Skip to the text

Articulus 1

ENARRATIO CAPITULI PRIMI : SIMON PETRUS, SERVUS ET APOSTOLUS JESU CHRISTI.

PRIMITIVAM Ecclesiam impugnabant tyranni gladio materiali persecutionibusque diversis, hæretici autem doctrinis pestiferis. Quemadmodum ergo in prima epistola excellentissimus apostolici chori vertex, hortatus est fideles ad patientiam in adversis, ne persecutionibus cederent; ita in hac eos hortatur epistola, ne hæreticorum decipiantur figmentis. Scripsit autem beatissimus Petrus istam epistolam eis quibus et præcedentem. Nam infra ait :1 Hanc vobis, carissimi, secundam scribo epistolam.

Itaque ait : Simon Petrus, servus servitute filialis, non servilis, timoris. Quemadmodum enim duplex est timor, ita duplex est servitus, puta servilis et filialis. De servo servitute servilis timoris fertur in Joanne : Servus non manet in domo in æternum;2 et alibi, Jam non dicam vos servos.3 Servo autem servitute filialis timoris dicitur apud Matthæum : Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium domini tui.4 Et apostolus Jesu Christi : quem Christus ascensurus ad Patrem, reliquit sui amoris et suæ auctoritatis vicarium, dans ei plenitudinem ecclesiasticæ potestatis super universalem Ecclesiam. His qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem, id est, eamdem a Deo per infusionem acceperunt fidem, quam et nos a Deo suscepimus : quia, ut dicitur ad Ephesios, Unus Dominus, una fides, unum Baptisma. Dicitur autem fides una, unitate specifica, a suo objecto;5 sed ex parte subjectorum numeraliter multiplicatur. Denique princeps Apostolorum de se, et aliis ad fidem conversis, in generali jam loquitur. Nam ipsi gloriosi Apostoli habuerunt fidem perfectiorem, seu magis illuminatam, et ferventiore dilectione formatam ac firmiorem, quam ceteri Christiani : quia primitias Spiritus acceperunt, atque in omni virtute mirabiliter præfulgebant.6 Nihilo minus multi eorum quibus hæc scripsit, habuerunt fidem valde illuminatam, et æqualem in perfectione fidei plurimorum qui cum beatissimo erant Petro. In justitia Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, id est cum justitia nobis per creationem a Deo salvatore infusa : quia non fidem dumtaxat, sed et alias quoque virtutes Deus infudit fidelibus. Et possunt ceteræ virtutes illæ infusæ, sub justitiæ appellatione intelligi, prout justitia est virtus

Footnotes

  1. II Petr. III, 1. ↩

  2. Joann. VIII, 35. ↩

  3. Joann. XV, 15. ↩

  4. Matth. XXV, 21, 23. ↩

  5. Ephes. IV, 5. ↩

  6. Rom. VIII, 23. ↩

Chapter 10 of 10