Skip to the text

Articulus 29

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI NONI ET ULTIMI : LOCUTUSQUE EST DAVID REX AD OMNEM ECCLESIAM.

CAPITULUM istud est continuatio historiæ capituli præcedentis: et in duobus istis capitulis multa supplentur de institutione Salomonis in regem, et felici fine David, quæ in fine secundi Regum fuerunt omissa. Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam, hoc est totam fidelium Judæorum congregationem secum collectam: sicque ecclesia sumitur hic extense, prout a synagoga non distinguitur, sed eam includit. Salomonem filium meum elegit Dominus in regem et templi actorem, adhuc puerum et tenellum. Qualiter hoc dupliciter possit intelligi, patet ex dictis super illud supra scriptum: Dixit David:1 Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus, etc. Opus enim, videlicet templum ædificandum, grande est jam in apprehensione, et grande erit in effectu. Neque enim homini habitatio, hoc est habitaculum, præparatur, sed Deo: ad cujus honorem decuit in veteri Testamento grande et præclarum construi templum, quia tunc exterior honorificentia multum adhuc quærebatur. In novo autem Testamento ornatus interior amplius quæritur. Nempe lex illa Mosaica erat carnalis, figuralis et imperfecta; evangelica vero lex, spiritualis omnino est, ultimata et perfecta, cui alia vere divina non succedet.

Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Domini Dei mei, id est materias et expensas, ex quibus fient templum et vasa ejus; aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ærea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea, et lapides onychinos, id est gemmas quibus nomen est onyx, quæ habent colorem unguis humani, et quasi stibinos, et diversorum colorum, id est gemmas habentes colorem stibii.

Circa quod ait Lyra: Stibium est unguentum quo mulieres facies suas depingunt; unde quarto Regum habetur, quod Jezabel depinxit oculos suos stibio. Sed contra hoc scribit Rabbi Paulus:2 Dictio Hebraica, pro qua habemus hic, Stibium, non significat unguentum, sed pulverem sive collyrium nigrum, quod in oculis ponitur ad decorem et conservationem sanitatis oculorum. Unde de Jezabel non habetur in Hebræo, quod depinxit oculos suos stibio, sed quod posuit stibium in oculis suis:3 quod consonat huic litteræ. Nam sicut inveniuntur marmora habentia colorem unguis humani, ita inveniuntur alia habentia colorem nigrum cum nitore, qui dicitur stibii. Hæc Paulus. Verumtamen dictum Lyræ verius reputatur, quia et expositores communiter dicunt sic, et per Jeremiam Dominus loquitur:4 Quum pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris.5 Et super illud Job, Vocavit nomen tertiæ (suæ videlicet filiæ) Cornustibii, idem asseritur. Atque in Mammotractu Bibliæ fertur: Stibium est unguentum vel color nomine cerussa, quo meretrices et solutæ mulieres uti solent.

Omnemque pretiosum lapidem, hoc est quosdam de omni genere lapidum pretiosorum, quos potui reperire; et marmor Parium. A Paro insula vocatur Parium marmor, quod varii fertur esse coloris, et in insula illa abundat. Abundantissime præparavi: in quo sancti David ingens relucet devotio. Et super hæc, præparavi ad idem ea quæ obtuli in domum Domini Dei mei de peculio meo, id est de speciali et propria substantia, pecunia seu opibus meis, aurum et argentum: hæc do in templum Dei mei, id est ad hoc, quod templum Deo ædificetur. Ex hoc apparet, quod præfata donaria obtulerit de aliunde acquisitis, et de his quæ jure belli obtinuit, ex quibus multa Domino consecravit. De quibus exponi potest quod subditur: exceptis his quæ præparavi in ædem, id est domum, sanctam ædificandam, tria millia talenta auri de auro Ophir, id est loci sic dicti, in quo optimum aurum dicitur inveniri, et septem millia talentorum argenti probatissimi. Porro quod subditur, ad deaurandos parietes templi, refertur ad prætaxata auri talenta. Siquidem parietes templi aureis erant laminis tecti.6 Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum. Et si quis sponte offert, id est, qui ex devotione et libera voluntate aliquid offert, aut offerre Deo proponit: oblatio namque spontanea esse debet, et ex caritate procedere, nec aliter placet Deo; impleat manum suam hodie, id est, ad offerendum liberaliter se disponat, et offerat quod voluerit Domino.

Consequenter describitur qualiter majores mox ita egerunt, et quantum dederunt. Polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis; dederuntque in opera domus Domini, auri talenta quinque millia, et solidos decem millia, argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia, ferri quoque centum millia talentorum. Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini: id est, lapides illos ædificio aptos, vel gemmas obtulerunt, prout devotio suggerebat, ad reponendum inter donaria pro templo construendo oblata: et hoc per manum Jehiel Gersonitis, qui fuit de familia Gerson, ex filiis Caath*: qui Jehiel præfuit huic oblationum istarum collectioni, quam-7*

I Par. xxvi, 20. vis alter fuerit custos thesaurorum domus Domini, juxta præhabita.

Lætatusque est populus, quum vota, id est oblationes votivas et spontaneas, sponte promitterent, videlicet ex supererogatione. Nempe in eo quod homo facit libenter et ex animo atque dilectionis fervore, naturaliter delectatur. Idcirco secundum Philosophum, signum virtutis seu habitus virtuosi est, delectatio fiens in opere, id est actioni bonæ annexa. In Ecclesiastico quoque conscriptum est : Gaudium est justo, facere juste. Hinc subditur : quia toto corde, id est integro cordis affectu, et ex recta ratione, devotaque voluntate, offerebant, id est, offerre proponebant, ea Domino : et jam forte aliqua cœperunt offerre quæ secum habebant. Ex his quoque elicitur, quod David non præparavit neque exhibuit universa necessaria pro templi et ceterorum ei attinentium facienda structura. Alioqui non fuisset necessaria oblatio ista majorum ac plebis. Sed et David rex lætatus est gaudio magno, ex contemplatione divina, ex populi sui devotione, ex filii sui promotione, et ex prosperitate sui propositi de templo ædificando. Et benedixit Domino benedictione laudis, id est, laudavit et glorificavit Deum, coram multitudine universa ibi adstante. Verumtamen, ut videtur, huic congregationi non interfuerunt Joab atque Abiathar, quoniam istud fuit post primam Salomonis unctionem in regem : qua facta, statim dissolutum est conventiculum Adoniæ, et ex tunc Joab et Abiathar declinaverunt a regis præsentia, ut tertio Regum libro habetur.

Et ait : Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri, id est, tu Deus Jacob patriarchæ, qui alio nomine vocatus est Israel, ab æterno a parte ante, et in æternum a parte post. Tua est, Domine, magnificentia, id est excellentia in agendo, quia eminentissime, potentissime, et sapientissime operaris, et potestas, id est omnipotentia, convenit tibi, et gloria, id est lætitia seu fama clara cum laudibus, atque victoria, et tibi laus. Cuncta enim

Cf. Prov. xxi, 15.

III Reg. 1, 39, 49.

Gen. xxxii, 28; xxxv, 10. quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt. Tuum, Domine, regnum; et tu es super omnes principes. Tuæ divitiæ, et tua est gloria; tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia; in manu tua magnitudo et imperium omnium. Omnium enim aliorum robur et fortitudo, in tua omnipotentia consistunt et fulciuntur et conservantur, atque dependent ex te, sine cujus manutenentia nec per momentum possent durare. Nunc igitur, Domine Deus noster, confitemur tibi, propria mala humiliter recognoscendo, et laudamus nomen tuum inclytum, id est te ipsum supernobilissimum, qui nusquam a propria dignitate degeneras.

Quis ego, et quis populus meus, ut possimus tibi hæc universa promittere? quasi dicat : nobis ipsis nil boni habemus, nec aliquid boni facere possumus. Idcirco subjungitur : Tua sunt omnia, jure creationis, conservationis et gubernationis, et quæ de manu tua, id est, de tua omnipotentia et munificentia, accepimus, dedimus, id est, obtulimus seu promisimus tibi. Peregrini enim sumus coram te et advenæ : id est, in vita præsenti, et in terra habitationis sæculi hujus, constituti sumus sicut in via quadam et in exsilio, atque in loco non mansivo ac stabili, sed transitorio et incerto, ut ad alium locum mansivum, perpetuum, aliamque vitam felicem, cœlestem, æternam tendamus, properemus ac pertingamus ; sicut omnes patres nostri : quoniam sancti patres et omnes electi sic usi sunt vita præsenti et habitatione terrena. Propter quod Jacob disseruit : Dies peregrinationis vitæ meæ super terram, centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt super terram. Et Apostolus : Non habemus, inquit, hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Et rursus de antiquis patribus loquens : Defuncti sunt, ait, omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super

Gen. xlvii, 9.

Hebr. xiii, 14.

Ibid. xi, 13, 14. terram. Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.8

Dies nostri quasi umbra super terram, id est, vita instabilis est, transitoria, incerta, caduca, indesinenter festinans ad finem; et quantumlibet longa appareat, tamen respectu futuræ æternitatis, in qua erimus post hanc vitam, est quasi momentum et indivisibile instans. Idcirco Jacobus ait apostolus: Quæ est vita vestra? Vapor est ad modicum parens; deinceps exterminabitur.9 Et Psalmista: Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt.10 Sanctusque Job: Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. De hoc in libro Sapientiæ multa leguntur, dicente Scriptura: Transierunt omnia illa tanquam umbra.11 Et nulla est mora, id est fixa stabilitas in hac vita, sed incessabilis cursus ad mortem, juxta illud libri Sapientiæ:1213 Nos nati, continuo desivimus esse.14 Et rursus: Transiet vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur.15 Umbræ enim transitus est tempus nostrum. Ideo ait beatus Job: Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur.16

Domine Deus noster, omnis hæc copia, quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.17 Scio, Deus meus, quod probes corda, id est, per prospera et adversa tentes et examines homines, an vere sint virtuosi et tibi fideles: quemadmodum scriptum est, Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus.18 Et hoc agit omnipotens et supersapiens Deus, non ut sibi aliquid innotescat, sed ut homines agnoscant se ipsos, vel aliis in exemplum ponantur, sicut et istum sanctum David multis annis probavit per Saul, et sanctum Job ac Tobiam, ut in illorum patientia, constantia, fidelitate alii ædificentur.19 Et simplicitatem diligas, loquendo de simplicitate columbina, duplicitatem, calliditatem, simulationemque excludente, de qua ait Salvator:20 Estote simplices sicut columbæ. Cum talibus simplicibus est sermocinatio Dei. Sic namque Job simplex fuit;21 et Jacob erat vir simplex, in tabernaculis habitans. Quumque similitudo sit causa amoris, non mirum, quod summe simplex Deus amet simplicitatem.

Unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc; et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Ista expositione non indigent, sed exhortatione et imitatione. Hinc et nos in cunctis simus sinceri et simplices, ac recta intentione omnia facientes. Simulatores enim et callidi provocant iram Dei.22 Et vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis.2324 Imo, væ duplici corde;25 væ hypocritis odibilibus prorsus miserrimis. Domine Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum, custodi in œternum hanc voluntatem, id est devotam istam volitionem, cordis eorum; et semper in venerationem tui, mens ista permaneat. Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, et testimonia tua, et cærimonias tuas, et faciat universa; et œdificet œdem, cujus impensas paravi. A Deo quippe est inchoatio, prosecutio et consummatio omnis meritorii actus.

Præcepit autem David universæ ecclesiæ : Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum, et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum cultu latriæ, et deinde regem David honoratione duliæ, quæ excellentibus debetur personis. Immolaveruntque victimas Domino, scilicet hostias pacificas et sacrificia gratiarum actionis, et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille, cum libaminibus suis, id est sacrificiis de materiis liquidis, et universo ritu, id est cum observantiis cærimonialibus observandis in talibus, in omnem Israel abundantissime, quia et pro toto populo Israelitico hæc egerunt. Et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia, id est devote et cum spirituali jucunditate ad Dei honorem, quemadmodum ad Corinthios monet Apostolus: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite.26272829303132 Et unxerunt secundo Salomonem filium David in regem. Jam enim semel unctus fuit in Gihon per Sadoc et Nathan:33 per quos et ista renovatio ac confirmatio prioris unctionis creditur facta. Unxerunt autem eum Domino in principem, id est, ad Dei honorem unxerunt Salomonem in regem, et Sadoc in pontificem. Abiathar namque jam declinavit a Salomone, et eo a pontificatu ejecto per Salomonem, unctus est Sadoc in præsulem, ut tertio libro Regum describitur.34

Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, id est super regalem thronum David patris sui: qui thronus fuit solium Dei, quoniam fuit solium regis fidelis, qui præsidendo ac judicando fuit vicarius Dei et cultor ipsius; et cunctis placuit, id est multis de omnibus, et pene universis; non tamen omnibus absolute, saltem in principio, quia non placuit Adoniæ, nec ejus fautoribus, Joab, Abiathar, et consimilibus;35 et paruit illi omnis Israel. Sed et universi principes et potentes, et cuncti filii regis David ibi præsentes, dederunt manum et subjecti erant Salomoni regi, id est, concorditer consenserunt promotioni Salomonis.36 Narrat autem Magister in historiis, quod David rogavit filios suos, ne ægre ferrent Salomonem filium suum minimum, id est juniorem, eis esse prælatum, quia Deus ita mandavit, sicut et ipse minimus inter fratres suos fuit eis præpositus ad regnandum;37 et tunc filii acquieverunt, atque ut fertur, promiserunt aut juraverunt, quod Salomoni fideliter obedirent. Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel, et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel.

Igitur David filius Isai, regnavit super universum Israel. Et dies quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni. In Hebron regnavit septem annis, et in

Jerusalem annis triginta tribus. Et mortuus est David in senectute bona, id est virtuosa38, et septuagenarius, plenus dierum, quoniam senex, et dies suos fructuose expendit, in quibus sibi thesaurizavit virtutum divitias et merita copiosa:39 ideo subditur, et divitiis et gloria. Et regnavit Salomon filius ejus pro eo.

Gesta autem David regis priora et novissima, quæ scilicet a principio regni sui usque ad finem peregit, scripta sunt in libro Samuelis videntis, id est in libris Regum primo et secundo a Samuele compositis, prout fertur. Vel duo libri Regum collecti sunt ex volumine Samuelis pro maxima parte, secundum eos qui libros Regum dicunt a Jeremia conscriptos. Nam et Samuel per tempus notabile est defunctus, antequam acciderunt quædam ad secundum librum Regum spectantia. Et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis. Isti libri secundum aliquos non fuerunt conservati in esse, nec reparati per Esdram. Ideo non habentur, nec apud Catholicos, nec apud Hebræos. Porro Rabbi Paulus ait, quod sicut primus liber Regum adscribitur Samueli, ita secundus et tertius rationabiliter possunt adscribi Nathan prophetæ seu Gad videnti, quia fuerunt prophetæ contemporanei David et Salomoni. Verumtamen constat, quod diu defuncti sint antequam contigerunt plura valde quæ tertio Regum habentur. Universique regni ejus, scilicet David gesta, et fortitudinis, et temporum quæ transierunt sub eo, sive in Israel, sive in cunctis regnis terrarum: id est, in libris Nathan et Gad descripta sunt principalia ac notabilia opera quæ David egit, tam in proprio regno quam in circumjacentibus regnis, quæ sibi subjecit: forsan etiam præfati Prophetæ gesta aliorum regnorum aliqua inseruerunt. Unde quod ait, In cunctis regnis, per synecdochen et per hyperbolen est intelligendum.

Footnotes

  1. 1 Par. xxii, 5. ↩

  2. IV Reg. ix, 30. ↩

  3. Ibidem. ↩

  4. Jer. IV, 30. ↩

  5. Job XLII, 14. ↩

  6. III Reg. vi, 35. ↩

  7. 1 Par. xxiii, 7, 8; xxvi, 21. * Leedan ↩

  8. Gen. xxv, 27. ↩

  9. Jacob. iv, 15. ↩

  10. Ps. cxliii, 4. ↩

  11. Job 11, 16. ↩

  12. Sap. v, 9. ↩

  13. Eccl. 11, 14. ↩

  14. Sap. v, 13. ↩

  15. Eccl. v, 11, 3, 5. ↩

  16. Job 11, 6. ↩

  17. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum, et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum cultu latriæ, et deinde regem David honoratione duliæ, quæ excellentibus debetur personis. Immolaveruntque victimas Domino, scilicet hostias pacificas et sacrificia gratiarum actionis, et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille, cum libaminibus suis, id est sacrificiis de materiis liquidis, et universo ritu, id est cum observantiis cærimonialibus observandis in talibus, in omnem Israel abundantissime, quia et pro toto populo Israelitico hæc egerunt. Et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia, id est devote et cum spirituali jucunditate ad Dei honorem, quemadmodum ad Corinthios monet Apostolus: Sive manducatis, sive bibitis, 1 Cor. x, 31. ↩

  18. Sap. 11, 6. ↩

  19. Tob. 11, 12. ↩

  20. Matth. x, 6. ↩

  21. Prov. 11, 32. ↩

  22. Job xxxvi, 13. ↩

  23. Jacob. 1, 8. ↩

  24. Jacob. i, 8. ↩

  25. Eccli. ii, 14. ↩

  26. Prov. iii, 32. ↩

  27. Tob. ii, 12. ↩

  28. Sap. iii, 6. ↩

  29. Job vii, 6. ↩

  30. Job ii, 3, 5. ↩

  31. Job vii, 16. ↩

  32. Jacob. iv, 15. ↩

  33. III Reg. 1, 38, 39. ↩

  34. Ibid. 11, 27, 35. ↩

  35. Ibid. 1, 5, 7. ↩

  36. Hist. lib. III Reg. c. 2. ↩

  37. I Reg. XVI, 11. ↩

  38. Job i, 1. ↩

  39. Matth. VI, 20. ↩

Chapter 30 of 30