Skip to the text

Prologus

ENARRATIO

IN PRIMUM LIBRUM MACHABÆORUM

ENARRATIO IN PRIMUM LIBRUM MACHABÆORUM

JUDA, te laudabunt fratres tui. Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum. Catulus leonis Juda. Gen. XLIX, 8, 9.

Possunt hæc verba de Juda Machabæo et fratribus ejus convenienter exponi. Et enim sicut inter duodecim Patriarchas filios Jacob, Judas fuit robustior; sic inter quinque filios Mathathiæ Judas filius ejus fortior erat, magnanimior quoque, et omni virtute ad justum et strenuum bellatorem pertinente, eminenter specialiterque ornatus. Hinc a fratribus suis et consanguineis, totoque populo suo, vere, fideliter, præcipue laudabatur, fuitque omnibus carus valde: nam bonum commune prætulit propriæ vitæ, et religionis divinæ defensionem magis quam omnem terrenam amavit prosperitatem. Fuit ergo legis zelo accensus, Dei amore ignitus, fraterna caritate repletus, fortitudine mentis et corporis decoratus, ex divinæ sapientiæ præordinatione datus populo Judæorum pro consolatione et ereptione eorum, quum extremis calamitatibus subderentur. Non enim repellit in sempiternum Dominus, nec plebem fidelem relinquit finaliter.1

Denique in historiis hujus voluminis patent miseriæ conditionis humanæ, insania ambitiosorum, vanitas mundi, instabilitas regni terreni; providentia quoque Dei circa electos, et qualiter inter electos reprobosque discernat; atque quam magna pars hominum pereat gladio.

100

I

The following is a list of the names of the persons who were at the meeting. The names are listed in the order they were called to the meeting. The list is divided into two parts: the first part is the list of the persons who were called to the meeting, and the second part is the list of the persons who were not called to the meeting.

101

ENARRATIO

IN PRIMUM LIBRUM MACHABÆORUM

Footnotes

  1. Thren. III, 31. ↩

Chapter 1 of 17