Articulus 16
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTIDECIMI : ET ASCENDIT JOANNES DE GAZARIS.
Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo: a quo voluit informari de modo resistendi Cendebæo. Et elegit Simon de regione sua viginti millia virorum peditum et equites, et profecti sunt simul pedites illi et equites cum Joanne et Juda filiis Simonis. Et surrexerunt mane, et abierunt in campum, utpote parati ad prælium contra Cendebæum; et ecce exercitus copiosus Cendebæi veniens in obviam illis peditum et equitum, et fluvius erat inter medium ipsorum.1 Et admovit Joannes castra sua contra faciem eorum, id est adversariorum suorum; et vidit populum suum trepidantem ad transfretandum torrentem, quia adversarii erant plurimi valde, et transfretavit primus, suo exemplo confortans et animans suos;2 et viderunt eum viri sui tam magnanimiter transfretantem, et transierunt transfretando post eum. Sic is qui præest, in omni actu virtutum et arduis causis ac spiritualibus pugnis, debet se exemplarem ac strenuum exhibere, subditos suis ædificare exemplis, ac formam victoriæ demonstrare, et esse primus in acie. Et exclamaverunt sacris tubis Joannes et sui, secundum legis mandatum, ut sæpe expositum est, et in fugam conversus est Cendebæus; residui autem fugerunt in munitionem, id est in locum munitum. Tunc vulneratus est Judas frater Joannis. Postea tamen convaluit, et cum patre suo Simone fuit occisus, ut infra habetur. Joannes autem insecutus est eos, videlicet Cendebæum et suos, donec veniret Cedronem, id est ad munitionem ibi constructam, quam ædificavit Cendebæus, ut dictum est supra in præcedenti capitulo.3
Sequitur de deceptione interfectione-que Simonis. Et Ptolemæus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho. Simon enim præfecit eum parti Judææ, videlicet locis per circuitum campi Jeri-chuntini. Et exaltatum est cor ejus ex suis divitiis, et quoniam gener exstitit Simo-nis; et volebat obtinere regionem, id est toti Judææ præesse: propter quod cogita-vit Simonem socerum suum et filios ejus occidere. Maledicta namque ambitio non satiatur, et nemini parcit. Simon autem perambulavit civitates quæ erant in re-gione Judææ, non obstante senio suo, sol-licitudinem gerens earum, id est sollicitus pro bono communi et statu salubri in temporalibus ac spiritualibus subditorum: in quo patet fervor ac diligentia ejus. Per quod instruuntur qui præsunt, ut perso-naliter aut per idoneos vicarios visitent subditos suos, et deformata reforment, ac sine personarum acceptione cunctis ju-stum agant judicium, sicut et primo Re-gum libro Samuel legitur peregisse, et secundo Paralipomenon Josaphat rex, per aptos vicarios.4 Et suscepit eos, videlicet Simonem ac filios ejus Mathathiam Ju-damque, in munitiunculam, id est par-vam et fortem turrim, cum dolo, ut fraude faceret, quod nec potestate nec æquitate facere quivit.5 Dolus namque, ambitionis est comes ac filia venenata. Et quum in-ebriatus esset Simon et filii ejus, id est be-ne ac copiose refecti, non tamen gulose re-pleti, occiderunt eum et duos filios ejus et quosdam pueros ejus, id est ministros, præ-dictus filius Abobi, imo diaboli, et ejus ministri, qui tam venerabili seni non pe-percerunt. Et scripsit hæc Ptolemæus regi Antiocho, cui per hoc confidebat placere, eo quod occidisset adversarium ejus. Et misit alios in Gazaram tollere, id est ad occidendum, Joannem: cujus interitum magis optavit, quoniam noverat magnani-mitatem fortitudinemque ipsius.
Ut audivit autem Joannes a puero qui evasit et præcucurrit, patrem et suos fra-tres esse occisos, ac aliquos esse missos pro ipso occidendo, vehementer expavit de tam inopinato effectu et metuens cir-cumveniri ac perimi, et comprehendit vi-ros qui venerant perdere eum, et occidit eos qui venerunt occidere eum. Sicque omnes filii Mathathiæ occisi sunt.
Et cetera sermonum, id est rerum ge-starum seu documentorum, Joannis et bel-lorum ejus, quæ post patrem suum com-misit: inter quæ fuit præcipuum illud, quo vicit Hyrcanos: unde a victis Hyrcanis co-gnominatus est Hyrcanus, quemadmodum Scipio ille Romanus ab Africanis quos de-bellavit, vocatus est Scipio Africanus; et bonarum virtutum ejus, videlicet magnani-mitatis, fortitudinis, justitiæ, caritatis seu actuum strenuorum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum quos exstruxit in ur-be forsan Jerusalem, aliarumve civitatum Judææ, scripta sunt in libro dierum sacer-dotii ejus: quem librum non habet Eccle-sia, sicut nec alia quædam volumina, quæ in libris Regum ac Paralipomenon nomi-nantur et allegantur; ex quo factus est prin-ceps sacerdotum post patrem suum. Quem Joannem Hyrcanum dicit Josephus fuisse ducem atque pontificem ac prophetam.
Crudelissimus autem filius Abobi, vin-culavit uxorem Simonis matrem Joannis, et duos fratres ejus juniores. Quumque Joannes acriter obsideret filium Abobi in oppido Achon*, pessimus ille fecit ma-trem Joannis ac fratres ejus super muros usque ad effusionem sanguinis flagellari, comminando quod præcipitaret eosdem.6 Sicque Joannes ex compassione matris ac fratrum ab obsidione cessavit. Qui trigin-ta annis optime præfuit, ac deinde quievit in pace. Ad laudem et gloriam Omnipo-tentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.* starum seu documentorum, Joannis et bel-lorum ejus, quæ post patrem suum com-misit: inter quæ fuit præcipuum illud, quo vicit Hyrcanos: unde a victis Hyrcanis co-gnominatus est Hyrcanus, quemadmodum Scipio ille Romanus ab Africanis quos de-bellavit, vocatus est Scipio Africanus; et bonarum virtutum ejus, videlicet magnani-mitatis, fortitudinis, justitiæ, caritatis seu actuum strenuorum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum quos exstruxit in ur-be forsan Jerusalem, aliarumve civitatum
C Judææ, scripta sunt in libro dierum sacer-dotii ejus: quem librum non habet Eccle-sia, sicut nec alia quædam volumina, quæ in libris Regum ac Paralipomenon nomi-nantur et allegantur; ex quo factus est prin-ceps sacerdotum post patrem suum. Quem Joannem Hyrcanum dicit Josephus fuisse ducem atque pontificem ac prophetam. D
Footnotes
Chapter 17 of 17