Skip to the text

Articulus 15

EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI: ET MISIT REX ANTIOCHUS FILIUS DEMETRII EPISTOLAS.

PROCESSUS præsidentiæ Simonis usque ad obitum ejus describitur hic. Et misit rex Antiochus filius Demetrii a Persis occisi, epistolas Simoni sacerdoti, continentes hunc modum: Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Judœorum. Quoniam quidam pestilentes, ut Tryphon et sui fautores, qui se ipsos ac alios variis vitiis corruperunt, obtinuerunt regnum patrum nostrorum; volo autem vindicare regnum, id est injuriam regno meo illatam, etc. Volo autem Jerusalem sanctam esse, id est deputatam cultui Dei, et liberam a gravaminibus et tributo. Et omne debitum regis, quod mihi aut patri meo tenebamini dare, et quæ futura sunt regia, id est mihi præstanda ex terra tua, remittuntur tibi a me, etc. — Et insecutus est eum, puta Tryphonem Antiochus, et venit Tryphon Doram, id est ad urbem sic appellatam, fugiens per maritima loca, id est mari propinqua.

Consequenter per recapitulationem ponitur forma epistolæ, quam (ut præcedenti fertur capitulo) Romani miserunt Simoni pontifici, adhuc vivente Demetrio. Venit autem Numenius et qui cum eo erant missi Romam a Simone, ab urbe Roma, habentes1 epistolas regibus et regionibus scriptas, ne bellum inferrent Judæis, in quibus continebantur hæc: Lucius consul Romanorum, qui tunc per consules regebantur, Ptolemœo regi Ægypti salutem. Epistola autem expositione non indiget: ex qua tamen elicitur, quod Romani jam tempore illo longe ac late præsidebant.

Antiochus autem applicuit castra in Doram, id est in circuitu urbis illius, secundo: ex quo trahitur, quod primam obsidionem interrupit ad tempus, forsan ob hiemem aut similem causam. Et misit ad eum Simon duo millia virorum in auxilium, etc. Et noluit Antiochus ea accipere, quia videbat se non indigere auxilio Simonis, propter quod ante amicabiliter scripserat ei. Et misit ad eum Athenobium, dicens: Vos tenetis Joppen et Gazaram et arcem quæ est in Jerusalem, civitates regni mei. In hoc rex iste erravit, quia tam jure prælii, quam ex promissione divina, prætactæ urbes ad filios Israel pertinebant, imo et tota Philistæa, ut patet in Numerorum et Josue libris. Nunc ergo tradite, id est, nobis restituite, civitates quas occupastis, etc. Et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatum, alia quingenta talenta argenti, id est, totidem argenti talenta persolvite nobis pro exterminio hominum et locorum, quod fecistis, exterminando habitatores locorum. Et respondit Simon Athenobio ad se misso : Neque alienam terram sumpsimus : quia (ut dictum est) urbes præfatæ pertinebant de jure ad Israel. Nos vero tempus aptum bellandi habentes, vindicavimus, id est, ad proprietatem nostram reduximus, et tenemus hereditatem patrum nostrorum.2 Nam de Joppe et Gazara oppidis, quæ expostulas tibi restitui, ipsi qui erant in urbibus illis, faciebant plagam magnam in populo nostro : ideo habuimus justam causam expugnandi illos ; et nihilo minus horum, id est pro harum urbium possessione, damus vobis talenta centum, ne conqueramini contra nos. Et non respondit Athenobius verbum aliquod Simoni, vel ex indignatione, vel quia nequivit responsionem Simonis reprobare. Tryphon autem fugit navi in Orthosiada, id est ad loca sic nuncupata, et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, id est in territoriis sitis juxta mare, forsan Mediterraneum; et mandavit ei ædificare Cedronem, id est fortalitium circa torrentem Cedron, ubi nascuntur cedri, prope Jerusalem, et obstruere portas civitatis Jerusalem lapidibus aut machinis bellicis per gyrum seu aciebus pugnatorum. Rex autem persequebatur Tryphonem: qui impius Tryphon tertio imperii sui anno, secundum Josephum, est occisus. Et pervenit Cendebæus Jamniam, id est ad terram illam Judææ propinquam aut ejus partem, et cœpit irritare plebem Judæorum, eam vexando; vel, cœpit exercitum suum irritare, id est provocare contra Judæos.

Footnotes

  1. I Mach. xiv, 24-26. ↩

  2. Num. xxxiv, 5, 6; Josue xiii, 2, 3. ↩

Chapter 16 of 17