Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : ET FACTUM EST POSTQUAM PERCUSSIT ALEXANDER PHILIPPI, MACEDO.

GESTA Machabæorum multis annis post reditum a captivitate Babylonica contigerunt. Historia quippe Tobiæ præcessit satis diu historiam Judith, historia quoque Judith historiam Esther, sed et historia Esther, historiam Machabæorum : quod, prolixitatem vitans, declarare non prosequor; sed ad Josephum atque Scholasticam historiam mitto lectorem.1 Ponitur autem in exordio hujus libri aliquid de Alexandro Magno, et de divisione monarchiæ suæ, ut sic ordinate ad gesta deveniatur Machabæorum, imo ad notificationem providentiæ, justitiæ, misericordiæ et beneficentiæ Dei circa populum Judæorum, durante adhuc cursu veteris Testamenti. Non est autem hic liber in canone : tamen ab Ecclesia tanquam verus receptus est.

Et factum est. Cur a conjunctione hac, et, incipit, quum nihil præmiserit, inter quæ mediet et connectat? Et respondendum, quod incipit sic, ad innuendum quod multa omittat gesta historica, quæ mente consideravit, sed stilo non expressit. Ad ea ergo quæ mente intuebatur, ista conjungens quæ scripsit, sic incipit : Et factum est. Sic et Ezechiel et Jonas suos exorsi sunt libros. Postquam percussit Alexander Philippi filius, Macedo, id est de Macedonia provincia Græciæ oriundus, in qua et primo regnavit, defuncto rege Philippo, cujus filius putativus fuit Alexander : quia revera (ut ejus testatur historia) fuit filius Nectanabis regis Ægypti, qui timore adversariorum suorum, mutato habitu, fugit et exivit Ægyptum, atque ad uxorem Philippi regis Macedonum veniens, ad mulieris illius familiaritatem receptus est, et cum ea concumbens, ex eadem genuit Alexandrum per adulterium. Philippus autem rex putavit se verum Alexandri patrem. Unde et nato Alexandro, Aristoteli scripsit : Natus est mihi filius, et magis regratior diis, quia natus est tuis temporibus, quam quia natus est, quoniam a te eum informandum confido.

Præterea, Alexander dicitur Darium percussisse, non quod manu propria, aut per suum exercitum occiderit illum, sed quoniam fugavit ipsum in bello. Quumque fugiens Darius, pervenisset in suum palatium, a duobus de suis principibus est occisus. Alexander autem insequens eum, reperit eum adhuc semivivum, et multum condoluit ei. Et tunc Darius utiliter admonuit Alexandrum, ne ex victoriis superbiret, et inter cetera ordinavit, ut filiam suam Alexander duceret conjugem : quod et factum est.

Sed quæri potest, quis fuerit Darius iste. Ad quod quidam respondet, quod secundum Hebræos fuit filius Assueri ac Esther : quod stare non potest ; nec omnes Hebræi hoc dicunt. Imo (ut refert ille) Hebræi dicunt Darium illum qui post Cyrum regem renovavit et dedit Judæis licentiam ædificandi templum et urbem Jerusalem.2 Fuit Darius ille filius Assueri et Esther, ita quod favorabilis fuit Judæis, quia ex matre Hebræa exstitit natus. Et tamen nec hoc verum est ; et certum est quod temporibus illius Darii nondum erat Alexander hic genitus. Nempe illi Dario successit in regnum filius ejus Artaxerxes, sub quo Esdras et postea Nehemias venerunt in Jerusalem :3 quod et Josephus attestatur, quamvis alia nomina ponat.4 Post Artaxerxem regnavit Xerxes, quem Josephus dicit fuisse Assuerum. Alii vero, quos Magister in historiis sequitur, affirmant quod post Artaxerxem regnavit Xerxes duobus mensibus ; post Xerxem, Sogdianus mensibus septem ; post Sogdianum, Darius cognomento Nothus ; post Darium Nothum, Artaxerxes cognomento Mnemon, quem ut in Scholastica fertur historia, dicunt Hebræi Assuerum fuisse ; post quem regnavit Artaxerxes, qui dictus est Ochus ; post Ochum, Arsamus ; post Arsamum, filius ejus Darius, quem Alexander devicit.

Qui Alexander primus regnavit in Græcia, id est, primus fuit monarcha Græcorum, et in tota Græcia, totoque oriente regnavit et imperavit, quoniam monarchiam Persarum destruxit, et transtulit monarchiam ad Græcos : designatus in visione Danielis per hircum caprarum, qui terram non tetigit, quia celerrime omnia devastando pertransiit.5 Egressus de terra Cethim : locus est Græciæ ; non solitudinis, unde habetur in Numeris, Morabatur eo tempore Israel in Cethim .67 Darium regem Persarum et Medorum. A tempore enim Cyri regis fuerunt illa regna in uno rege unita, defuncto avunculo Cyri, Dario nomine, qui cum Cyro Babylonem destruxit. Constituit prælia. Nam Dario isto dejecto, perrexit ad Indiam contra Porum regem Indorum ; et in via præliatus est contra alios multos quos superavit. Unde subjungitur : et omnium obtinuit munitiones, hoc est loca munita, videlicet castra, fortalitia, oppida (inquam) omnium repugnantium sibi. Et siluit terra in conspectu ejus, id est, habitantes in terra, contra eum rebellare aut clamare non præsumpserunt, præsertim postquam Porum regem Indorum devicit.

Et congregavit virtutem, id est robur bellicum, et exercitum fortem nimis. Nam primo habuit parvum exercitum, comparative loquendo ; sed ex gentibus quas debellavit, conjunxit sibi auxiliarios multos et elegantes, quemadmodum de Holoferne narratur : De universis urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad prælium.8 Et præsertim Persæ et Medi ab Alexandro devicti, facti sunt ei multum fideles, sicut et ipse exhibuit eis se clementem. Et regnum Persarum commisit avunculo Darii ; duos quoque principes qui Darium vulneraverunt usque ad mortem, occidit. Et pertransiit usque ad fines terræ. Transivit enim per maximam et horribilem Indiæ eremum, in qua multa pericula toleravit, et tandem devenit ad arbores solis et lunæ, ubi responsum accepit de sua morte : sicque ad fines terræ deveniens versus orientem, intravit Oceanum remotius quam Hercules ante eum, et statuit illic columnas ultra columnas ab Hercule positas. Et exaltatus est potestate, honore atque latissima jurisdictione, et elevatum est cor ejus, per superbiam et ambitionem ; tamen audita responsione quod cito moreretur, humiliavit cor suum in multis. Et obtinuit regiones gentium et tyrannos ; et facti sunt illi in tributum, hoc est tributarii, hi quos vicit.

Et post hæc decidit in lectum, et cogno- vit quia moreretur. Fuit enim infectus a Jolo suo pincerna, cui antea dederat alapam. Et vocavit pueros suos nobiles, id est collegas, qui secum erant nutriti a juventute sua; et divisit illis regnum suum, id est imperium, non unicum regnum, dum adhuc viveret. Fertur tamen in sua legenda, quod ex conjuge sua filia Darii genuit filium, qui adhuc erat infantulus. Divisit autem regnum suum seu monarchiam in duodecim partes, nolens quod aliquis ei par postea legeretur; sed dispositio illa fuit cassata, quoniam aliis abjectis, non nisi quatuor successerunt eidem, quemadmodum a Daniele fuit prædictum.9 Denique sumpto veneno in Babylone Ægypti, mox loquelam amisit, et extremam suam voluntatem scripto insinuavit. Jolus autem et frater ejus Cassander, etiam uxorem Alexandri et filium ejus infantulum peremerunt. Et regnavit Alexander annis duodecim, ex quibus (ut legitur) imperavit annis sex aut septem in pace; et vixit annis triginta duobus; et mortuus est.

Et obtinuerunt pueri ejus, id est sodales præfati, regnum, unusquisque in loco suo sibi deputato: quod tamen de quatuor principalibus pueris et successoribus ejus accipitur. Et imposuerunt sibi omnes diademata post mortem ejus; et multiplicata sunt mala pœnæ et culpæ in terra: quoniam successores Alexandri contra se invicem acerrime et implacabiliter pugnaverunt, et quidam eorum (sicut infra habetur) vehementissime oppresserunt Israeliticum populum, præsertim reges Syriæ et Ægypti, maxime vero Antiochus Nobilis, de quo subditur.

Et exiit ex illis radix peccati Antiochus Illustris, id est, ex semine regum illorum natus est Antiochus, dictus Illustris, quoniam acer et strenuus fuit in bellis. Et primo præbuit se cunctis benignum ac liberalem, propter quod vocaverunt eum Epiphanem, id est illustrem: qui factus rex, vitiositatem suam, quam diu absconderat, cœpit ostendere; et tam sceleratissimus fuit, ut merito appelletur radix peccati, quoniam per se et per subditos suos fecit innumerabilia et crudelissima mala, præsertim in populum Judæorum, imo et in consanguineos suos reges Ægypti; fuitque valde dolosus. Filius Antiochi regis Syriæ, qui vocatur Antiochus Major: de quo inter multa recitat Josephus, quod fuit Judæis valde fidelis et pius, sicut et infra secundo tangitur libro; qui, Antiochus Illustris, fuerat Romæ obses, id est obstagius. Quum enim pater ejus infestaret Ægyptum, missi sunt duo legati Romanorum, qui compulerunt eum inde recedere, et filium ejus seniorem Seleucum, pro majori securitate, obsidem acceperunt. Antiochus vero sciens crudelitatem filii sui Antiochi, rogavit ut illum pro fratre acciperent obsidem: quod et fecerunt, ut Josephus narrat duodecimo libro Antiquitatum. Et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Græcorum: incipiendo hanc numerationem annorum a monarchia Græcorum, hoc est a regno monarchico quod incipit ab Alexandro; atque in ejus morte fuit monarchia illa finita. Et cito post hoc cœperunt Romani ad monarchiam adspirare: quam et post multa et magna bella obtinuerunt; et major fuit eorum monarchia quam Alexandri, nec adhuc in toto destructa.

In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus et disponamus testamentum, hoc est fœdus amicitiæ et ritum religionis, cum gentibus quæ circa nos sunt, id est cum gentilibus idololatris; quia ex quo recessimus ab eis per disparem cultum et resistentiam, invenerunt nos multa mala pœnalia, id est, diversas et duras adversitates et persecutiones sumus perpessi. Et bonus visus est sermo in oculis eorum: id est, judicaverunt sic esse, non attendentes quod multæ sint tribulationes justorum, quos Deus exercet et purgat per impios;10 nec etiam considerantes, quod juxta Prophetarum oracula, tam regnum Juda quam regnum Israel fuerunt destructa, potissime propter idololatriæ ritum, et quod tempore vit quia moreretur.1112 Fuit enim infectus a Jolo suo pincerna, cui antea dederat alapam. Et vocavit pueros suos nobiles, id est collegas, qui secum erant nutriti a juventute sua ; et divisit illis regnum, id est imperium, non unicum regnum, dum adhuc viveret. Fertur tamen in sua legenda, quod ex conjuge sua filia Darii genuit filium, qui adhuc erat infantulus. Divisit autem regnum suum seu monarchiam in duodecim partes, nolens quod aquis ei par postea legeretur ; sed dispositio illa fuit cassata, quoniam aliis abjectis, non nisi quatuor successerunt eidem, quemadmodum a Daniele fuit prædictum. Denique sumpto veneno in Babylone Ægypti, mox loquelam amisit, et extremam suam voluntatem scripto insinuavit. Jolu autem et frater ejus Cassander, etiam uxorem Alexandri et filium ejus infantulum peremerunt. Et regnavit Alexander annis duodecim, ex quibus (ut legitur) imperavit annis sex aut septem in pace et vixit annis triginta duobus ; et mortuus est.

Et obtinuerunt pueri ejus, id est sodales præfati, regnum, unusquisque in loco suo sibi deputato : quod tamen de quatuor principalibus pueris et successoribus ejus accipitur. Et imposuerunt sibi omnes diademata post mortem ejus ; et multiplicata sunt mala pœnæ et culpæ in terra : quoniam successores Alexandri contra se invicem acerrime et implacabiliter pugnaverunt, et quidam eorum (sicut infra habetur) vehementissime oppresserunt Israeliticum populum, præsertim reges Syriæ et Ægypti, maxime vero Antiochus Nobilis, de quo subditur.

Et exiit ex illis radix peccati Antiochus Illustris, id est, ex semine [...] illorum natus est Antiochus [...]stris, quoniam acer et [...] bellis. Et primo præbuit [...] gnum ac liberalem, [...] runt eum Epiphane[m ...] qui factus rex, [...] diu abscondere[...] sceleratissi[mus ...] radix peccati, quoniam per se et per subditos suos fecit innumerabilia et crudelissima mala, præsertim in populum Judæorum, imo et in consanguineos suos reges Ægypti ; fuitque valde dolosus. Filius Antiochi regis Syriæ, qui vocatur Antiochus Major : de quo inter multa recitat Josephus, quod fuit Judæis valde fidelis et pius, sicut et infra secundo tangitur libro ; qui, Antiochus Illustris, fuerat Romæ obses, id est obstagius. Quum enim pater ejus infestaret Ægyptum, missi sunt duo legati Romanorum, qui compulerunt eum inde recedere, et filium ejus seniorem Seleucum, pro majori securitate, obsidem acceperunt. Antiochus vero sciens crudelitatem filii sui Antiochi, rogavit ut illum pro fratre acciperent obsidem : quod et fecerunt, ut Josephus narrat duodecimo libro Antiquitatum. Et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Græcorum : incipiendo hanc numerationem annorum a monarchia Græcorum, hoc est a regno monarchico quod incipit ab Alexandro ; atque in ejus morte fuit [...] illa finita. Et cito post hoc [...] mani ad monarchiam adspir[...] post multa et magna bell[...] major fuit eorum [...] xandri, nec adhuc [...]

In diebus ill[is ...] iniqui, et sua[...] [...] legitur Salomon [...] in templo, quæ [...] An vero pretiosissima [...] missa, fuerat depu[...] propositionis, posset in[...] quid est violentus et impius [...] gnus latro et pessimus fur ?

[...] argentum et aurum in tem[...] et oblata, et vasa concupisci[bilia ...] pretiosa et pulchra ; et acce[...] occultos quos invenit per se satellites : in quo patet insa[...] itas ejus, quod tam exquisite [...] abdita loca, quum tamen [...] issent eum Judæi ; et subla[...] it in terram suam. Et fe[...]m, id est, multos occidit :

(Note: the lower part of the page is hidden by a curled page and a hand in the photo, so the bracketed gaps mark text I couldn't read.) judicum fuerunt hostibus traditi propter deorum culturam.13 Impii isti fuerunt similes Judæis nequissimis, qui leguntur ad Jeremiam dixisse: Verbum quod locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te; sed faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cœli, id est lunæ, sicut fecimus et saturati sumus, malumque non vidimus. Ex eo autem tempore quo cessavimus reginæ cœli sacrificare, indigemus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus.14 Quorum perfidiam et errorem reprobat ibi Jeremias.15

Et destinaverunt aliqui de populo, hoc est, proposuerunt sic agere, vel miserunt nuntios, et abierunt quidam ex parte illorum ad regem Antiochum; et dedit illis potestatem ut facerent justitias gentium, id est opera idololatriæ, quæ gentiles justa esse putabant. Et œdificaverunt gymnasium in Jerosolymis. Gymnasium proprie dicitur locus, in quo homines exercentur ad luctam corporalem, et cursorum probatur velocitas. Hinc transfertur ad significandum scholas, locumque studii, in quo est exercitatio animi ad opponendum ac respondendum: et ita hic sumitur pro schola, in qua docentur statuta et ritus gentilium. Et fecerunt sibi, hoc est, in se et in suis esse permiserunt, præputia, non circumcidendo filios suos, et ritu præputiatorum vivebant; atque, ut Josephus scribit, fecerunt circumcisioni suæ quædam velamina, ne in denudatione viderentur Græcis dissimiles. Nempe in sacris Priapi incedebant totaliter nudi, sicut et feminæ in sacris Veneris. Et recesserunt a testamento sancto, id est ab observantia legis Mosaicæ; et juncti sunt nationibus, id est gentilibus, quos Judæi quasi parvipendendo, propter eorum incredulitatem, communi nomine nationes vocabant. Unde est illud in Psalmo: Dicite in nationibus, quia Dominus regnavit.16 Et venundati sunt, hoc est, intuitu commodi temporalis se ipsos tradiderunt, et quasi vendiderunt diabolo per vitiosum consensum, ut facerent malum. Sic tertio libro Regum Elias ait ad Achab: Venundatus es ut faceres malum in conspectu Domini.17

Denique, sicut in Scholastica fertur historia: Causa tanti flagitii fuit Onias pontifex, duos habens fratres contendentes pro pontificatu: qui ut placerent Antiocho, petierunt ut liceret eis facere gymnasium in Jerusalem, et ad idololatriam declinare. Et vocabatur unus eorum Jesus, alter Joannes. Verum ad placendum impio regi, imposuerunt sibi gentilia nomina, ita quod Jesus vocavit se Jasonem, Joannes Menelaum: de quibus infra in secundo libro habetur.18

Et paratum est, id est ad obediendum dispositum, regnum in conspectu Antiochi. Quum enim adhuc Romæ exsistens, percepisset patrem suum obisse, et sciret fratris sui inertiam, clam, vel (ut aliqui dicunt) de senatorum consensu, recessit a Roma, et venit in Syriam, ac mortuo fratre suo, in regem susceptus est. Et cæpit regnare in terra Ægypti, ut regnaret super duo regna, videlicet Syriæ, in qua pater suus regnavit, et Ægypti, quod nepos ejus habebat.

Circa hoc scribit quidam: Antiochus, scilicet Magnus, ad confœderationem ipsius cum rege Ægypti, dedit filiam suam Cleopatram Ptolemæo Epiphani, ex quibus natus fuit Ptolemæus Philometor. Ergo mortuo Ptolemæo Epiphane, Antiochus Illustris rex Syriæ accepit aliquas civitates regis Ægypti regno suo propinquas, quasi tutor nepotis sui adhuc pueri: quas quum duces Ægypti repeterent pro puero, et ille nollet reddere, motum fuit bellum inter ipsos et Antiochum, in quo devicti sunt duces Ægypti, et per consequens Ptolemæus Philometor cum eis, adhuc juvenis; et spoliata Ægypto, Antiochus venit Jerosolymam, et fecit ibi mala quæ in textu sequuntur. Hæc ille. Cujus narratio videtur a veritate deficere, quia (ut Josephus et alii referunt) Ptolemæus Philadelphus filiam suam Cleopatram dedit uxorem Antiocho regi Syriæ: quod et Scripturæ concordat canonicæ, quum scriptum sit in Daniele, Filia regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam:19 ubi per regem austri, secundum Hieronymum et ceteros expositores catholicos, intelligitur rex Ægypti, quæ fuit in plaga australi, et sic filia ejus venit ad contrahendum cum Antiocho rege aquilonis, id est Syriæ, quæ fuit versus aquilonem respectu Ægypti.

Itaque Antiochus Illustris ambitione ductus, voluit sibi usurpare regnum Ægypti. Et intravit Ægyptum in multitudine gravi, id est cum exercitu copioso ad sustinendum molesta, cum curribus et elephantis, quæ sunt animalia magna, super se ligneas turres gestantia, in quibus sunt bellatores desuper præliantes et jacula emittentes, et equitibus et copiosa navium multitudine: sicque invasit Ægyptum ex terra et mari, et forsan bello pugnavit contra quosdam Ægyptiorum; et constituit bellum adversus Ptolemæum regem Ægypti, etc. Post Alexandrum Magnum primus in Ægypto regnavit Ptolemæus Lagi filius, qui Ptolemæus cognominatus est Soter: a quo (ut legitur) posteri ejus vocati sunt Ptolemæi, quod fuit eis nomen commune, præter quod habuerunt propria nomina. Quod vero hic dicitur de Ptolemæo, quidam exponunt de Ptolemæo Philometore: quem tamen alii dicunt victum ab Antiocho Magno.

Et convertit Antiochus iter suum, et ascendit ad Jerosolymam. Et intravit in sanctificationem, id est in templum Dei sanctificantis, et in quo homines sanctificabantur, cum superbia. Et accepit altare aureum, id est deauratum forinsecus laminis aureis: et exponitur hoc de altari thymiamatis, super quod incendebatur thymiama;20 eratque in templo, et in exteriore parte ejus, quæ dicitur Sancta; et candelabrum luminis, super quod sitæ erant septem lampades, seu lucernæ aureæ, prout in Exodo jubetur;21 et universa vasa ejus, id est instrumenta, ut forcipes et emunctoria, quæ secundum Hebræi proprietatem sermonis, vasa vocantur; et mensam propositionis, super quam omni sabbato ponebantur duodecim panes calidi, sublatis inde panibus qui præcedenti sabbato super eam positi erant, prout in Exodo tangitur; et libatoria, quæ erant vasa, in quibus ponebantur materiæ liquidæ, ex quibus fiebant oblationes;22 et phialas, id est vascula thymiamatum et unguentorum; et mortariola; et velum in medio templi dependens et dividens inter Sancta et Sancta sanctorum, id est exteriorem interioremque partem templi; et coronas insertas quibusdam utensilibus templi; et ornamentum aureum quod in facie templi erat: per quod quidam intelligunt cortinam aurifrigiatam, circa ingressum templi pendentem; et comminuit omnia, id est, a pristina forma frangendo, ad partes minutas redegit, ad faciendum inde aliqua sibi placentia, suoque usui deservientia.

Denique Ptolemæus Philadelphus, quum ad ejus petitionem Septuaginta interpretes transtulissent vetus Testamentum, misit in templum Jerosolymitanum præter alia aurea vasa, mensam auream gemmis impretiabilibus insignitam, cujus crassitudo, id est spissitudo, quum esset dimidii cubiti, materiam tamen superabat artificii opus. An autem et illam mensam acceperit, quæri potest: et constat, quod sic, si reperit eam. Mensa autem propositionis per Moysen fieri jussa, fuit de lignis setim, ut patet in Exodo.2324 Sed tertio Regum legitur Salomon mensam auream fecisse in templo, quæ jam diu fuit ablata.25 An vero pretiosissima mensa illa a Ptolemæo missa, fuerat deputata ad mensam propositionis, posset inquiri. Ecce, quid est violentus et impius rex, nisi magnus latro et pessimus fur?

Et accepit argentum et aurum in templo reposita et oblata, et vasa concupiscibilia, id est pretiosa et pulchra; et accepit thesauros occultos quos invenit per se et per suos satellites: in quo patet insatiabilis cupiditas ejus, quod tam exquisite perscrutatus est abdita loca, quum tamen in nullo offendissent eum Judæi; et sublatis omnibus, abiit in terram suam. Et fecit cædem hominum, id est, multos occidit: in quo patet sua crudelitas. Et factus est lis in arcem, id est, pro castro et fortalitio usi sunt ea. Et posuerunt illic gentem peccatricem; et facti sunt in laqueum magnum, id est, impii habitantes in arce, usi sunt ipsa arce tanquam laqueo, ad capiendum affligendumque Judæos in Jerusalem commorantes. Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, id est templo, ut scilicet ex arce impedirent Judæos a templi ingressu, quod fuit juxta arcem, ejiciendo jacula super intrantes templum, et in diabolum malum, vel, ut aliqui habent, in diabolicum, id est maximum malum, in Israel: quia fuit destructivum cultus divini ac boni communis. Et contaminaverunt sanctificationem, id est, templum violaverunt.

Et post duos annos dierum. Cur, quum dixisset, Annos, addidit, Dierum? Forsan quia sicut in lege erant hebdomades dierum, hebdomadesque annorum, quarum quælibet continuit septem annos, ita de annis.26 Misit rex principem tributorum, id est superiorem inter eos qui tributa levabant pro rege, et venit Jerusalem cum turba magna. Et locutus est ad eos, id est ad habitatores Jerusalem, verba pacifica in dolo, dicendo se venisse pro utilitate ipsorum; et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente, id est, statim quum fuerat intromissus, et percussit eam plaga, et perdidit, id est occidit, populum multum. Et succendit eam, scilicet urbem Jerusalem pro parte, non totam; et destruxit domos ejus validiores, ex quibus potuissent Judæi resistere hostibus suis, et muros ejus in circuitu, non dejiciendo muros totaliter, sed faciendo in muris hinc inde interruptiones et aperturas, per quas pateret eis ingressus in urbem dum vellent.

Et ædificaverunt civitatem David, id est arcem illam in sublimitate montis Sion, ubi David aliquando habitavit, muro magno et firmo in gyro, vel muris fortibus loco parietum, et turribus firmis, ex quibus possent ejicere jacula; et facta est illis in arcem, id est, pro castro et fortalitio usi sunt ea. Et posuerunt illic gentem peccatricem; et facti sunt in laqueum magnum, id est, impii habitantes in arce, usi sunt ipsa arce tanquam laqueo, ad capiendum affligendumque Judæos in Jerusalem commorantes. Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, id est templo, ut scilicet ex arce impedirent Judæos a templi ingressu, quod fuit juxta arcem, ejiciendo jacula super intrantes templum, et in diabolum malum, vel, ut aliqui habent, in diabolicum, id est maximum malum, in Israel:27 quia fuit destructivum cultus divini ac boni communis. Et contaminaverunt sanctificationem, id est, templum violaverunt.

Et facta est Jerusalem habitatio exterorum, id est extraneorum: ex quo patet quod non fuit tota destructa; et facta est extera semini suo, hoc est aliena a propriis civibus inibi natis. Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo, id est, templum destitutum est, et privatum suo honore, cultu ac ministrorum frequentia; dies festi ejus conversi sunt in luctum, id est, pro gaudiis solennitatum, successerunt lamenta. Secundum gloriam ejus, multiplicata est ignominia ejus: id est, quo major fuit apparatus templi in cultu, honore et gaudio temporibus pristinis prosperitatis, etiam Antiochi Magni, ut habetur libro secundo, eo sub impiissimo isto Antiocho major facta ejus inhonoratio.

His objici potest, quia (ut Josephus refert duodecimo libro Antiquitatum, et Magister in historiis) quum Antiochus redisset in Ægyptum, et inde esset repulsus per Romanorum legatos, quibus Ægyptii tunc erant confœderati, post biennium rediit in Jerusalem cum furore, et fecit in ea quæ jam recitata sunt hic, et alia plura: ergo personaliter venit, nec per principem tributorum commisit hæc scelera, præsertim quum infra secundi libri capitulo quinto conscriptum sit, Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum. Et sicut in expositione illius capituli dicunt Rabanus, Glossa et alii expositores, Antiochus ab Ægypto tunc rediens, effrenatis animis venit Jerusalem.28 Ad istud videtur dicendum, scripturam istam, videlicet hujus primi capituli, non loqui de reditu illo Antiochi in Jerusalem, sed de adventu prætacti principis tributorum, missi ab Antiocho paulo post quum recessisset Antiochus a civitate Jerusalem conculcata: de quo adventu præallegato secundi libri capitulo quinto habetur: Misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, præcipiens eis, omnes perfectæ ætatis interficere.29 Quod autem princeps ille verba pacifica loquebatur in dolo, tangitur ibi his verbis: Qui quum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati.30

Et scripsit Antiochus omni regno suo, id est cunctis regionibus sibi subjectis, inter quas fuit tunc terra Judæorum, regibus Syriæ subdita, ut essent omnes populus unus, id est unius observantiæ et culturæ seu legis ac ritus. Unitas enim populi, ex unitate legis et observantiæ cærimonialium perpenditur; similiter ex unitate capitis seu prælati. Ad quod insinuandum ait Salvator: Fiet unus pastor et unum ovile.31 Hinc in Genesi Hemor et Sichem dixisse leguntur: Si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis sequentes, unus efficiemur populus.32 Et reliquerunt unusquisque legem suam, id est quilibet subditorum Antiochi, qui aliam legem habuit ante, quam ipse. Et consenserunt omnes gentes, quæ erant sub ditione Antiochi, ejus edicto: non tamen simpliciter omnes, potissime in Judæa, ut infra habetur. Et multi ex Israel consenserunt præcepto tyranni illius prætacto, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt, id est, transgressi sunt, sabbatum, faciendo in eo servilia opera.

Et misit Antiochus libros, id est epistolas decretales, in Jerusalem, ut sequerentur leges gentium terræ, hoc est instituta idololatrarum regni sui, et prohiberent vel nuntii Antiochi, vel majores Judæorum, holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei. Per holocausta intelliguntur oblationes quæ ad divinæ reverentiam majestatis totaliter comburebantur, in signum quod rationalis creatura debeat se omnino sui Creatoris obsequiis mancipare, et ejus amore succendi. Per sacrificia vero, hoc loco intelliguntur oblationes pacificæ atque spontaneæ; per placationes autem, hostiæ pro peccato, quibus Dominus placabatur. Et coinquinari sancta et sanctum populum Israel. Hoc refertur non ad verbum illud, Ut prohiberent, sed ad illud, Misit ut sequerentur, etc. Et coinquinari sancta, id est loca sacra, ut templum et synagogas, sacramentaque legis, et populum Israeliticum ad veri Dei cultum electum, vitiis gentilitatis fœdari. Et jussit œdificari aras, id est altaria, super quæ sacrificaretur diis et idolis suis, et templa, id est fana deorum, et immolari carnes suillas, id est porcinas, et pecora communia, hoc est immunda et lege prohibita; et ut immutarent omnes justificationes Dei, id est, observantias omnium præceptorum Dei, per quas homo fit justus, omitterent, atque pro eis observantias gentilitatis assumerent.

Et congregati sunt multi de populo Israel ad eos, qui dereliquerant legem Domini, hoc est ad impiissimos illos Judæos, qui ante hanc Antiochi jussionem assumpserunt ritum gentilium, sicut præhabitum est, ut fuerunt Jason et Menelaus cum suis fautoribus; et effugaverunt populum Israel, non acquiescentem eis, in abditis, id est ad speluncas, ad quas ex timore fugerunt.

Die quintadecima mensis Casleu, qui correspondet nostro Decembri, quamvis interdum concurrat cum Novembri, sicut antiqui Catholici, Beda, Haymo, Rabanus, Magister in historiis, et alii doctissimi, qui cum Hebræis sæpissime contulerunt, bene scripserunt: quamvis quidam posterorum, de hoc reprehendere illos frequenter adjecerit. Ædificavit Antiochus abominan- dum idolum desolationis, id est idolum Jovis, sicut secundo libro plenius recitatur : quod fuit causa desolationis fidelium Judæorum, et signum desolationis templi. Et libros legis Dei, videlicet libros Moysis, et alios etiam libros veteris Testamenti, ut reor, combusserunt : sicut Chaldæi ante fecerunt. In virtute sua, id est potestate tyrannica, faciebant hæc populo Israel. Et sacrificabant idolo Jovis, super aram quæ erat contra altare, id est ex opposito altaris Dei. Sicut enim ædificavit in templo idolum illud turpissimum, sic et aram ejusdem. Et suspendebant pueros, id est infantulos circumcisos, a cervicibus, id est in collis per funes euntes juxta cervices. Verumtamen secundo libro leguntur duæ mulieres, quæ circumciderant parvulos suos, fuisse præcipitatæ, infantibus ad ubera suspensis.

II Mach. vi, 2.

II Par. xxxvi, 19.

II Mach. vi, 10.

Footnotes

  1. Joseph. Ant. Jud. lib. xii, c. 6, etc. ↩

  2. 1 Esdr. vi, 3-12. ↩

  3. 1 Esdr. vii, 1 et seq.; ↩

  4. 1 Esdr. vi, 1 et seq. ↩

  5. Dan. viii, 5, 21. ↩

  6. * Settim ↩

  7. Num. xxv, 1. ↩

  8. Judith iii, 8. ↩

  9. Dan. vii, 8, 22. ↩

  10. Ps. xxxiii, 20. ↩

  11. Dan. viii, 8, 22. ↩

  12. Ezech. vi, xii. ↩

  13. Judic. passim. ↩

  14. Jer. XLIV, 16-18. ↩

  15. Jer. xx, 20 et seq. ↩

  16. Ps. xcv, 10. ↩

  17. III Reg. xxi, 20. ↩

  18. II Mach. 1, IV, V. ↩

  19. Dan. xi, 6. ↩

  20. Exod. xxx, 1 et seq. ↩

  21. Exod. xxv, 31 et seq. ↩

  22. Ibid. 29, etc. ↩

  23. Exod. xxv, 23 et seq. ↩

  24. Ibid. 23. ↩

  25. III Reg. vii, 48. ↩

  26. Lev. xxv, 8. ↩

  27. II Reg. v, 9. ↩

  28. II Mach. v, 1. ↩

  29. II Mach. v, 24. ↩

  30. Ibid. 25. ↩

  31. Joann. x, 16. ↩

  32. Gen. xxxiv, 22, 23. ↩

Chapter 2 of 17