Skip to the text

Articulus 10

EXPLANATIO CAPITULI DECIMI : SIC ERGO ORANTE ESDRA, ET IMPLORANTE DEUM.

CORRECTIO præmemoratæ transgressionis describitur in hoc loco. Sic ergo orante Esdra cum intima compunctione, sapientiali pudore et lacrimarum effusione, pro aliorum peccatis : ita quod instar publicani, de quo in Evangelio legitur, Erubuit oculos suos ad cœlum levare ;1 collectus est ad eum de Israel, id est de populo Israelitico, cætus grandis virorum et mulierum : qui, secundum Josephum, erant mediocres, nec rei criminis ejus ; et flevit populus fletu magno, ipsi Esdræ compatiendo, et propter commissa flagitia. Esdras autem tam acerbissime luxit, quia existimavit quod ex sua exhortatione majores non acquiescerent abjicere præfatas uxores gentiles, ut Josephus scribit. Sed meritis ejus Deus aliter ordinavit, et reorum tetigit corda. Nam subditur : Et respondit Sechenias, unus inter præcipuos : Nos prævaricati sumus. Quia et ipse unus fuit reorum in scelere illo, ideo in primis exhibuit se paratum ad emendationem, quatenus ceteri ejus exemplo similiter facerent. Et nunc si est pœnitentia, id est, quia possumus pœnitere, quum non sit desperandum, percutiamus fœdus cum Domino, id est, pactum firmum ineamus cum Deo nostro, ut projiciamus, id est, removeamus a nobis, universas uxores alienigenas, et eos qui de his nati sunt, ne amore prolis suæ redeant ad nos. Si tamen feminæ illæ voluerunt pueros apud patres manere, forsitan licuit. Surge : tuum est discernere, id est judicare quid et qualiter sit agendum, quum sis justus ac sapiens, et a rege præ aliis honoratus. Nosque erimus tecum : non corpore tantum, sed et voluntatis conformitate et cooperatione.

Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes, id est præcipuos sacerdotum et Levitas. Quo constat verum esse quod Josephus narrat, præfatum Secheniam suggessisse Esdræ, ut omnes jurarent abjicere conjuges illas. Et surrexit Esdras ante domum Dei, id est ante templum, ad cujus fores jacebat prostratus ; panem non comedit, et aquam non bibit, id est, illa die ex tristitia nihil comedit. Solet autem in Scripturis per panem et aquam, omnis esca et potus signari. Lugebat enim in transgressionem, id est ex dolore de illorum transgressione, et ad placandum illis Deum.

Et missa est vox, id est, præceptum exivit ab Esdra, in Jerusalem et Juda : quia per totam terram, in qua habitabant Judæi reversi, fecit præceptum hoc, quod fuit citatio populi, promulgari ; ut congregentur in Jerusalem infra triduum : cui præcepto fuit adjuncta gravis pœna contra inobedientes, videlicet spoliatio totius substantiæ possessionisve suæ, et quod non venientes abjicerentur de synagoga, tanquam excommunicati. Unde et in Evangelio scriptum est, quod conspiraverunt Judæi, quia si quis confiteretur Jesum esse Christum, extra synagogam fieret.2 Convenerunt ergo infra tres dies. Ipse est mensis nonus, in quo convenerunt : qui apud Hebræos dicitur Sileos*, et correspondet (ut fertur) partim Novembri, et partim Decembri ;3 et sedit omnis populus in platea domus Dei, id est in atrio prope templum : nam Josephus, Quum in superiori, inquit, loco templi consedissent ; trementes pro peccato et pluviis, id est, ex doloris sui excessu, et ex metu ultionis divinæ, atque ex frigore hiemali, tremebant.*

Et dixit Esdras : Date confessionem Deo, id est, Deum honorate, vestra peccata recognoscendo, bonitatemque Dei et beneficia ejus laudando. Sic et Josue dixit ad

Achan transgressorem : Fili mi, da gloriam Deo, et confitere, atque indica mihi quid feceris.4 Et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis, id est, consortia atque connubia gentilium idololatrarum de cetero evitate, et uxores ex illis sumptas relinquite, quum non sint veræ uxores : quum dispar cultus impediat matrimonium contrahendum, dirimatque contractum, et viventibus uxoribus legitimis non potuistis sine peccato superinducere alias. Nec libellus repudii fuit permissus tanquam quid licitum, sed tanquam minus malum, ut vitaretur uxoricidium. Idcirco, quum Dominus dixisset, Quum odio habueris, supple, uxorem, dimitte eam; mox addidit, Operiet autem iniquitas vestimentum ejus.

Et respondit universa multitudo : Juxta verbum tuum sic fiat. Verumtamen, quia populus multus est, qui reus est criminis hujus, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris propter imbrem hiemaleque frigus, constituantur principes in universa multitudine : qui pergant per civitates, ad perscrutandum eos qui peccaverunt in casu isto; et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas, veniant ad præsentiam principum temporibus statutis, id est præordinatis a principibus, qui intimabunt diem certum; et judices ejus, videlicet cujuslibet urbis, veniant simul ad principes : sicque abjiciantur tales uxores, juxta sententiam principum et judicum. Atque, ut Josephus adjicit, Ordinaverunt ut illi eligerentur ad corrigendum hoc vitium, et ad separandum uxores illas a viris Judæis, qui non erant culpabiles in hoc facto. Nempe qui alios habet corrigere, debet esse immunis a vitiis, præsertim ab his, de quibus increpat alios, ne ei dicatur : Medice, cura te ipsum.5

Et sederunt in prima die mensis decimi, ut quærerent rem, id est, negotium perscrutarentur, et exsecutioni mandarent. Sicque celeriter processerunt ad vitia corrigenda, quoniam vicesimo die mensis noni decreverunt sic esse agendum. Et consummati sunt, id est, perfecte inventi, numerati atque correcti, omnes viri qui duxerunt uxores alienigenas. Et dederunt manus suas, id est, promptos se exhibuerunt, ut ejicerent uxores suas prædictas : quæ tamen (ut dictum est) non erant veræ uxores. Nec fuit inter Judæos et eas verum matrimonium : ad quod inseparabilitas pertinet, sicut in Evangelio loquitur Christus : Quos Deus conjunxit, homo non separet. Deinde exprimuntur in textu, hi qui in isto facinore erant rei, et planus est textus.6

Ecce quam multa bona facit virtuosus prælatus : cujus est subditorum peccata deflere, et pro eorum illuminatione, conversione, compunctione Deum lacrimose precari, ac jejunare pro illis, sicque iniquis gratiam prævenientem, et dura corda emollientem promereri et obtinere, sicut et Daniel se fecisse testatur : Lugebam, inquiens, trium hebdomadarum diebus ; panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum.7 Jeremias quoque : Deducant, inquit, oculi mei lacrimam per diem et noctem, et non taceant.8 Subditorum vero est, prælatis eorum salutem quærentibus prompte atque humiliter obedire, vitia et vitiorum occasiones abjicere, plenam confessionem et satisfactionem condignam peragere. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Luc. xviii, 13. ↩

  2. Joann. IX, 22. ↩

  3. • Chisleus, Casleu ↩

  4. Josue vii, 19. ↩

  5. Luc. iv, 23. ↩

  6. Matth. xix, 6. ↩

  7. Dan. x, 2, 3. ↩

  8. Jer. xiv, 17. ↩

Chapter 11 of 11