Proœmium
ENARRATIO
IN PRIMUM LIBRUM PARALIPOMENON
DEUS fecit ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum. Act. XVII, 26.
Creator omnipotens, cujus sapientiæ non est finis aut numerus, qui ad imaginem et similitudinem suam condidit hominem, in hoc quoque assimilavit sibi eumdem, quod sicut tota universitas creaturæ ab uno prodiit Creatore, sic cuncta hominum multitudo ab uno manavit parente homine, scilicet protoplasto, de cujus costa formata est mulier prima :12 quod etiam propter mysticam factum est significationem sacramentalem, atque ob id ut inter homines major consistat caritatis connexio, firmitasque concordiæ.3 Ideo quartodecimo de Civitate Dei, capitulo 1, loquitur Augustinus : Ad humanum genus non solum naturæ similitudine sociandum, verum etiam quadam cognationis necessitudine in unitatem concordem pacis vinculo colligandum, ex homine uno voluit Deus instituere genus humanum.
Quamvis autem in Genesi plenius describatur, qualiter factum sit istud, tamen etiam in volumine isto hoc ipsum monstratur. Vocatur quippe hic liber Paralipomenon. Et ut sexto Etymologiarum ait Isidorus, Græce παραλειπομένων, interpretatur Latine, prætermissorum aut derelictorum. Circa quod scribit magister Adam Parisiensis : Παραλείπω, verbum græcum est, significans idem quod, relinquo aut prætermitto. Et secundum Ugutionem dicitur ἀπὸ τοῦ παρά, quod est præter, et εἴπας, quod est supplens, et μήνη, quod est defectus, quasi prætermissorum supplens defectum : quoniam ea quæ in lege, et præsertim quæ in libris Regum omissa sunt, vel non plene relata, summatim ac breviter in isto exprimuntur volumine. Propter quod, secundum Hieronymum, liber hic dici potest, χρονικόν totius sacræ Scripturæ, ad cujus intellectum plenius obtinendum præcipue confert. Hinc rursus scribit S. Hieronymus in epistola ad Paulinum, quæ est prologus totius Scripturæ divinæ : Paralipomenon liber, Instrumenti veteris epitome, tantus ac talis est, ut absque illo, si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, se ipsum irrideat. Porro ἐπιτομή dicitur abbreviatio sermonis, ab ἐπί, quod est supra, et τομή, quod est sectio sive divisio, quasi præcisio abbreviatioque sermonis, quoniam compendiose colligit prætermissa. Itaque, liber Paralipomenon exsistens epitome, id est abbreviatio veteris Instrumenti, id est veteris Testamenti, quod dicitur instrumentum, vel quoniam instruit in fide et moribus, vel quia utimur eo ad novi Testamenti probationem, est tantus ac talis, id est tam sententiosus et utilis, quod se ipsum decipiat, si quis voluerit sibi arrogare, id est superbe attribuere, scientiam Scripturarum absque illo, id est sine intellectu libri illius.
Denique, specialiter in duobus Paralipomenon libris supplentur ac describuntur ea, quæ in libris Regum omissa fuerunt de David, Salomone, successoribusque eorum usque ad Sedeciam. Idcirco in præfata epistola addit Hieronymus : Per singula quippe nomina juncturasque verborum, prætermissæ in libris Regum tanguntur historiæ, et innumerabiles Evangelii explicantur quæstiones. Nam circa descriptionem genealogiæ Christi, quam sanctus Lucas ascendendo prosequitur usque ad Adam, sanctus vero Matthæus descendendo ab Abraham usque Joseph, possunt quamplurimæ quæstiones moveri, quæ ex libro hoc Paralipomenon partim sumunt occasionem, et partim solutionem. Interdum namque nominantur alii patres a Luca, et alii a Matthæo, et patrum illorum alia exprimuntur vocabula in hoc libro, sicut hoc super Matthæum et Lucam plenius scripsi, declaravi ac solvi.
Luc. III, 23-38.
Matth. I, 1-16.
Præterea, liber iste Hebraice nominatur DIBRE HAIAMIM, id est verba dierum, seu χρονικόν, id est temporale, ἀπὸ τοῦ χρόνου, quod est tempus, quia complectitur totum tempus ab Adam usque ad finem Regum Juda. Terminatur quoque hoc nomen DIBRE HAIAMIM in m, non in n. Ait enim Hieronymus, et habetur in glossa super Genesim : Errant qui putant, quod Benjamin, filius dierum interpretetur. Dextera namque dicitur JAMIN, et terminatur in n. Dies vero appellatur JAMIM, et finitur in m. Quum itaque DIBRE HAIAMIM interpretetur, verba dierum, et non, verba dexteræ, constat quod terminetur in m.
Gen. XXXV, 18.
Quæritur, quis librum istum ediderit. Ad hoc aliqui dicunt, incertum esse quis composuerit eum. Unde et præfatus Adam : Quis (inquit) scripserit DIBRE HAIAMIM, ignoratur; propter quod, inter apocrypha deberet computari. Tamen inter Hagiographa computatur. Alii vero dicunt, quod sicut Jeremias composuit seu in unum compegit libros Regum, quod inde patet, quoniam idem est finis libri Jeremiæ et libri Regum; sic auctor Paralipomenon fuerit Esdras. Nam finis secundi libri Paralipomenon est idem cum principio libri Esdræ. Hinc scribit Lyra : Quamvis aliqui dicant auctorem hujus libri nesciri, tamen Rabbi Salomon Hebræus dicit, quod Esdras ipsum conscripsit, ad perfectionem veteris Testamenti. Postremo, pro certo tenendum est, quod principalis auctor hujus voluminis fuerit Spiritus Sanctus, qui per aliquem sanctum virum edidit librum istum, qui inter Scripturas canonicas ab Ecclesia computatur.
Jer. LII, 34; IV Reg. XXV, 30.
ENARRATIO
IN PRIMUM LIBRUM PARALIPOMENON
HEBRAICE DIBRE HAIAMIM
ET EST TOTIUS INSTRUMENTI VETERIS USQUE AD SALOMONIS REGIS TEMPORA, QUODDAM QUASI EPITOME SIVE CHRONICON.
Footnotes
Chapter 1 of 30