monarchiam : hinc subditur, etiam per scripturam, id est epistolas, dicens.

Prædixerat autem Dominus in Jeremia : Quum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, id est, septuaginta annis completis a tempore transmigrationis seu captivitatis Judæorum a Chaldæis, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. De quibus annis fit mentio apud Zachariam et Danielem, quamvis computatio annorum illorum, a diversis diversimode assignetur, sicut in Scholastica historia satis habetur. Erantque anni illi impleti, Cyro monarcha effecto. Ideo Dominus volens verba et promissa sua per Jeremiam prænuntiata implere, excitavit et movit cor Cyri ad dandum præfatam redeundi licentiam. Ad quod etiam fuit inductus, quia Judæi captivi ostenderunt sibi librum Isaiæ prophetæ, et quadragesimum quintum capitulum libri ejusdem, in quo et nomen ipsius Cyri fuit tam diu ante expressum, et reædificatio civitatis Jerusalem de Cyri licentia fienda, clarissime prophetata his verbis : Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexte-

Jer. xxv, 12; xxix, 10.

Zach. 1, 12; Dan. 1x, 2.

Is. xlv, 1, 13.

II Par. xxxvi, 22, 23.

IV Reg. xxv, 11, 21.

II Par. xxxvi, 22, 23. ram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam ; ipse ædificabit civitatem meam. Porro de templi reædificatione non in capitulo isto, sed immediate præcedente. Dominus prædixit per Isaiam : Qui dico Cyro, Pastor meus es ; et templo, Ædificaberis. Hæc autem per annos ducentos et decem per Isaiam fuerunt prædicta, ut Josephus scribit.

Hæc dicit Cyrus rex Persarum. Sicut Magister in historiis recolit, post mortem Darii regis Medorum, Cyrus monarchiam tenuit orientis. Eratque rex Persarum atque Medorum, quia Darius ille non habuit filium ; et quamvis regnum Medorum fuerat majus ac honorabilius regno Persarum, Cyrus tamen posuit solium monarchiæ in Perside, quoniam Persæ sublimaverant eum primo in regem. Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cœli : cujus providentiæ cuncta subduntur terrena. Hoc tamen per hyperbolen dictum est, ad insinuandum quod valde magna regna erant ei subjecta in oriente ; non tamen simpliciter omnia regna terræ, imo nec absolute omnia regna orientis. Et ipse præcepit mihi, per inspirationem internam, et per Prophetam suum prænuntiavit, ut ædificarem ei domum, id est templum, in Jerusalem, id est in loco ubi ante sita fuit Jerusalem, et ubi jam rursus construetur ex mea licentia, quæ est quantum ad fundum suum, et cito erit, in Judæa.

Quis est in vobis, id est inter vos, de universo populo ejus, id est ex numero Judæorum ? Sit Deus illius cum eo per adsistentiam gratiosam. Ascendat in Jerusalem, id est ad locum quo stetit, et ædificet domum Dei Israel : id est, quicumque natus est ex populo Israel, ostendat se esse cultorem Dei cœli, ascendendo ad Judæam, ad reædificandum templum. Nec solum dedit licentiam ædificandi templum, sed et ipsam urbem Jerusalem : quam cœperunt reædificare antequam templum. Hanc autem gratuitam relaxationem captivitatis Judæorum Deus per Isaiam prædixit his verbis : Ipse captivitatem meam dimittet, non in pretio, neque in muneribus.

Ipse est Deus qui est in Jerusalem, id est, Deus cœli urbem Jerusalem elegit in locum præcipuum cultus sui, et templi, ac sacrificiorum, et ita quamvis incircumscriptus sit, et præsens ubique, ibi tamen est per speciales effectus.

Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, id est Judæi qui vel nolunt, aut nequeunt ad Judæam reverti, adjuvent eum, id est eos qui ascendunt illuc, viri de loco suo, id est, residui illi hoc faciant ex locis habitationum suarum in imperio meo, argento et auro, et substantia, et pecoribus, id est, dando eis in subsidium expensarum in via, vel reædificationis templi et urbis Jerusalem, aliquid de suo argento et auro, ac ceteris facultatibus ac jumentis, excepto quod voluntarie offerunt in templo Dei, quod est in Jerusalem, id est præter dona quæ ex propria devotione voluerint ad templi reædificationem sive ad sacrificia Dei ibi fienda offerre. Insuper quod dictum est, Et omnes reliqui adjuvent eum, potest intelligi de gentilibus inter quos habitabant Judæi : quibus gentilibus Cyrus jussit, ut Judæos in hac causa juvarent. Nam Josephus ait : Tunc scripsit suis ducibus illius terræ vicinis, ut aurum conferrent et argentum ad templi renovationem, insuper ad immolanda pecora. Refert quoque Josephus Cyrum ita scripsisse : Quoniam maximus Rex orbis terrarum me regem constituit, credo hunc esse quem gens Israel adorat. Is enim et nomen meum per Prophetas prædixit, quoniam templum ejus ædificaturus essem in Jerusalem.

Et surrexerunt omnes principes patrum, id est præcipui patres et majores seniorum, de Juda et Benjamin, et sacerdotes et Levitæ, id est qui nati fuerunt ex tribu Juda, tribuque Benjamin, atque ex tribu Levi. Hæ etenim tribus erant et manserant sub regibus Juda, diviso regno Israelitico sub Roboam filio Salomonis, et pariter captæ fuerunt. De hoc Josephus scribit : Convocans Cyrus clarissimos Judæorum qui in Babylone, id est in terra Babyloniæ, habitabant, dixit se concedere Judæos remeare ad propria, et reædificare civitatem Jerusalem et templum. Et omnis cujus suscitavit Deus spiritum, ut ascenderet ad ædificandum templum Domini, quod est in Jerusalem, id est quilibet de præfatis tribus tribubus Israel, cujus mentem Deus instigavit, ut ascenderet ad ædificandum templum.

Universique qui erant in circuitu Judææ, vel in circuitu Judæorum pergentium illuc, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia victualium, et jumentis et supellectili, id est massariato : hoc est, talia clenodia et subsidia illis præstando. Quod quidam exponunt de Judæis in Babylonia remanentibus amore uxorum quas ibi acceperant, et sobolis quam ibi procreaverant, ac possessionum quas ibi habebant. Quidam vero exponunt, dicentes, quod gentiles de mandato Cyri talia dederunt Judæis pergentibus. Josephus quoque ait, quod dum Judæi venissent, omnes amici regis juvabant eos, et conferebant ad templi renovationem, alii aurum, alii argentum, alii equos et multitudinem jumentorum.

Rex quoque Cyrus protulit, hoc est exhibuit, vasa templi Domini, quæ fuerunt instrumenta et utensilia cultus divini in templo a Salomone1 constructo, quæ tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, id est ex templo inibi sito. Asportavit23 autem ea secum, partim quando captivavit Joakim regem, et partim dum Jechoniam abduxit, reliqua dum templum combussit, prout secundo Paralipomenon, ultimo, et quarto Regum libris describitur. Et posuerat ea in templo dei sui in urbe Babylonis : et sic juxta suam sectam ea quodammodo honoravit, ponendo ea in loco solenni et sacro, deputandoque ea cultui secundum suam æstimationem divino. Balthasar vero filius filii ejus deputavit ea cultui suo, bibendo ex eis cum suis, ut habetur in Daniele : propter quod meruit regno privari ac vita. Et aliqui opinantur quod Judæi retulerunt hoc Cyro : idcirco libentius ea remisit. Protulit autem ea Cyrus rex per manum Mithridatis, qui secundum Josephum fuit custos thesaurorum ipsius, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda : hoc est, thesaurarius ille sub certo numero assignavit et tradidit vasa illa viro nomine Sassabasar principi Juda, id est uni de principalibus tribus seu populi Juda, seu duci redeuntium ad Judæam. Dicuntque aliqui, quod Sassabasar ille fuit Daniel ; alii, quod fuit Zorobabel : quod magis consonum videtur ei quod in fine hujus capituli legitur : Universa tulit Sassabasar, cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem. Daniel quippe cum illis non rediit, sed Zorobabel.

Et hic est numerus eorum : Phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille. Phialæ erant vasa, in quibus vinum libationis fusum considerabatur, an esset aptum ad sacrificia.4 Cultelli, quibus carnes hostiarum dividebantur, viginti novem ; scyphi aurei triginta, scyphi argentei secundi, id est inferioris dignitatis, valoris et usus, quadringenti decem ; vasa alia mille. In scyphis recipiebatur sanguis hostiarum, præsertim in scyphis argenteis. In aureis vero scyphis (ut fertur) portabatur sanguis sacrificiorum quorumdam intra Sancta sanctorum in festo Expiationis. Omnia vasa aurea et argentea, quinque millia quadringenta. Universa tulit Sassabasar, cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem. Certum quod numerus prædictorum vasorum jam numeratorum, non constituit tantam summam ; sed præter illa fuerunt alia multa minus forsitan pretiosa : quæ omnia simul fuerunt tot millia ac centenaria.

Postremo, de Cyro isto rege Persarum multa in Josepho et Scholastica historia, chronicisque leguntur : qui et triginta annis fertur regnasse, ac monarchiam annis duodecim tenuisse. Qui quum grandiusculus esset, et a pueris ludentibus esset factus eorum rex, inobedientes pueros dire correxit et interdum plagavit. Quod puerorum parentes ægre ferentes, conquesti sunt regi Astyagi avo Cyri, qui jusserat puerum ipsum mox natum occidi; sed Deo ordinante fuit conservatus in vita. Quumque rex puerum Cyrum ad se vocatum argueret, cur pueros ita plagasset, respondit intrepide se hoc fecisse, non ut puerum, sed ut regem: quo audito, miratus est rex, et signa quædam generis sui consideravit in eo. Tandem quum Cyrus monarcha reges plurimos expugnasset, a regina Massagetarum nomine Thamyri victus est et occisus: quæ caput ipsius Cyri abscisum, projecit in vas humano sanguine plenum, dicens cum insultatione: Satiare nunc sanguine quem semper sitisti.

Circa illud, Surrexerunt principes patrum de Juda, ait quidam, quod tribus Juda et Benjamin et Levi, non tantum peccaverunt sicut aliæ tribus Israel per Assyrios captæ. Sed hoc non videtur consonare

A Scripturis, quoniam per Ezechielem Dominus ait ad Jerusalem, per quam, secundum omnes expositores, ad litteram intelligit populum regni Juda, et præsertim habitatores Jerusalem: Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit;5 sed vicisti eas, scilicet Sodomam et Samariam, sceleribus tuis: et certum est, quod per Samariam intelligat regnum decem tribuum, cujus Samaria fuit metropolis. Idem patet in Ezechiele sub similitudine Oollæ et Oolibæ.6

At vero potest hoc loco per Cyrum allegorice Dominus Jesus Christus verus mundi monarcha intelligi: qui destructo regno diaboli, ædificavit per servos suos Ecclesiam; et fassus est se omne quod habet et est, accepisse a Patre:7 quod per Scripturas Evangelistarum universo orbi notificavit; et vasa Dei abducta reduxit, electos, qui a diabolo erant seducti, vitiorumque vinculis irretiti, reducendo ad gratiam ac salutem.

Footnotes

  1. IV Reg. xxiv, 13; xxv, 13-16. ↩

  2. II Par. xxxvi, 7, 10, 18; ↩

  3. Dan. v, 2, 3. ↩

  4. Exod. xxv, 29. ↩

  5. Ezech. xvi, 51. ↩

  6. Ezech. xxiii, 4 et seq. ↩

  7. Joann. v, passim. ↩

Chapter 2 of 11