Articulus 2
EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI: HI SUNT AUTEM PROVINCIÆ FILII, QUI ASCENDERUNT DE CAPTIVITATE.
HIC particularius describuntur reversi de Babylone. Hi sunt autem provinciæ filii, hoc est habitatores Babyloniæ, vel, ut quidam dicunt, Judææ. Porro nati et commorati in territorio aliquo, appellantur filii ejus. Qui ascenderunt de captivitate, id est de terra captivitatis suæ, puta de Babylonia, quam, hoc est cujus captivitatis plebem, vel, quam plebem captivam, transtulerat Nabuchodonosor in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem, et in Judam: unusquisque in civitatem suam, id est ad loca in quibus antea steterant urbs Jerusalem et alia oppida regni Juda a Chaldæis destructa.1 Quemadmodum enim aves diligunt suos nidos, et bruta sua latibula, sic homines sua loca nativa. Unde Laban ait ad Jacob:2 Ad tuos ire cupiebas, et desiderio tibi fuit domus patris tui. Hinc hortatur Apostolus:3 Non deserentes collectionem nostram. Qui venerunt cum Zorobabel et ceteris qui exprimuntur in textu, videlicet, et cum Josue, Nehemia, Saraia, etc. Et iste Nehemias est alter ab eo, de quo infra habetur, et fuit dux populi postmodum.45
Numerus virorum populi Israel reversorum a Babyloniæ terra, est qui in littera subditur. Scriptura autem computat viros, qui scilicet ad minus viginti annorum exstiterant, potentes ad bella procedere.6 Filii Pharos ex tribu Juda, duo millia, etc. Planus est textus, nisi quod multa ponuntur hic nomina, quæ possunt esse nomina tam virorum seu patrumfamiliarum quam urbium; nec constat, qualiter potius sint sumenda. Nam et cives habitatoresque urbium, earum filii nuncupantur, sicut et ipsæ civitates vocantur filiæ regni sive provinciæ.
Consequenter inducitur numerus et genealogia sacerdotum. Sacerdotes, supple, fuerunt hi: Filii Jadaia in domo, hoc est familia, Josue, nongenti, etc. Levitæ, qui erant sacerdotibus inferiores ac subservientes, fuerunt: Filii Josue, etc. Cantores: Filii Asaph, qui fuit unus principalium cantorum, a David in tabernaculo Domini institutorum, ut primo libro Paralipomenon fertur:7 cujus posteri erant cantores; centum viginti octo, et unus eorum principalis fuit cantor. Qui psalmos David cantabant ac laudes divinas, potissime tempore sacrificiorum. Filii janitorum, hoc est custodum portarum templi seu atrii ejus. Nathinæi, qui erant (ut legitur) successores Gabaonitarum, portantes ligna et aquas ad locum cultus divini:8 quod officium imposuit eis Josue; filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. Omnes Israelitæ tempore Salomonis exsistentes, fuerunt servi ipsius; sed quoniam præcipua Salomonis occupatio exstitit circa templum, saltem ad tempus, ideo specialiter servi Salomonis vocantur, qui ad custodiam ac reparationem ædificiorum templi fuerunt ordinati.
Et hi qui ascenderunt, etc. Hic numerantur aliqui, qui certificare non poterant se esse de semine filiorum Israel: et quidam eorum utebantur sacerdotali officio, vel posse se uti putabant. Unde et de filiis sacerdotum dicuntur in littera. Hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, hoc est historiam fide dignam, in qua linea generationis eorum contineretur, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio, id est, prohibiti sunt fungi sacerdotali officio, ad vitandum periculum seu discrimen: quoniam jussum fuit a Deo in Exodo atque Levitico, ne quis sacerdotali fungeretur officio, nisi de semine Aaron oriundus.91011 Unde nec in novo Testamento permittitur quis celebrare Missam, nisi probare possit esse se ordinatum.
Et dixit Athersatha eis, ut non comederent de sancto sanctorum, hoc est cibos præcipue sanctos, videlicet ad esum et usum sacerdotum solummodo deputatos, ut erant aliquæ partes hostiarum pro peccato pacificarumque oblationum, et panes propositionis, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus, id est tam eminenter eruditus, virtuosus, ac sapiens, quod Deus super re hac eum certificaret per revelationem, seu alio modo. Præterea Athersatha iste dicitur Nehemias fuisse:1213 nam infra narratur Nehemias istud jussisse; atque, ut fertur, Athersatha interpretatur relaxatus, quoniam de consilio sapientium Hebræorum relaxatus fuit bibere vinum regis, cujus (ut infra habetur) fuit pincerna.14 Nam et Daniel describit, quod ipse Daniel et socii ejus rogaverunt eunuchum, ne cogerentur bibere de vino, unde bibebat rex, ne contaminarentur.15
Deinde ponitur summa prædictorum, et aliorum qui eis fuerant sociati. Nam et de aliis tribubus Israel quidam redierunt cum tribus tribubus jam præfatis. Nempe quando populus regni Juda captus est a Chaldæis, multi ex regno Israel in regno Juda commorabantur, qui manus evaserunt Assyriorum, et sub Ezechia rege converterunt se ad cultum Dei, et habitare cœperunt in terra Juda:1617 et hi capti fuerunt cum populo Juda ab ipsis Chaldæis.
Footnotes
-
IV Reg. xxv, 9, 10. ↩
-
Gen. xxxi, 30. ↩
-
Hebr. x, 25. ↩
-
II Esdr. i, t; xii, 26; ↩
-
Eccl. xlxi, 15. ↩
-
Num. i, passim. ↩
-
I Par. xvi, 5; xxv, 1, 2. ↩
-
Josue ix, 27. ↩
-
Exod. xxix, 9; ↩
-
Lev. vii, viii, etc. passim; ↩
-
Num. iii, 10; xvi, 40. ↩
-
II Esdr. viii, 9; ↩
-
II Esdr. vii, 65. ↩
-
II Esdr. i, 11. ↩
-
Dan. i, 8. ↩
-
II Par. xxx, 11, 18. ↩
-
IV Reg. xxv, 11. ↩
Chapter 3 of 11