Skip to the text

Articulus 28

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI OCTAVI : CONVOCAVIT IGITUR DAVID OMNES PRINCIPES ISRAEL.

PRÆSENS capitulum refert, qualiter David rex videns se morti propinquum, filium suum sibi in regno successurum sapienter ac ferventer admonuit, et instruxit de universis agendis per ipsum. Convocavit igitur David omnes principes Israel, utpote duces, hoc est præfectos, tribuum, et præpositos turmarum, quorum quilibet præerat viginti quatuor millibus pugnatorum, qui ministrabant regi ; tribunos quoque, id est millenarios, quorum unusquisque præfuit mille viris pugnantibus, et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, id est eos qui custodiebant opes et facultates regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu, Jerusalem. Eunuchi dici solent abscisi ; non autem licuit Israelitis abscidere se. Quod si dicantur eunuchi isti fuisse gentiles, non fuissent forsitan ad consilium convocati. Hinc per eunuchos intelliguntur hic, viri spirituales devoti. Ideo ait Glossa : Lex prohibet Israelitas abscidi ; et alienigenæ non solent ad consilii secreta admitti. Sed dicunt hoc loco eunuchos vocari, qui a sæculi actibus alieni, orationibus et lectioni vacabant, et uxores non causa libidinis, sed suscipiendæ prolis habebant : quos Josephus vocat Essenos. Hinc etiam aliqui scribunt, per eunuchos designari instructores filiorum regis et nutritores, ita ut propter suam castitatem saltem conjugalem et probitatem vocentur eunuchi.

Quumque surrexisset rex, et stetisset. Ex his et quæ in libro Regum scripta sunt, videtur quod David præ invaletudine ac senio decubuit lecto, quando filium suum Salomonem informavit de his, quæ in isto et sequenti habentur capitulis. Sicque dicendum esset, Et surrexit de lecto et stetit, id est, resedit in eo, vel extra lectulum stetit, ut melius audiretur a multis. Alii dicunt, quod surrexit a loco quo sedit, et stetit super gradum quem fecerat ad loquendum. Assurrexit quoque majoribus convocatis, qui communitatem totam repræsentabant, ad reverentiam communitatis, quemadmodum de beatissimo Petro legitur in Actis : Surgens Petrus in medio fratrum, dixit. Sic abbas assurgit conventui, in quo Christum honorat.

Ait : Audite me, fratres mei : ecce verbum humilitatis ; et populus meus : ecce verbum paterni amoris.1 Cogitavi ut ædificarem domum in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Domini Dei nostri ; et ad ædificandum, omnia præparavi. Jam supra habitum est, Ædificavit David locum, id est domum, arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum :2 quomodo ergo nunc subditur, Deus autem dixit mihi, Non ædificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et multum sanguinem fuderis ? Sed ad istud patet responsio ex expositione superiorum. Non enim de quacumque domo intelligitur istud, sed de templo solenni, ut sacrificia fierent. Præterea, operimentum arcæ erat secundum quosdam scabellum pedum Dei residentis super propitiatorium, quod fuit thronus seu sedes super illud sedentis, quod portabatur a Cherubim : idcirco in textu dictum est, Et scabellum pedum Dei nostri, esset in domo illa seu templo. Alii vero imaginantur, quod sedile Dei seu propitiatorium, fuit ipsum arcæ operimentum ; et pavimentum coram arca, fuerit Dei scabellum. Et intelligendum est spiritualiter totum istud, quum Deus altissimus sit prorsus incircumscriptibilis, atque immensæ et superpurissimæ simplicitatis. Sed ubi specialiter operatur, ibi specialiter esse, habitare, residereque dicitur.34567 Quum ergo Deus intra Sancta sanctorum responsa dare, et solitus fuerit apparere super oraculum seu propitiatorium, merito dicebatur ibi sedere: qui tamen ad insinuandum suæ majestatis immensitatem, per Isaiam protestatur: Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum.8 Loquitur autem Scriptura de Deo more humano, quamvis ipse in propria natura non habeat corporalia lineamenta aut membra humana.

Deus autem dixit mihi: Non ædificabis, etc. Istud supra expositum est. Sed et elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum.9 De Juda enim elegit principes; porro de domo Juda, domum patris mei.10 Circa hoc quidam scribit, quia in transitu maris Rubri tribus Juda primo secuta est Moysen, formidantibus aliis, ideo meruit regiam dignitatem. Verumtamen potius est tenendum, quod Deus de Juda elegit reges et principes, quia ex tribu illa incarnari decrevit. Propter quod tribum illam multis privilegiis decoravit; et diu ante transitum maris Rubri prædixit per Jacob patriarcham, Non auferetur, inquiens, sceptrum de Juda. Et de filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel.11 Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel. Circa hoc aliqui12 dicunt, quod Salomon fuit promotus ad regnum, non solum voluntate humana, sed etiam divina, et hanc ordinationem nuntiavit Nathan regi David, ut habetur supra, et secundo libro Regum. Ad hoc dico, quod utique ordinatione et electione divina, Salomon ad regnum promotus sit; Nathan quoque prædixit ipsi David in generali, quod filius suus post ipsum regnaret, non tamen in speciali expressit de Salomone.13

Dixitque mihi: Salomon filius ædificabit domum meam, id est templum, et altaria mea, videlicet altare holocausti et altare thymiamatis: quorum primum fuit in atrio, secundum in parte templi exteriori. Ipsum enim elegi mihi in filium adoptivum, et ego ero ei in patrem. Hoc Deus dixit ad Nathan, et per Nathan ad David, de filio David successuro ei in regno indeterminate, juxta continentiam litteræ. Sed David applicat hoc in particulari ad Salomonem, quia cognovit in spiritu id esse prædictum de ipso; vel præter revelationem factam ipsi David per Nathan,

B Deus revelatione cœlesti angelica manifestavit hoc ipsum David regi, ut textus iste videtur prætendere. Vel, si Deus per Nathan expressit istud de Salomone in particulari, hoc Scriptura subticuit; nec videtur, quod ita expresserit, quum tertio libro Regum Nathan legatur dixisse ad David: Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, ut scilicet Adonias regnaret, et mihi non indicasti quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?14 Si autem Nathan jam ante indicasset regi, quod Salomon ex divina ordinatione esset regnaturus, non videtur quod sic locutus fuisset regi, sed magis dixisset: Nonne tibi ex revelatione divina prædixi, quod Salomon succederet tibi in regno? Verumtamen de istis temere nil affirmo. Et firmabo regnum ejus usque in æternum, si perseveraverit facere præcepta mea et judicia, sicut et hodie.15

Nunc ergo coram universo cætu Israel, audiente Deo meo: qui quamvis sit omnium Deus jure creationis et providentiæ generalis, specialiter tamen Deus est hominum perfectorum, quos ipse gratiosissime dirigit, et a quibus ipse devotissime colitur. Itaque, Audiente, hoc est intuente et cognoscente, seu approbante Deo, vos hortor: Custodite, per memoriam et adimpletionem, et perquirite, id est, perfecte et diligenter investigate, et intelligere laborate, cuncta mandata Domini Dei nostri: qui tunc fuit specialiter Deus Hebræorum, ceteris gentibus ad idololatriam lapsis, ita quod aut non aut vix erat aliqua tota gens verum Deum colens, quamvis inter gentiles tunc fuerint multi in lege naturæ Deum colentes, imo et complacentes, si cum fide Salvatoris futuri fecerunt hoc. Et bene ait, Cuncta mandata: quia si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.16 Ut possideatis terram bonam, hoc est, in possessione terræ hujus uberrimæ maneatis; et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum. Non quod possessio boni terreni, fuerit merces sufficiens et totalis aut principalis actuum virtuosorum, sed inductiva quodammodo, accessoria et annexa, sub qua intelligenda erat merces principalis et plena, videlicet salus æterna.

Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui, id est, Deum quem ego colui, agnosce notitia actuali et practica, quæ est notitia formata boni honesti approbativa; et servi ei soli servitute latriæ, corde perfecto: rex enim debet esse vir heroicus, in omni virtute perfectus, et totus divinus; et animo voluntario, hoc est prompto, ex caritate fervente, non ex servili timore. Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: dummodo quæras eum eo modo quo scriptum est: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ.17 Ideo ait Salvator: Omnis qui quærit, invenit. Et enim facienti hoc modo quod in se est, divinum auxilium non negatur. Si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.

Sicut ex verbo illo præhabito, Ipse erit mihi in filium, et quibusdam similibus, oritur spes de salvatione Salomonis, ita ex verbis nunc introductis potest timor de opposito generari.181920 Nam diu atque gravissime Deum reliquit. Attamen sancti patres Hieronymus, Ambrosius, multique alii, scribunt eum esse salvatum.2122 Ideo verba hæc sic possunt exponi: Si autem dereliqueris eum per finalem impœnitentiam, projiciet te in æternum, hoc est, æternaliter condemnabit. Vel, Projiciet te in æternum, nisi pœniteas. Vel istud fuit verbum comminationis, non assertionis. Nunc ergo quia elegit te Dominus, ut ædificares domum sanctuarii, confortare et perfice.

Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum. Ista et cetera quæ ponuntur in littera, pro maxima parte exposita sunt in tertio Regum libro.23 Itaque, per verba et scripta docuit David rex Salomonem, ea quæ per ipsum fieri voluit, scilicet templum et attinentia ei, quanta et qualia esse deberent. Porro cellaria templi dicuntur, loca facta ad reponendum in eis species et aromata quorum usus fuit in templo, et ex quibus conficiebatur thymiama. Et cœnaculi. Erant autem in templo plura cœnacula, id est mansiones, prout tertio Regum libro expositum est. Et cubiculorum in abditis, id est thalamorum, in quibus custodes templi quiescebant seorsum in locis secretis prope murum templi. Et domus propitiationis: per quam interior pars templi, videlicet Sanctum sanctorum, accipitur, in qua propitiatorium erat, et Dominus populo propitiabatur. Necnon et omnium quæ cogitaverat, id est, facere proposuerat ipse David, utpote atriorum:24 quæ tria fuerunt ibidem, scilicet atrium sacerdotum, atrium virorum mundorum, et atrium feminarum; et exedrarum per circuitum: quæ erant cameræ in circuitu sitæ, in quibus sacerdotes tempore sui ministerii dormiebant; in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum. Thesauri domus Domini seu templi, fuerunt (ut dicitur) vasa sacra et sacerdotalia ornamenta, sive ibidem oblata in usum ministrorum templi. Porro thesauri sanctorum, erant oblata, Deo consecrata, ad reparandum collapsa aut vetera, seu ad faciendum necessaria quæque in templo. Divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, id est, qualiter sacerdotibus et Levitis in suis ordinibus atque temporibus determinatis servirent in templo, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.252627

Aurum in pondere per singula vasa ministerii: id est, ad faciendum quæque aurea vasa ac instrumenta, seu utensilia cultus divini dedit certa pondera auri; vel descripsit filio suo, quantum de auro quodlibet aureum vas haberet: et eodem intelligitur sensu quod subditur. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate. Dedit equidem pondera argenti multa, ac differentia secundum diversitatem et differentias argenteorum vasorum ex ipsis producendorum, quamvis non dederit totum argentum et aurum, quod in talibus exposuit Salomon. Nec verum est, quod solum dedit Salomoni in scriptis, quantum pondus argenti aut auri ponendum esset in unoquoque vase aureo sive argenteo, quoniam manifeste subjungitur: Sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum, aurum dedit pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea et in lucernas eorum, pro diversitate mensuræ, pondus argenti tradidit. Aurum quoque dedit in mensas propositionis, pro diversitate mensarum: quatenus aurea mensa, super quam panes duodecim omni sabbato ponebantur, formaretur ex illo. Similiter et argentum dedit in alias mensas argenteas, super quas thura ac similæ et alia quædam offerenda componebantur. Denique, quam copiosissime præparaverit David filio suo argentum, aurum, æs, ferrum, ligna pretiosa et lapides ad ista, dictum est supra.

1 Par. xxii.

Ad fuscinulas quoque, hoc est tridentes quibus carnes de caldariis extrahebantur, et phialas et thuribula formanda ex auro purissimo, et leunculos aureos, pro qualitate mensuræ pondus auri distribuit, ad producendum ex eo, in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit, id est, divisim deputavit. Circa hoc scribit quidam: Non invenitur scriptum, quod in templo Salomonis fuerint leunculi aurei. Unde discordat translatio nostra ab Hebraica. Nam ubi habemus, Leunculos aureos, in Hebræo habetur, Expiatoria aurea: et ratio hujus discordantiæ est, quoniam dictio significans expiatorium, et dictio significans leunculum, magnam habent in Hebræo convenientiam litterarum. Secundum Hebræos vero, expiatoria ista sunt bacini aurei, in quibus portabatur sanguis intra Sanctum sanctorum in die expiationis. Similiter ubi habemus, In leones argenteos, in Hebræo habetur, In expiatoria argentea: quæ erant argentei bacini, quibus portabatur sanguis victimarum, effundendus in altari holocaustorum. Hæc Lyra. In cujus verbis vitetur translator noster inconsiderationis aut imperitiæ argui, et translatio ejus de errore notari. Ideo dico, sicut et alibi sæpius tetigi, credendum esse, quod a Spiritu Sancto directus sit in transferendo, præsertim propter commune bonum Ecclesiæ non errantis. Et vir ille tam sanctus, et in Hebræo valde peritus, qui et tot translationes ante se habuit, et cum Hebræorum doctissimis assidue contulit, non est credendus tam inconsiderate aut erronee transtulisse.

Idcirco quod Lyra ait, scriptum non inveniri, quod in templo Salomonis fuerunt leunculi aurei, potest negari, quia hoc loco id scriptum est. Insuper tertio Regum libro ait Scriptura: Sculpturæ inter juncturas, et inter coronulas et plectas, leones et boves, etc. Et rursus ibidem: Et subter leones et boves. Et si ad hoc respondetur, sicut et Lyra respondet, quod leones illi de ære fuerunt, non aurei: dicendum, quod textus ibi non dicit hoc, nec habetur ex textu, sed legitur ibi, quod erant in templo decem æreæ bases, et quasi lora ex ære dependentia, et ærei axes; de leonibus vero non exprimitur, quod ærei erant, nec expositores hoc dicunt ibi, imo nec Lyra. Glossa vero hic loquitur: Nec in Exodo, in constructione tabernaculi, neque in libro Regum, in ædificio templi, uspiam leguntur facti leones et leunculi, nisi quod in templo cælatura facta narratur in confectione decem basium, ubi leones et boves, et Cherubim, et palmæ sculptæ narrantur. Hæc Glossa. Potest præterea esse

III Reg. vii, 28, 29.

Ibid. 29.

Ibid. 27, 29, 30.

Exod. xxv, xxvi; III Reg. vii, 29. quod verba illa Hebraica, æquivoca sint ad leunculos et expiatoria, sicut frequenter contingit in simili.

Altari autem in quo adolebatur incensum, id est pro illo altari fiendo in templo constituto, in quo accendebatur thymiama suave, dedit aurum purissimum, et ut ex ipso auro fieret similitudo quadrigæ Cherubim extendentium alas, et velantium arcam fæderis Domini. Ipsa etenim aurea Cherubim instar currus portabant thronum Dei seu propitiatorium, atque suarum extensione alarum arcam velabant, id est, ex latere operiebant eam superius, quoniam arca in medio Cherubim fuit.

Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris. Quasi sanctus vir David dicat suo filio Salomoni: Noli, o fili, parvipendere aut negligere ista, quasi humanæ adinventionis novitatem aut opus, quia exemplar horum ostensum mihi est a Deo. Quod dupliciter potest intelligi: Primo, quod Samuel vel Nathan aut Gad, aliusve Propheta ex revelatione divina docuerit regem David de his. Secundo, quod Deus ostenderit ista David per revelationem cœlestem in imaginaria visione, aut alio modo, quemadmodum Moysi ostenderat in monte Sinai tabernaculi formam, eique dixit: Omnia fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.2829

Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac. Ne timeas et ne paveas inordinato timore. Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet te, donec perficias omne opus ministerii domus Domini, id est præfata vasa et instrumenta cultus divini in templo. Hoc plane beatus David prædixit prophetico ore, et fuit impletum. Nam usque ad omnium horum consummationem mansit in gratia. Postea autem enormiter et insipientissime cecidit. Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum, hoc est sacerdotes et Levitæ ordinate multipliciterque divisi, in omne ministerium domus Domini, id est ad exsequendum opera divini obsequii, adsistent tibi consilio atque auxilio, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua.

Footnotes

  1. Deut. xxiii, 1. ↩

  2. I Par. xv, 1. ↩

  3. III Reg. i, 1, 15; ii, 1, 2. ↩

  4. Act. i, 15. ↩

  5. II Reg. vii. ↩

  6. II Reg. xvii; ↩

  7. III Reg. 1, 1, 15; II, 1, 2. ↩

  8. Is. LXVI, 1. ↩

  9. II Reg. VII, 5. ↩

  10. 1 Par. XXVIII, 4; ↩

  11. Gen. XLIX, 10. ↩

  12. II Reg. VII, 12-16. ↩

  13. Ibidem. ↩

  14. III Reg. I, 27. ↩

  15. 1 Par. XVII, 11-14; ↩

  16. Jacob. ii, 10. ↩

  17. Deut. iv, 29. ↩

  18. Luc. xi, 10. ↩

  19. Matth. vii, 8; ↩

  20. Ps. vii, 10. ↩

  21. II Reg. vii, 14; ↩

  22. I Par. xxii, 10. ↩

  23. III Reg. vii, VII. ↩

  24. Ibid. vii, 8. * adytis ↩

  25. III Reg. vi, 8. * adytis ↩

  26. III Reg. vi, vii. ↩

  27. Jacob. ii, 10. ↩

  28. Exod. xxv, 40; xxvi, 30; ↩

  29. Hebr. viii, ↩

Chapter 29 of 30