Skip to the text

Articulus 9

EXPOSITIO CAPITULI NONI : POSTQUAM AUTEM HÆC COMPLETA SUNT.

MAGNA quædam transgressio populi a captivitate reversi, et ejusdem iniquitatis deploratio, hic describuntur. Postquam autem hæc, quæ in fine præcedentis capituli enarrantur, completa sunt, accesserunt ad me principes, hoc est aliqui principales et boni de populo illo reverso, dicentes: Non est separatus populus Israel qui cum Zorobabel rediit, a populis terrarum, id est a commixtione gentilium in gyro terræ nostræ morantium. Tulerunt enim, id est, acceperunt Judæi, de filiabus eorum sibi et filiis suis uxores, vel potius quasi uxores, quia inter eos, ut infra patebit, non fuit matrimonium verum, et commiscuerunt semen sanctum, id est deputatum ad divinum obsequium, cum populis terrarum, id est cum gentilibus et idololatris. Tamen Judæi qui tantum facinus commiserunt, quamdiu manserunt in illo, non fuerunt sancti, sed vitiosi. Sed in quantum erant specialiter deputati ad cultum Dei, dicuntur sancti: quemadmodum vitiosus prælatus, ratione sacri officii dicitur pater sanctus. Manus etiam principum et magistratuum, id est majorum in populo: non tamen Zorobabel nec pontifex Jesus, ut aliqui dicunt. Hieronymus tamen super Zachariam, ubi fit mentio de hoc Jesu, affirmat eum duxisse uxorem alienigenam.1 Fuit in transgressione hac prima, id est primo culpabilis, et aliis dans exemplum sic agendi. Tamen quod ait, Prima, posset referri ad transgressionem: ut sit sensus, quod in hac prima transgressione, quæ fuit præcipue gravis, fuerunt culpabiles et ipsi principes magistratusque Judæorum.

Denique, sicut testatur B. Hieronymus super Malachiam, Judæi a Babylone reversi, acceperunt gentiles uxores, repudiatis uxoribus propriis propter earum deformitatem et vetustatem: quod fuit valde dupliciterque enorme, quia et ipsa repudiatio fuit in se vitiosa, et alienigenas ducere, fuit prohibitum in Deuteronomio.2 Et de hac Judæorum iniquitate agitur Malachiæ secundo, multum sententiose, quamvis breviter et obscure, prout ibi expositum est.

Quumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam: sicut mos fuit Judæorum in magna afflictione et adversitate; et evulsi capillos capitis mei et barbæ, ex vehementi dolore, et in signum mœstitiæ: in quibus apparet fervor dilectionis et zelus justitiæ sancti Esdræ circa Deum et proximos; et dixi: Deus meus, confundor mente, et erubesco forinsecus, levare faciem meam ad te, id est faciem cordis ad tuam sanctitatem, vel faciem corporalem ad cœlum, in quo specialiter esse et habitare cognosceris: et hoc propter enormitatem et fœditatem vitiorum nostrorum, atque ex consideratione puritatis et dignitatis tuæ immensæ. De turpitudine enim et enormitate culparum, summe erubescendum est coram Deo. Hinc subditur : Quoniam iniquitates nostræ commissæ in proximum, multiplicatæ sunt super caput nostrum, id est in cordibus nostris, et omnino inexcusabiliter imputandæ sunt nobis. Viri enim qui tam scelerata iniere connubia, gravissime peccaverunt in conjuges suas, quas abjecerunt, et eas induxerunt ad magnam desolationem, fletum, pusillanimitatem, et ad multa peccata, scilicet ad iram, murmurationem, impatientiam, invidiam, ad quas passiones pronæ sunt feminæ. Et peccata nostra in Deum commissa, creverunt usque ad cœlum, id est, vehementissime multa et gravia sunt effecta. Itaque Esdras ex humilitate connumeravit se transgressoribus illis, sicut et Daniel in sua oratione, et Isaias dum ait de Christo :34 Nos reputavimus eum quasi leprosum. Et rursus :5 Omnes nos quasi oves erravimus. Et traditi sumus in gladium et captivitatem et in confusionem vultus, sicut et in die hac : quia et nunc multi insultant nobis, tam hic in Judæa, quam in regnis, ubi fratres nostri sub servitutis jugo morantur.

Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra ad Dominum Deum nostrum, id est, non nisi modicissimo tempore habuimus idoneitatem deprecandi te, scilicet quamdiu a magnis vitiis eramus immunes, quando eramus in via huc redeundi; et cito postquam huc venimus, tanta commisimus scelera, quod non possumus excusari, nec digni sumus coram te apparere aut deprecari; quia servi sumus regis Persarum, imo et vitiorum. Iniqui namque, teste sacratissimo principe Apostolorum, sunt servi corruptionis.678 A quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Et nunc quid dicemus, Domine Deus, post hæc? id est, excusare non possumus nos, qui post tot et tanta beneficia tua tam ingrati fuimus tibi; quia de- reliquimus mandata tua, quæ præcepisti in manu, id est per obsequium, servorum tuorum Prophetarum, dicens :9 Terra ad quam ingredimini, immunda est, scilicet terra promissionis, quæ perhibetur immunda, propter flagitia in ea commissa, et repleverunt eam ab ore usque ad os, per hyperbolen, ad innuendum quod abundantissime ac enormissime in ea peccaverrunt Amorrhæi, Chananæi, etc., quorum scelera in Deuteronomio conscribuntur.10 Sic et Manasses dicitur replesse Jerusalem sanguine innocentium usque ad os.11

Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum non accipiatis. Istud præcepit Dominus per Moysen eximium Prophetarum, et per Zachariam ac Malachiam reprehendit hujus præcepti transgressionem.1213 Per aliorum quoque eloquia Prophetarum admonuit populum Israel sæpe de hujus præcepti impletione. Et non quæratis pacem et prosperitatem eorum, id est, non habeatis communionem cum ipsis, sed vitetis omnino eorum consortia : imo Dominus eos occidi jussit, nec ut tales erant amandi.14 Non tamen fuerant odiendi, quoad personam vel naturam ipsorum. Ut non converteremur ad pristina vitia nostra.

Numquid iratus es nobis usque in consummationem? id est, noli, o Domine, noli nos omnino deserere, nec gratiam vitandi peccata totaliter nobis abstrahere, ne penitus pereamus. Domine, Deus Israel, justus es tu : quoniam derelicti sumus, qui salvaremur, id est, jam pro magna parte propter peccata nostra sumus consumpti, et tamen dereliquisti quosdam residuos, utpote nos, ad hoc ut pœnitendo et bene vivendo consequamur salutem. Ecce coram te sumus in delicto nostro, id est evidenter rei et valde culpabiles. Non enim stari potest coram te super hoc, id est, stare non possumus coram tribunali tuo ad excusandum nos in hac parte : imo si excusare voluerimus nos, os nostrum condemnabit nos ;15 et si voluerimus judicio tecum contendere, non poterimus respondere unum pro mille.

Footnotes

  1. Zach. ii, 1. ↩

  2. Deut. vii, 3. ↩

  3. Is. LIII, 4. ↩

  4. Dan. IX, 5 et seq. ↩

  5. Ibid. 6. ↩

  6. Malach. ii, 11-16. ↩

  7. II Petr. II, 19. ↩

  8. Malach. II, 11-16; ↩

  9. Lev. XVIII, 25. ↩

  10. Deut. IX, 4; XVIII, 12; XX, 18. ↩

  11. IV Reg. XXI, 16. ↩

  12. Num. XXXI, 15. ↩

  13. Deut. VII, 3; ↩

  14. Num. XXV, 17; XXXI, 17. ↩

  15. Job IX, 20, 3. ↩

Chapter 10 of 11