Articulus 1
EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : ADAM, SETH, ENOS, CAINAN, ETC.
CONTINET liber iste gesta aliqua temporum ab exordio mundi usque ad Babylonicam captivitatem : ideo auctor incipit ab Adam, et descendit per intermedios patres usque ad David, quanquam et alias describat generationes diversas; et ea quæ in Genesi scripta sunt, replicat. Incipit ergo ab Adam, et per ordinem nominat decem viros, quorum primus est Adam, a quo alii novem per lineam generationis et successionis ordinem descenderunt, ita quod Noe est decimus ab Adam, includendo tam ipsum Adam quam Noe, quia octo dumtaxat inter eos in ordine successionis generativæ fuerunt. Adam, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Jared, Enoch, Mathusale, Lamech, Noe. Sensus est, quod Adam genuit Seth, et ipse Seth genuit Enos, Enos vero genuit Cainan: sicque deinceps usque ad Noe. Porro quod subditur, Sem, Cham, et Japhet, non taliter intelligitur : quia unus eorum non genuit alium, sed fuerunt simul tres filii Noe. De diuturnitate vitæ præfatorum decem, et de concernentibus eos, scriptum est in Genesi.1 Denique, post Adam nominavit filium ejus Seth, qui tamen post Cain et Abel est natus;2 sed duos illos dimisit intactos, quoniam de Abel justo nullus est natus, et de stirpe Cain noluit loqui aut prosequi.3 Nam et ipsa tota fuit deleta diluvio.
Consequenter exprimuntur septem filii Japhet filii Noe. Filii Japhet : Gomer, Magog, Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. Hoc ipsum scriptum est in Genesi.4 De Gomer dicti ac geniti sunt Galatæ, secundum Josephum : quod et Glossa insinuat. De Magog, secundum Hieronymum, nati sunt Scythæ, qui et Massagetæ putantur, ut aliqui opinantur. Verumtamen Magog in Ezechiele et Apocalypsi nomen est populi.56 De Madai orti sunt Medi, de Javan
Græci, de Thubal Hispani, de Mosoch Cappadoces, de Thira Trachæi seu Thraces. Hæ septem gentes ad aquilonem morantur secundum Glossam. Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma. Istud quoque in Genesi scriptum est. Tamen in Hebræo dicitur Diphath. Ascenez : hos Græci nominant Rheginos. De Thogorma nati sunt Phryges. Filii autem Javan : Elisa, a quo descenderunt Elisæi, id est Græci, qui post (ut legitur) vocati sunt Æolides; et Tharsis, de quo nati sunt, secundum Josephum, Cilices : quorum metropolis dicitur Tharsus, de qua Paulus apostolus natum se perhibet; Cethim; et Dodanim, de quo Rhodii : sic enim Septuaginta transtulerunt. Circa hæc fertur in Glossa : Legamus libros de Antiquitatibus, et videbimus pene omnes insulas, et totius orbis littora terrasque maritimas Græcis accolis occupatas, quia ab Amano et Tauro omnia possederunt, usque ad mare Britannicum.
Act. xxii, 3.
Sequitur descriptio generationis Cham filii Noe. Filii Cham : Chus, a quo Æthiopes : nam usque in præsens Æthiopia ab Hebræis Chus appellatur; et Mesraim, a quo Ægyptii nati sunt; et Phuth, a quo Libyes seu Phuthæi; et Chanaan, a quo Chananæi. Filii autem Chus fuerunt : Saba, a quo Sabæi; et Hevila, a quo Gætuli in remotiori majorique Africa, juxta eremum commorantes; Sabatha, a quo Sabatheni, qui et Astabori dicuntur; et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan. Posteritates horum, sicut et aliorum quamplurium, secundum Hieronymum, ignorantur, quoniam bellis attritæ sunt vel depulsæ, et pristina nomina perdiderunt. Chus autem genuit Nemrod. Iste cœpit esse potens in terra. Omnia ista in Genesi diffuse exposita sunt. Nemrod iste, ut Josephus scribit, in consuetudinem tyrannidem arripuit, et nova cupiditate regnandi, plurimos sibi attraxit ac subdidit : quos a divino retrahens cultu, instigavit ad Babylonicæ ædificium turris.
Gen. x, 8, 9.
Ibid. xi, 3, 4.
Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephthuim, Phetrusim quoque et Casluim. Ponuntur hic nomina sex filiorum Mesraim : quorum posteritates ex causa prætacta ignorantur, nisi quod ut in textu dicitur, de Phetrusim et Casluim egressi, hoc est nati sunt Philistiim et Caphtorim, id est duæ gentes sic dictæ, ex duobus fratribus illis progenitæ.
Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, a quo condita est urbs nomine Sidon in regione Phœnicis. Sicque Sidon interdum est proprium nomen viri, aliquando urbis; quandoque autem est nomen commune populi nati ex præfato Sidone. Hethœum quoque et Jebusœum, et Amorrhœum, et Gergesœum, Hevœumque et Aracœum et Sinœum, Aradium quoque et Samarœum, et Hemathœum. Sicque habuit undecim filios, qui et in Genesi exprimuntur. Et nomina ista interdum accipiuntur communiter pro populis natis ex viris istis. Porro Aracæus ædificavit urbem Arcas ex opposito Tripolis in monte Libani; Sinæus vero, oppidum nomine Sin; et Samaræus, urbem Samariam, a qua provincia nomen sortita est, quia Samaria nuncupatur; Hemathæus autem, urbem Hemath, quam Macedones qui post Alexandrum regnaverunt, Epiphaniam nominaverunt, quæ (ut legitur) alio nomine Antiochia est vocata. Horum territoria Deus filiis Israel contulit. Ab Aradio quoque Aradii nati sunt, qui insulam Aradum, seu Aradiam possederunt, angusto freto seu parvo pelago a Phœnicis littore separatam, secundum Hieronymum.
Gen. x, 15-18.
Emath
Sequitur generatio Sem. Filii Sem fuerunt : Elam, a quo Elamitæ et principes Persidis processerunt : qui et urbem Mitium legitur construxisse; et Assur, a quo Assyrii; et Arphaxad, a quo Chaldæi; et Lud, a quo Lydii; et Aram, a quo Syri, quorum metropolis est Damascus, juxta illud in Isaia, Caput Syriæ Damascus. Hi sunt filii Aram : Hus et Hul. Ita habent aliqui textus, quia et in Genesi sic habetur. Verumtamen verior textus non habet complexum hoc, Filii autem Aram, quia nec in Hebræo habetur hoc loco. Nihilo
Is. vii, 8.
Gen. x, 23. minus verum est, quod Hus et Hul fuerunt filii Aram; sed auctor voluminis hujus nominat eos inter filios Sem, cujus erant filii mediati seu nepotes. At vero Hus construxit urbes Trachonitidem atque Damascum, ubi et tenuit principatum; et ab ipso nominata est terra Hus, quam Septuaginta interpretes Ausitidem, id est australem, appellant. Hinc in Job, ubi habemus, Vir erat in terra Hus, transtulerunt, Vir erat in terra Ausitidis. De semine hujus Hus creditur Job fuisse. De Hul autem Armenii sunt nati, qui Asiæ partem tenent ab Euphrate usque ad Indiæ mare. Et Gether et Mosoch. In Genesi dicitur, Gether et Mes: sicque per Mosoch nunc intelligitur Mes. De Gether autem nati leguntur Acharii;7 et de Mes, Messii, qui a Septuaginta vocantur Mosoch, a quibusdam Mæones.
Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber, a quo Hebræi nomen sumpserunt. Porro ipsi Heber nati sunt filii duo: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra, id est, distinctio terræ per regna atque provincias, diversaque nomina ac idiomata facta, quum posteri Noe cessassent construere turrim Babel, juxta illud Genesis, Divisit eos Deus ex illo loco in universas terras.8 Itaque Phaleg interpretatur divisio; et si ipse Heber imposuit filio suo hoc nomen ante præfatam divisionem, videtur spiritu prophetico radiasse:9 quod et Hebræi fatentur, dicentes, quod divisionem istam prævidit in spiritu, et in signum futuri, filium suum sic appellavit. Fuit etenim Heber justus, nec ædificationi turris consensit: propter quod pristinam servavit loquelam, puta Hebræam, quæ mansit in eo et in familia ejus, quæ a principio mundi usque tunc fuerat cunctis communis, et dicebatur humana. Sed ex tunc cœpit vocari Hebræa, quia mansit in domo Heber. Porro si divisio illa facta fuit ante nativitatem Phaleg, tunc dicendum, quod Heber istud nomen imposuit filio suo in signum et rememorationem rei præteritæ.
Denique Glossa ait: Heber vaticinio quodam filium suum vocavit Phaleg, quoniam in diebus ejus linguæ in Babylone divisæ sunt. Narratque Philo in libro Quæstionum super Genesim, quod ex filiis Noe, ipso vivente, nati sunt viginti quatuor millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos. Et filii Sem habuerunt super se ducem Jectan fratrem prædicti Phaleg; filii Cham, Nemrod; filii Japhet ducem habuerunt virum nomine Suphene: qui duces, defuncto Noe, convenerunt cum suis agminibus in campo Sennaar, ut ibi turrim construerent. Quum autem ædificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies, et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Quum ergo magistri lapides quærebant, ministri aquam afferebant; et quum illi quærebant aquam, attulerunt hi stipulam. Sicque cogitatione frustrata, cessaverunt ædificare. Hæc Glossa.
Et nomen fratris ejus Jectan. Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare, Adoram quoque et Huzal, et Decla, Hebal etiam, et Abimael, et Saba, necnon et Ophir, et Hevila, et Jobab. Omnes isti filii Jectan.10 Sicut isti nominatim hic exprimuntur in littera, sic et in Genesi. De quibus ait Hieronymus, quod nomina posteritatum eorum invenire nequivit, quoniam procul a nobis sunt, et possederunt Indiæ regionem, quæ vocatur Iberia. Insuper Alcuinus super Genesim ait: Sem (ut existimant) sortitus est Asiam, Cham Africam, Japhet Europam. Josephus vero apertius: Filii (inquit) Japhet tenuerunt septentrionalem plagam a Tauro et Amano, montibus Ciliciæ et Syriæ, usque ad fluvium Tanaim; in Europa autem usque ad terram Gadirorum. Porro filii Cham a provincia Syriæ, et Amano ac Libano montibus, universas terras obtinuerunt quæ ad mare sunt positæ, et apprehenderunt etiam eas quæ sunt ad Oceanum. Filii autem Sem habitaverunt seorsum, ab Euphrate facientes initium. Amplius, ultimus filiorum Jectan in textu vocatur Jobab. Circa quod refert Lyra : Dicunt aliqui, quod iste fuerit Job. Sed advertendum, quod illi, qui dicunt Job alio nomine dictum Jobab, communiter intelligunt hoc non de isto Jobab, sed de Jobab qui regnavit in Idumæa, et fuit de semine Esau, de quo Esau dicunt sanctum Job descendisse : de quo etiam Jobab paulo post agitur.
Consequenter in textu decem viri per ordinem nominatim exprimuntur, qui sibi in linea generationis successerunt usque ad Abraham, qui inter istos est decimus, quemadmodum in exordio hujus capituli ab Adam usque ad Noe, decem expressi sunt : Sem, Arphaxad et Sale, Heber, Phaleg, Ragau, Serug, Nachor, Thare, Abram : iste est Abraham, quasi dicat : Iste est famosus vir ille et Patriarcha præcipuus, qui primo vocatus est Abram, quod interpretatur, pater excelsus ; quem postea Dominus vocavit Abraham, quod interpretatur, pater multarum, et subauditur gentium, quoniam Deus ei prædixit quod multæ nationes et gentes ac populi nascituri essent ex eo. Unde in Genesi scriptum est, Deo loquente ad eum :1112 Appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te.13
Filii autem Abraham fuerunt, Isaac et Ismael : inter quos Ismael primogenitus fuit, sed Isaac ei præponitur, quoniam erat magis electus et sanctus, atque de libera natus : et hoc supernaturaliter atque per repromissionem, et quia de ipso Christus fuerat nasciturus. Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismaelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, Jetur, Naphis, Cedma. Hi sunt filii Ismaelis, de quo Dominus prædixerat Abrahæ : Duodecim duces generabit.14 Unusquisque enim filiorum Ismaelis, fuit princeps, caput et dux tribus suæ. Dicit quoque Hieronymus : Omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum, Nabaiothena vocatur, quæ Arabiæ pars est. De his Genesis vicesimo quinto plenius scripsi.
Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham quos genuit : Zamram, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue.15 Porro filii Jecsan : Saba et Dadan. Quamvis autem Cetura vocetur Abrahæ concubina, fuit tamen veraciter uxor ipsius juxta illud Genesis : Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam.1617 Cetura autem interpretatur copulata. Unde, ut refert Hieronymus, Hebræi dicunt Ceturam hanc fuisse Agar, quam duxit Abraham, Sara vivente ; et ea defuncta, rursus introduxit illam in domum suam. Circa hoc recitat Lyra : Dicunt Hebræi, quod Cetura ista fuit Agar ; expositores autem catholici dicunt contrarium. Quod sonat, quasi expositores catholici generaliter atque concorditer dicerent hujus contrarium : quod non est ita, præsertim quia et sextodecimo de Civitate Dei B. Augustinus opinionem Hebræorum præfatam refert, nec reprobat. Magister quoque in historiis non reprobat eam, sed recitat : imo et quidam Catholici approbant eam, præsertim quia Josephus fidelis historiographus Judæorum hoc ipsum affirmat. Verumtamen potius puto, quod Cetura fuit alia quam Agar, potissime quum in Genesi dicatur, quod Abraham filiis concubinarum largitus est munera :18 ubi nemine dubitante, per concubinas intelliguntur Agar atque Cetura : ad quod super Genesim alia introduxi motiva. Est autem consuetudo Scripturæ, uxores minus principales dicere concubinas.
Filii autem Dadan : Assurim, a quo secundum Hieronymum, aliqui dicunt Syros nomen sumpsisse. Videntur quoque Hieronymus Josephusque sentire, posteros quosdam Abrahæ maximas terras Indiæ occupasse et implevisse. Et Latusim et Laoim. Filii autem Madian, quem genuit Abraham ex Cetura. Sicque Madian interdum est proprium nomen viri, quandoque vero pro regione, nonnunquam pro urbe in terra Madian sita accipitur. Itaque filii Madian erant, Epha et Epher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturæ.1920 Quocirca dicit Hieronymus : Secundum historicos Hebræorum, filii Ceturæ occupa verunt et inhabitaverunt terram Troglodytarum atque Arabiam usque ad terminos maris Rubri.212223 Apher vero filius Madian, fertur contra Libyam duxisse exercitum et prævaluisse ibidem, a quo posteri ejus Aphricam nuncupaverunt.
Genuit autem Abraham Isaac, cujus filii fuerunt Esau et Israel, id est Jacob, qui primo vocatus est Jacob, postea ab angelo dictus est Israel, quasi vir videns Deum, ut in Genesi habetur.24 Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom et Core. Secundum Hieronymum, Eliphaz iste fuit unus trium amicorum Job, qui contra eumdem disputavit, sicut in libro Job recitatur : quod et Glossa interlinearis in Genesim insinuat.25 Filii Eliphaz : Theman, Omar et Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. Ponuntur hic septem nomina filiorum Eliphaz; quæritque glossa Hieronymi, qualiter Thamna ponatur inter filios Eliphaz, quum in Genesi conscriptum sit, quod Thamna concubina Eliphaz peperit ei Amalec.26 Ad quod, ut refert Hieronymus, dicunt Hebræi, quod Thamna fuit concubina Eliphaz; sed quia nutrivit eam in domo sua tanquam prolem, ideo inter ejus filios computatur : quod abusive dictum videtur. Ideo quidam aptius dicunt, quod Thamna interdum est nomen viri, ut hic, et infra quum dicitur, Dux Thamna; quandoque vero nomen est mulieris. Unde et paulo post legitur : Soror Lotan fuit Thamna. Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.
Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. Filii Lotan : Hori et Homam.
Sicut in Genesi patet, Esau aliis nominibus dictus est Edom et Seir.27 Sed hoc loco Seir accipitur pro quodam sic nuncupato, qui diu ante Esau habitavit in Idumæa, et fuit de genere Horræorum, a quo Seir terra illa primo vocata est terra Seir, prout istud super Genesin diffusius fuit expositum. Soror autem Lotan fuit Thamna. Dicit Lyra, quod ista Thamna fuit ipsius Eliphaz concubina. Contra quod objici potest, quod Thamna ista fuit soror Lotan, qui fuit filius Seir præfati, qui diu ante Esau commoratus ac dominatus est in Idumæa. Sicque filia ejus nomine Thamna, non videtur tempore Eliphaz adhuc vixisse, vel saltem concubitui apta fuisse. Ad quod dicendum, quod homines illi diu vixerunt, et Horræi illi a filiis Esau fuerunt devicti, ut in Deuteronomio describitur.28 Sicque Eliphaz potuit filiam alicujus devicti concubinam accipere. Nam et Hieronymus contestatur, quod Thamna ista fuit concubina Eliphaz jam præfati. Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Circa hoc fertur in Glossa :29 Alian iste de genere Horræorum, vocatur in Genesi Alvan, id est exaltatus; in Paralipomenon vero, Alian, id est ejectus, ad insinuandum quod Horræi fuerunt exaltati, antequam filii Esau ceperunt terram eorum, postea vero ejecti. Filii Sebeon : Aia et Ana. Filii Ana : Dison. Filii Dison : Hamram, qui alio nomine vocatus est Amadan, et Eseban et Jethran, et Charan. Filii Eser : Balaan et Zavan, et Jacan qui in Genesi dicitur Acan. Filii Disan :30 Hus et Aran.
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel : Bale filius Beor. Quemadmodum filiis Israel in terram promissionis introductis, primo præfuerunt duces seu judices a tempore Josue usque Saul, qui fuit rex totius Israeliticæ plebis legitime institutus;31 deinde præfuerunt eis reges usque ad Babylonicam captivitatem; qua finita, rursus præerant duces seu principes quidam, qui communiter erant pontifices; et tandem ad modicum tempus quidam eorum regium sibi diadema imposuerunt, puta Joannes Hyrcanus, vel potius filius ejus, et filii ejus : sic Idumæi ex Esau orti, primo regebantur per duces, deinde per reges, inter quos primus fuit præfatus Bale, qui in Genesi vocatur Balac;32 nec fuit Balac ille, qui conduxit ariolum Balaam, quoniam ille Balac regnavit in Moab et Madian, et fuit filius Sephor.33 Denique Idumæis præfuerunt reges nati ex semine Abrahæ per Esau usque ad David, qui regiam potestatem abstulit illis, quando Joab sex mensibus moratus est in terra Edom, quousque peremit omne masculinum in ea, ut legitur tertio Regum.3435 Postmodum vero, iterum per duces sunt gubernati usque ad tempus Joram regis Juda. Et tunc denuo regem sibi constituerunt, ut scribitur quarto Regum. Primo itaque numerantur in textu reges Idumæorum, postea duces eorum.36 Et nomen civitatis ejus, Denaba, quam Bale prædictus condidit atque inhabitavit.
Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra, id est de loco sic nominato. Circa hoc asserit Glossa : Hunc Jobab aliqui suspicantur fuisse Job, sed Hebræi affirmant eum de stirpe Nachor esse progenitum. Philo autem in libro Quæstionum Genesis affirmat sanctum Job his fuisse temporibus, et acceptisse Dinam filiam Jacob uxorem, ac genuisse ex ea septem filios, et tres filias, tam ante suæ tentationis certamen, quam postea. Porro Ambrosius super epistolam ad Romanos, et Augustinus circa hæc verba senserunt, quod Jobab iste exstiterit Job. Sed verius creditur, quod Job non fuit de semine Abrahæ, sed de semine Nachor fratris ejus : qui Nachor genuit filios, primogenitum nomine Hus, et fratrem ejus Buz ;37 et de illo Hus Job creditur natus, juxta illud quod in exordio libri Job fertur, Vir erat in terra Hus nomine Job. Et hoc affirmat Hieronymus, qui etiam contestatur ipsum Eliu, qui quarto loco contra Job disceptavit, fuisse de stirpe Buz propter quod vocatur Buzites in libro Job, quo legitur, Indignatus est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram :38 et istud fatentur Hebræi.
Quumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. Theman regio, a Theman filio Eliphaz nomen sumpsit, de quo loco Eliphaz fuit, propter quod Eliphaz Themanites vocatur. Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian, id est Madianitas, in terra Moab;39 et nomen civitatis ejus Avith. Secundum Hieronymum, Madian est civitas quædam condita ab ultimo filio Abrahæ et Ceturæ : qui filius dictus est Madian, et urbs ista sita est trans Arabiam.40 Fuit et alia civitas nomine Madian, in terra de qua uxor Moysis fuit : imo tota regio illa frequenter Madian nuncupatur.41 Quumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, id est loco seu oppido sic vocato, quæ est sita juxta amnem, id est fluvium regionis illius seu Idumææ. Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cujus urbis nomen fuit Phau. Et appellata est illius uxor Meetabel filia Matred filiæ Mezaab. Ponuntur demum hic et alii reges usque ad ultimum regem Edom, qui fuit tempore David, et dictus est Adad, qui fugit a facie Joab ad regem Ægypti, ut tertio Regum narratur.42
Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cæperunt. Deinde exprimuntur duces, qui præfuerunt in Edom post reges prædictos. Estque universa hæc littera plenius explanata in Genesi. Porro inter hos duces hi numerantur : Dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, dux Magdiel, dux Hiram. Hi duces Edom.43 Dicunt aliqui, quod Thamna et Oolibama, hæ duæ personæ erant feminæ præsidentes, seu ducum quorumdam matres, quæ propter strenuitates actuum suorum inter duces ponuntur. Et hoc Glossa insinuare ac sentire videtur, dicendo : Ducum quasdam matres nominant, ut Oolibama et Thamna. Alii probabilius dicunt, quod duo nomina ista æquivoca sunt, nunc viros, nunc feminas significantia, ut est tactum ; et nunc pro viris ducibus accipiuntur, præsertim quoniam Thamna quæ fuit uxor ipsius Eliphaz, atque Oolibama uxor ipsius Esau, fuerunt tempore ducum Idumæorum, diu ante reges eorum præfatos.444546
Postremo, circa illud, Sale genuit Heber, communiter dicitur, quod Judæi ab Heber patriarcha Hebræi vocati sunt. Circa quod scribit Lyra: Hebræi non sunt denominati ab Abraham, quasi Abrahæi, quamvis Augustinus hoc dicere videatur, quum et ipse Abraham in Genesi vocetur Hebræus;47 quo constat, quod ab aliquo seniore seu præcedente sortitus sit istud cognomen. Circa quod dico, quod Augustinus sextodecimo de Civitate Dei de hac re loquitur inquisitive, non assertive; et verum reor, Josephusque fatetur, quod ab Heber dicantur Hebræi.
Verumtamen Rabbi Paulus hoc loco et super Genesim, alibique frequenter dicit oppositum. Unde in additione sua super Matthæum ait, quod Judæi dicuntur Hebræi ab Abraham, non ratione hujus nominis Abraham, quia sic dicerentur Abrahæi, nec dicuntur Hebræi ab Heber, quia eadem ratione Ammonitæ, Moabitæ, Idumæi et Ismaelitæ dicerentur Hebræi, quia descenderunt ab Heber;48 sed dicuntur ab Abraham Hebræi alia ratione, videlicet quoniam Abraham natus fuit in Mesopotamia, inter quam et terram promissionis decurrit fluvius magnus, qui Euphrates nominatur, unus de quatuor fluviis paradisi.49 Hinc Abraham inde adductus in terram promissam, et ibi serviens atque sacrificans Deo, appellatus est Hebræus, id est transfluvialis, quasi de trans flumen Euphraten natus atque adductus, quemadmodum transmarini aut transmontani dicuntur, qui de partibus ultramontanis aut ultramarinis sunt oriundi. Hebræus quippe uno modo transfluvialis interpretatur. Hæc Rabbi Paulus.
Circa quæ dico in primis, stare non posse, quod asserit Abraham natum in Mesopotamia, quoniam natus est in Chaldæa, et de ea venit cum patre suo in Haran seu Charan Mesopotamiæ urbem, in qua patre suo defuncto, venit in terram Chanaan, quoniam in Genesi scriptum est: Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot, et Sarai, et eduxit eos de Ur Chaldæorum.50 Veneruntque ad Haran, etc. Stephanus quoque ait in Actis: Exiit Abraham de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan.51 Et inde postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum Deus in terram istam, videlicet Chanaan. Insuper in libro Judith, Achior loquitur de Judæis: Populus iste de progenie Chaldæorum est, et primum in Mesopotamia habitavit.52 Præterea Augustinus sextodecimo de Civitate Dei sic ait: Sicut Scriptura sancta indicante didicimus, in terra Chaldæorum natus est Abraham. Idem dicunt Hieronymus, Beda, Strabus, imo et Josephus. Præterea satis probabile est, quod tempore Abrahæ multi de Mesopotamia in terra Chanaan habitaverunt. Cur ergo non etiam ipsi Hebræi vocati sunt, id est transfluviales? Argumentum quoque Rabbi Pauli non valet. Soli enim Judæi, qui ex Abraham nati sunt per principalem ejus conjugem sanctam Saram, fuerunt principales ac proprii posteri ejus, qui et ipsius fidem secuti sunt, utpote filii Jacob seu Israel. Unde Dominus dixit ad Abraham: In Isaac vocabitur tibi semen.53 Et quamvis Esau quoque de Isaac natus sit, non tamen fuit electus ut Jacob, juxta quod scriptum est:54 Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Itaque, quoniam Abraham fidem et sanctimoniam Heber patriarchæ sectatus est, merito ab ipso Hebræus est appellatus. Unde et lingua Heber patriarchæ remansit in Abraham et posteris ejus per Jacob, hoc est in filiis Israel, qui Hebræi vocantur.
Footnotes
-
Gen. IV, v. ↩
-
Ibid. IV, 25. ↩
-
Gen. VII, 23. ↩
-
Gen. X, 2. ↩
-
Ezech. XXXVIII et XXXIX; ↩
-
Apoc. XX, 7. ↩
-
Gen. x, 23. ↩
-
Gen. xi, 8. ↩
-
Job 1, 1. ↩
-
Gen. x, 26-29. ↩
-
Gen. xvii, 5. ↩
-
Gen. xii, 2. ↩
-
Gen. xvii, 5. ↩
-
Gen. xvii, 20. ↩
-
Gen. xxv, 2. ↩
-
Job i, 1. ↩
-
Gen. xxv, 1. ↩
-
Ibid. xxv, 6. ↩
-
Ibid. xxv, 3, 4. ↩
-
alias Apher ↩
-
Galat. iv, 22, 23. ↩
-
Galat. xvi, 15; xxi, 2. ↩
-
Galat. ↩
-
Gen. xxv, 25; xxxii, 28; xxxv, 10. ↩
-
Gen. xxxvi, 4. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Deut. 11, 22. ↩
-
Gen. xxxvi, 23. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
1 Reg. x, 1. ↩
-
Gen. xxxvi, 32. ↩
-
Num. xxii, 2 et seq. ↩
-
Deut. ii, 22. ↩
-
III Reg. xi, 16. ↩
-
IV Reg. viii, 20. ↩
-
Gen. xxii, 20, 21. ↩
-
Gen. xxxii, 2 et seq. ↩
-
Job ii, 11; iv, 1; xv, 1; xxii, 1. ↩
-
Gen. xxv, 2. ↩
-
Exod. ii, 15, 16, etc. ↩
-
III Reg. xi, 17. ↩
-
Gen. xxxvi, 15 et seq. ↩
-
Job i, 1. ↩
-
Gen. xxxvi, 2. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Gen. xiv, 13. ↩
-
In Matth. xxi, 28. ↩
-
Gen. ii, 14. ↩
-
Gen. xi, 31. ↩
-
Act. vii, 4. ↩
-
Judith v, 6, 7. ↩
-
Gen. xxi, 12. ↩
-
Malach. i, 2, 3. ↩
Chapter 2 of 30