Articulus 9
EXPLANATIO CAPITULI QUINTI : SENIORES ERGO QUI IN VOBIS SUNT.
INTRODUCTIS documentis ac jussioni-bus, ad quosdam specialiter pertinenti-bus, scilicet ad conjugatos ac servos, nunc specialiter instruit prælatos ac subditos. Seniores ergo qui in vobis sunt, id est ma-jores, videlicet prælatos et aliorum instru-ctores, sive presbyteros : qui in primitiva Ecclesia communiter etiam corporali æta-te fuerant seniores ; obsecro, consenior, quia officio et senio consors, et testis Chri-sti passionum, id est testificator suppli-ciorum quæ pro nobis sustinuit Christus : quæ partim propriis oculis vidi, idcirco de eis possum testari. Hinc ait Christus Apostolis : Vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.1 Et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communi-cator, id est annuntiator seu prædicator felicitatis ac gloriæ sempiternæ, in futu-ro sæculo electis propalandæ et dandæ : quam instrumentaliter vobis communico, ad ejus adeptionem vobis cooperando meis prædicationibus, orationibus, meritis et exemplis. Vel dicitur sanctissimus Petrus communicator gloriæ Christi, quia in mon-te Thabor interfuit transfigurationi ipsius, in qua vultus Christi instar solis resplen-duit, et qualis nunc est in cœlo empyreo, qualis etiam apparebit in judicio, de-monstravit.2 Vidit quoque Christum post resurrectionem, et ascendentem in cœlum conspexit.
Pascite qui in vobis est gregem Dei : id est, unusquisque vestrum plebem si-bi commissam diligenter spiritualibus ali-moniis nutriat, utpote sapientia quæ est cognitio divinorum, et scientia quæ est rerum notitia creatarum, vel morali periti-a. Pascenda est quoque plebs virtutum exemplis, fama laudabili, oratione assidua, prædicatione continua, ecclesiasticis sa-cramentis. De talibus pastoribus loquitur Dominus per Jeremiam : Dabo vobis pa-stores juxta cor meum ;3 et pascent vos sci-entia et doctrina. Paulus quoque in Acti-bus episcopis loquitur : Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus San-ctus posuit episcopos, regere Ecclesiam.4 Præterea dulce fuit in ore sanctissimi Pe-tri verbum hoc, Pascite, quoniam Christus dixerat ei : Pasce agnos meos.5 Et sicut Christus præfecit Petrum universali Eccle-siæ et populo universo, sic Petrus fuit sol-licitus pro totius salute Ecclesiæ, hortando tum inferiores, tum prælatos, ut unusquis-que digne exsequatur suum officium.
Providentes, id est salubria procuran-tes subditis vestris, et provide vos haben-tes ad illos, futura pericula præcavendo pro posse, non coacte, sed spontanee, id est caritative et libere, non ex necessita-te, aut sola indigentia rei terrenæ. Coacte enim hæc agit, qui aliunde non habens quo sustentetur, propter temporale com-modum dumtaxat populo prædicat, ac spi-ritualia alimenta impendit. Hinc loquitur Paulus : Si volens hoc ago, mercedem ha-beo;6 si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Providendum est ergo spon-tanee, secundum Deum, id est recta in-tentione ad Dei honorem propter vestram ac subditorum salutem. Neque turpis lu-cri gratia, non intuitu proprii quæstus, sed voluntarie, propter commodum spiri-tuale. Neque ut dominantes in clero, id est non ex fastu superbiæ, sed ex humi-litate. Nempe prælati qui ex consideratio-ne suæ dignitatis seu præsidentiæ extol-luntur, et pompatice jubent, atque faciliter indignantur, ac subditos spernunt, hi tajudicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Væ ergo, et væ æternum atque gravissimum præsidentibus, vitam carnalem, negligentem, scandalosam ducentibus, quoniam universa subditorum peccata in eos redundant.
Et ex animo, id est, integro corde, prompto affectu, recta intentione, firmo proposito, pastorale officium adimplete, cum omni diligentia et fervore, quum hi vobis commissi sint pro quibus sanguinem suum Dei Filius fudit, qui his quorum negligentiis et vitiis tam pretiosissime a se redemptos amisit, implacabiliter et supergravissime irascetur, juxta illud Sapientiæ: Cito et horrende apparebit vobis Altissimus, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur.7
Et quum apparuerit princeps pastorum, videlicet Christus, qui est princeps pastorum supremus et principalis. Romanus vero Pontifex, est princeps pastorum et totius universalis militantis Ecclesiæ prælatus ac præsul vicarialis. Percipietis immarcescibilem gloriæ coronam, id est æternam et indeficientem felicitatis remunerationem, beatitudinis bravium, salutis triumphum. Apparebit autem Christus, non solum in finali judicio, sed in particulari quoque judicio singulorum, quos suo sisti præcipit tribunali. Propter quod ait: Vigilate, quia nescitis diem neque horam.8 Quemadmodum autem gravissima est negligentium carnaliumque pastorum damnatio; sic fidelium, diligentium, exemplariumque præsidentium copiosissima erit felicitas, et præmium inæstimabiliter gloriosum: quia non solum pro suis actibus virtuosis, sed pro subditorum etiam meritis coronabuntur. Propter quod ad Thessalonicenses loquitur Paulus: Quæ est enim spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ?9 nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum, in adventu ejus?10
Similiter, adolescentes, subditi estote senioribus, id est, superioribus vestris obedite, quomodo eis præcepi vobis præesse, videlicet non coacte, sed spontanee, secundum Deum, sincera intentione et ex animo, quemadmodum ad Hebræos dicitur: Obedite præpositis vestris, et subjacete eis: ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes.11 Subditi itaque circa suos superiores habere se debent reverenter, obedienter, pacifice et amorose. Hinc ad Thessalonicenses loquitur Paulus: Rogamus vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum; et pacem habete cum eis.12 Etenim, quam salubre sit superioribus obedire, quam item damnabile sit eis non obedire, Christus breviter pandit, dicendo suis vicariis, utpote his qui præsunt: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Nec solum senioribus præsidentibus, sed et omnibus senioribus aliquis honor debetur. Propter quod in Levitico scriptum est: Coram cano capite consurge, et honora personam senis;13 et in Ecclesiastico habetur, In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere.14 In antiquis namque est sapientia, et in multo tempore prudentia, ut in libro Job fertur.15
Omnes autem invicem humilitatem insinuate, id est, unusquisque circa alterum se gerat humiliter. Nec subditi tantum humiliter pareant, sed prælati quoque humiliter præsint. Nec solum verbis, sed et exemplis in humilitate instruant sibi commissos, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam, quoniam ab humilibus honoratur.1617 Et Christus testatur: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, id est humiles, non intrabitis in regnum cœlorum.1819 Subditi ergo circa superiores suos, tanquam circa Dei vicarios, suos patres, judices ac dominos, humilitatem demonstrent.20 Superiores vero circa inferiores, tanquam circa Christi membra, adoptionisque Dei filios,
Christi sanguine liberatos, summæ Trinitatis imagine insignitos, se humiliter habebant. Denique, quamvis prælatus sit major ecclesiastica dignitate, pie tamen putare habet quod subditi sui, vel saltem quidam eorum, majores sint eo caritate et gratia ac perfectione virtutum: quod multo salubrius est. Ideo circa eos se humiliter gerat, et se eis viliorem arbitretur, salvo tamen disciplinæ vigore ac strenua pastoralis officii exsecutione. Hinc loquitur Paulus: Honore invicem prævenientes; et denuo, Per humilitatem sibi invicem superiores arbitrantes.2122 Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam: quod super Jacobi Canonicam expositum est.23 Et est verbum hoc omnibus nobis semper valde pensandum, quum tanti sit ponderis ut tam princeps Apostolorum, quam frater Domini Jacobus, illud in suis allegent epistolis. Quod quum ita sit, merito subditur:
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, id est, sub omnipotente Deo, cui nullus valet resistere, humiliter incedite, defectuositates vestras perpendite, in eo confidite, ejus misericordiam jugiter implorate, ei in omni humilitate servite, omnem arrogantiæ tumorem jugiter abhorrentes, ut vos exaltet, id est, in regno æternæ beatitudinis collocet, in tempore visitationis, id est in hora judicii vestri particularis, quantum ad animam;24 in hora quoque universalis judicii, quoad corpus et animam. Sicque exaltatio ista loco et dignitate, statu et gradu excellentior est, quum fiat de terra super cœlos, de imperfectione ad perfectionem, de mortalitate ad immortalitatem, de peregrinatione et exsilio ad felicitatem ac patriam.25 Hinc ait Salvator: Qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur. Quod etiam in Proverbiis expressit Salomon, loquens:26 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. Unde et rursus in Proverbiis contestatur:27 Gloriam præcedit humilitas. In Job quoque asseritur:28 Qui humiliatus fuerit, erit in gloria.
Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, id est Deo committentes, quoniam ipsi cura, id est providentia, est de vobis. Hoc sumptum videtur ex illo Psalmistæ versiculo: Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet.29 Hoc est quod ait Salvator: Nolite solliciti esse, dicentes, Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?30 Scit enim Pater vester cœlestis, quia his omnibus indigetis. Quærite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicentur vobis. Unde et Paulus:31 Nihil, ait, solliciti sitis.
Verumtamen ita non sunt hæc intelligenda, quasi homo debeat negligere sive omittere quod in se est, quum hoc esset Deum tentare; sed ideo dicta sunt, ut in Deo quasi in piissimo ac sapientissimo patre ac domino confidamus, atque per ejus opem ac providentiam necessaria vitæ consequi nunc speremus, non immoderatam, sed moderatam curam, conatum et diligentiam apponentes. Quæ cura dicitur moderata, quando non est mentis perturbativa, angustiativa ac impeditiva devotionis. Immoderata vero, ex opposito prohibetur. Immoderata enim sollicitudo, diffidentiæ filia est, quoniam venit ex hoc quod homo non satis confidit in Deo, nec providentiæ ejus innititur. Denique duplex est sollicitudo, videlicet: spiritualis, quæ est pro vitiis repellendis virtutibusque adipiscendis. Quæ commendatur, juxta illud Deuteronomii:32 Custodi temetipsum et animam tuam sollicite; et illud Michææ: Indicabo tibi quid sit bonum:33 utique sollicitum ambulare cum Deo tuo. Alia est sollicitudo temporalis, quæ est circa terrena acquirenda aut conservanda seu dispensanda. Et ista est duplex, ut tactum est, utpote: moderata, de qua loquitur Paulus, Sollicitus fui hoc ipsum facere, puta, eleemosynas congregare pro sanctis pauperibus qui in Jerusalem erant;3435 et immoderata, de qua in Proverbiis legitur, Exspectatio sollicitorum peribit.36
Est demum specialiter Deo cura seu providentia de hominibus, præsertim fidelibus, et maxime de electis:37 quorum quilibet dicere potest Deo, Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me.38
Sobrii estote, in cibo, potu, somno, et ceteris corpori necessariis moderamen servantes, sicut ait Salvator:39 Non graventur corda vestra crapula, vel ebrietate, aut curis hujus sæculi. Qui iterum ait:40 Væ vobis qui saturati estis. Et vigilate, id est, virtuosis operibus diligenter intenti sitis. Non enim dormientibus, et otio desidiaque torpentibus, provenit regnum cœlorum, sed sollicite ambulantibus coram Deo. Imo maledictus qui facit opus Dei negligenter.41 Vigilandum est quoque, ut quantum rationabiliter fieri potest, abstrahamus nobis de somno, et paucas horas dormitioni indulgeamus, quatenus plus de tempore in virtuosis operibus expendamus, quum in Proverbiis Salomon dicat:42 Pigredo immitit soporem; et rursus, Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo;43 itemque, Usquequo, piger, dormies?44 In Ecclesiastico quoque habetur:45 Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Et certe vehementissima ac copiosissima ratio nobis est taliter vigilandi. Nam subditur: quia adversarius vester diabolus, qui est atrocissimus, implacabilis et infatigabilis hostis noster, tanquam leo rugiens, id est crudeliter, circuit homines (prout ait in libro Job: Circuivi terram et perambulavi eam), quærens quem devoret, id est, spiritualiter necet, et sibi incorporet, atque infernali ergastulo ingerat absorbendum.46 Dum enim ad mortale vitium pertrahit hominem, spiritualiter perimit eum, facitque eum membrum ac vernam suum.
Cui resistite fortes in fide. Fides namque est propugnaculum Christianorum contra universas insidias dæmonum. Propter quod ad Ephesios fertur: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.47 Et in S. Joannis Canonica legitur:48 Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra. Fides namque est fundamentum virtutum, præcipuique vigoris, ac magni meriti apud Deum. Propter quod in Evangelio loquitur Christus: Secundum fidem vestram fiat vobis;49 et, Omnia possibilia sunt credenti; et, Fides tua te salvum fecit.50 Quæ de fide formata sunt accipienda.51 Insuper, diabolo resistere semper debemus, nos ipsos in omnibus humiliando, in Deo plenarie confidendo, et gratiosam adsistentiam indefesse rogando, dominicam passionem intime atque assidue revolvendo, considerando quoque quatuor novissima, et invocando Virginem gloriosam, angelos sanctos, et Sanctos ad quos majorem habemus devotionem, quilibet etiam angelum sui custodem. Scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est, vestræ fraternitati fieri, id est, hoc cognoscentes, quod passio, tribulatio sive tentatio quæ vobis infligitur ab invisibilibus seu visibilibus hostibus, etiam ubique terrarum infligitur Christianis seu toti Ecclesiæ:52 quoniam omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Ideo non putetis vobis aliquid insolitum evenire: imo erubescite, si præ ceteris tentationibus tribulationibusque victi fueritis.
C Circa verba inducta scribit doctor, præsul et martyr gloriosus, S. Cyprianus, qui in Decreto inter doctores catholicos primus exprimitur: Circuit (diabolus) nos singulos, et tanquam hostis clausos obsidens muros, explorat et tentat an sit aliqua pars membrorum minus stabilis et minus fida, cujus aditu ad interiora penetretur. Offert oculis formas illicitas et faciles voluptates, ut visu destruat castitatem; aures per canoram musicam tentat, ut soni dulcioris auditu solvat et emolliat Christiani vigorem; linguam ad convitium provocat; manum, injuriis lacessentibus, ad petulantiam cædis instigat. Ut fraudatorem faciat, lucra opponit injusta; ut animam pecunia capiat, ingerit perniciosa compendia. Honores terrenos promittit, ut cœlestes adimat; ostentat falsa, ut vera subripiat. Et quum latenter non potest fallere, exserte atque aperte minatur, terrorem turbidæ persecutionis intentans. Ad debellandos Dei servos inquietus semper, et semper infestus; in pace subdolus, in persecutione violentus. Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli vel fallaces insidias, vel apertas minas, stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum, quam est ad impugnandum semper paratus inimicus.
Consequenter princeps Apostolorum animat, firmat, et consolatur eos quibus scripsit, ex spe atque intuitu pietatis divinæ. Deus autem omnis gratiæ, id est, a quo gratia omnis procedit, qui per inspirationem internam, et prædicationem externam, atque miracula, vocavit vos in æternam gloriam suam, id est, ad perpetuam felicitatem vos invitavit, virtuosaque opera, quibus illam promeruistis, vobis largitus est (juxta illud Isaiæ:53 Omnia opera nostra operatus es in nobis), in Christo Jesu modicum passos, id est propter Christum et secundum ejus doctrinam pauca perpessos: quia non sunt condignæ passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.54 Unde et Paulus: Id, inquit, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ.55 Siquidem quæcumque et quantumcumque quis patiatur in sæculo isto pro Christo, nullius quasi momenti est respectu eorum quæ pro nobis passus est Filius Dei. Pro quo si quotidie millies moreremur, adhuc permodicum esset, propter incomparabilem dignitatem ipsius, passionisque ejus: quia ut Climacus loquitur, aliud est sanguis Dei, aliud est sanguis servorum. Permodicum quoque est, comparatione æternæ felicitatis: quæ talis ac tanta est, quod pro ea uno die obtinenda, mille annorum labores non essent condigni. Ipse perficiet in vobis quod incepit, confirmabit in via per gratiam, solidabitque in patria per gloriam. Vel: Ipse perficiet intellectum vestrum rationibus credendorum, et purificatæ mentis intelligentia; confirmabit voluntatem per caritatis fervorem, ut neque mors, neque vita poterit vos separare a Deo;56 solidabitque memoriam, ut fixa et stabilis sit in Deo, nec undique evagetur. Ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum, Amen, sicut in præcedenti capitulo est expositum.57 que Ecclesia pseudoapostoli interim sub persona et nomine verorum Apostolorum aliqua conscripserunt et direxerunt. Propter quod ad Thessalonicenses loquitur Paulus: Nemo vos seducat, neque per epistolam, tanquam per nos missam.58 In fine quoque ad Thessalonicenses epistolæ dicitur:59 Salutatio mea manu Pauli: quod signum in omni epistola ita scribo.60 Subditur ergo: Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, id est, quem pro vestra salute sollicitum judico seu confido, breviter scripsi vobis, id est, compendiosam istam vobis direxi epistolam: quæ brevis est verbis, sententiis vero diffusa, mirabiliterque præclara.
C Quis fuerit iste Silvanus, nec Beda, nec Albertus, nec alius quispiam expositorum quos legi, exprimit in hoc loco. Porro Paulus apostolus in ambabus ad Thessalonicenses epistolis exprimit et annumerat sibi in salutatione Silvanum. Et ibi dicunt expositores, quod ille Silvanus fuerit Silas, de cujus excellentia atque virtutibus multa in Actibus Apostolorum leguntur:6162 quia inter cetera dicitur, quod ipse et Judas, qui cum Paulo et Barnaba ab Apostolis a Jerusalem Antiochiam missi sunt, fuerunt viri primi in fratribus, et prophetæ;63 deinde, quod Paulus secum assumpsit Silam, qui cum Paulo varias persecutiones perpessus est, et fortiter prædicavit:64 propter quod meruit apostolus appellari. Itaque, an iste Silvanus fuerit idem ille Silvanus, certum non habeo, præsertim quia (ut asserit Beda, et paulo post tangetur) ista epistola scripta et missa est tempore Claudii imperatoris: quo tempore Silam Romæ fuisse non constat. Imo tunc potius videtur fuisse cum Paulo, nisi dicatur ad tempus Romam profectus. Certum est tamen, hunc Silvanum sanctum virum fuisse.
Itaque, per hunc scripsi, obsecrans, id est, ad observanda quæ scripsi, per sacra vos rogans magis quam jubens. Unde superius: Obsecro, inquit, vos tanquam peregrinos et advenas.65 Et contestans hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis, id est, mente ad Deum erecti estis, ita quod estis vere in caritate et gratia gratum faciente, atque in fide catholica. Quod Deo revelante, princeps Apostolorum cognovit certitudinaliter, aut aliunde per evidentia signa scivit hoc multum probabiliter, vel cognovit illud de eis in generali, quamvis non ita in particulari. Hinc et Paulus eos quibus scripsit, sæpe appellavit sanctos.66
Salutat vos Ecclesia, id est, plebs christiana salutem vobis optat, orat et dicit, quæ est in Babylone, id est in Roma, secundum expositores concorditer. Romam quippe nominat Babylonem: Primo, propter nominis interpretationem, quoniam Babylon interpretatur confusio, et in Roma fuit vitiorum omniumque idololatriarum ingens confusio. Omnium enim deorum colebant Romani portenta. Atque, ut asserit Leo Papa, magnam sibi Roma videbatur assumpsisse religionem, quia nullam respuerat falsitatem. Secundo, propter conformitatem ejus cum Babylone. Quemadmodum enim Babylon illa Chaldaica fuit suo tempore urbs possidens monarchiam, et magna valde ac idolis plena, in qua pauca congregatio fuit Israeliticæ plebis, illuc translata; sic Roma tempore conscriptionis hujus epistolæ, fuit metropolis mundi, civitasque monarchica idololatriis plena, in qua adhuc modica fuit Ecclesia. De qua subjungitur: coelecta, vel, ut aliqui textus habent, collecta. Fuit enim instar aliarum Ecclesiarum particularium, simul cum eis Deo electa: quæ et per fidem ac caritatem fuit collecta, unumque in Deo effecta. Et Marcus filius meus. Iste est Marcus evangelista, baptizatus a beatissimo Petro, et instructus ab eo. Ex hoc loco elicit Beda, quod Archiapostolus hanc scripsit epistolam antequam misit Marcum ad Alexandriam, utpote Claudio imperante, sub cujus imperio beatissimus Petrus et Marcus Romam venerunt.
Salutate invicem in osculo sancto. Hoc in suis epistolis sæpe scripsit et Paulus. Fuit siquidem in primitiva Ecclesia, caritate adhuc abundante ac superfluente, consuetudo, quod fideles se invicem cum osculo receperunt ac salutaverunt, quia et Christus suos discipulos sic osculari solitus fuit.67686970 Unde et proditor: Quemcumque, inquit, osculatus fuero, ipse est.71 Itaque, Salutate in osculo sancto, spirituali, caritativo, pacifico; non carnali, blando, fallaci, iniquo, quemadmodum Joab osculatus est Amasam, proditor Salvatorem, Salomon alienigenas mulieres.727374 Quidam vero sub specie osculi spiritualis, suam palliant carnalitatem, et osculo utuntur carnali: quod prorsus cavendum est.
Gratia vobis omnibus sit, qui estis in Christo Jesu75,\ id est, ei per fidem et caritatem estis uniti et incorporati, quemadmodum ipse Joannes fatetur:76 Omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Sed quum isti essent in gratia, sicut jam paulo superius dixit, Contestans hanc esse veram gratiam in qua statis:77 cur eis nunc gratiam imprecatur? Sed respondendum, quod gratiam communicantem et consummantem eis exoptat, atque assiduum divinorum charismatum incrementum. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
\ [Amen]
ENARRATIO
IN EPISTOLAM SECUNDAM BEATI PETRI
Footnotes
-
Joann. xv, 27. ↩
-
Matth.xvii, 1 et seq. ↩
-
Jer. III, 15. ↩
-
Act. XX, 28. ↩
-
Joann. XXI, 15, 16. ↩
-
I Cor. IX, 17. ↩
-
Sap. vi, 6, 4. ↩
-
Matth. xxv, 13. ↩
-
1 Thess. vi, 19. ↩
-
1 Thess. ii, 19. ↩
-
Hebr. xiii, 17. ↩
-
1 Thess. v, 12, 13. ↩
-
Lev. xix, 32. ↩
-
Eccli. vi, 35. ↩
-
Job xii, 12. ↩
-
Eccl. iii, 20, 21. ↩
-
Eccli. iii, 20, 21. ↩
-
Matth. xviii, 3. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
-
Eccl. vi, 35. ↩
-
Rom. xii, 10. ↩
-
Philipp. ii., 3. ↩
-
Jacob. iv, 6. ↩
-
Esther xiii, 9. ↩
-
Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩
-
Prov. xxix, 23. ↩
-
Prov. xv, 33. ↩
-
Job xxii, 29. ↩
-
Ps. liv, 23. ↩
-
Matth. vi, 31-33. ↩
-
Philipp. iv, 6. ↩
-
Deut. iv, 9. ↩
-
Mich. vi, 8. ↩
-
Galat. ii., 10. ↩
-
Galat. ii, 10. ↩
-
Prov. xi, 7. ↩
-
Philipp. ii, 3. ↩
-
Ps. LXXII, 24. ↩
-
Luc. XXI, 34. ↩
-
Luc. VI, 25. ↩
-
Jer. XLVIII, 10. ↩
-
Prov. XIX, 15. ↩
-
Prov. XXVI, 14. ↩
-
Prov. VI, 9. ↩
-
Eccli. XXXI, 1. ↩
-
Job I, 7; II, 2. ↩
-
Ephes. VI, 16. ↩
-
I Joann. V, 4. ↩
-
Matth. IX, 29. ↩
-
Marc. IX, 22. ↩
-
Marc. V, 34; X, 52. ↩
-
II Tim. III, 12. ↩
-
Is. xxvi, 12. ↩
-
Rom. viii, 18. ↩
-
II Cor. iv, 17. ↩
-
Rom. viii, 38, 39. ↩
-
1 Petr. iv, 11. ↩
-
II Thess. ii, 2, 3. ↩
-
II Thess. m, 17. ↩
-
II Thess. iii, 17. ↩
-
I Thess. i, 1; ↩
-
II Thess. i, 1. ↩
-
Act. xv, 22, 32. ↩
-
Ibid. 40; xvi, 19 et seq. ↩
-
1 *Petr.* II, 11. ↩
-
I Cor. I, 2; etc. ↩
-
Rom. XVI, 16; ↩
-
I Cor. XVI, 20; ↩
-
II Cor. XIII, 12; ↩
-
I Thess. V, 26. ↩
-
Matth. XXVI, 48. ↩
-
II Reg. XX, 9; ↩
-
Matth. XXVI, 49; ↩
-
III Reg. XI, 1, 2. ↩
-
Rom. I, 7; ↩
-
Joann. XVII, 21. ↩
-
vers. 12. ↩
Chapter 9 of 10