Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN LIBRUM PRIMUM REGUM

17

0

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

REGES ex te egredientur. Gen. XVII, 6.

Deus qui universorum finem considerat, cuncta quæ condidit, ad proprium dirigit finem. Quemadmodum autem inter creata hujus inferioris sensibilis mundi, dignior est homo: sic supersapientissimus ejus Creator excellentiori modo regit eumdem, et eum a mundi rexit exordio. Denique quo homo ad errorem et deviationem exsistit proclivior, eo copiosius ei providit de gubernatore. Nempe quum omnis homo possit faciliter decipi et errare, non satis reputavit bonus et infallibilis ac providentissimus Deus regere hominem per hominem, sed angelica adjecit præsidia, supernorum et infallibilium spirituum gubernativam directionem apposuit, non solum hominibus subditis qui reguntur, sed et eorum rectoribus: imo non tantum singulis hominibus angelos singulos deputavit custodes, qui de infimo angelorum sunt choro, sed et singulis politiis singulos donavit custodes ac rectores angelicos, qui de tertio angelorum ordine esse creduntur. Propter quod in Ecclesiastico fertur:1 In unaquaque gente præposuit rectorem.2

Nec his contenta Majestas altissima, etiam per se ipsam curat, regit, instruit, et accendit, ac perficit hominem. Nec sic aliis eum commisit, ut immemor sit ipsius, et divinam ac propriam gubernationem tollat ab eo, præsertim quum in libro Job dicatur: Quem constituit Omnipotens alium super terram? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est?3 Siquidem, ut theologica edocet veritas, solus Deus intus justificat, gratiam infundendo, et ejus infusione peccata tollendo. Ipse per infusionem virtutes largitur, et sine actuali ipsius motione nil possumus promereri, sed ipse operatur in nobis velle et perficere pro sua bonitate, id est ex propria pietate.4

Insuper, finita prima mundi ætate, quum homines post diluvium cœpissent densissimis idololatriarum infidelitatibus obtenebrari, ac gravibus vitiis excæcari, volens benignissimus Deus humano generi tandem plenarie subvenire, mittendo a summo cœlo Verbum suum æternum, unigenitum Filium, in hunc mundum per Incarnationis mysterium, qui in assumpta natura inter homines videretur, atque cum eis conversaretur, ac de omnibus ad veram salutem necessariis provideret eisdem:5678 hæc, inquam, volens omnium Dominus ac provisor altissimus præordinato facere tempore, de idololatrarum societate eduit electissimum quemdam virum, Abraham patriarcham, ex cujus posteritate et semine Pater æternus Unigenitum suum statuit incarnandum.9 Propter quod virum illum, et ejus posteritatem variis donis ac gratiis decoravit, et inter cetera ipsi promisit, quod reges ex ipso exsisterent nascituri, ut Filius Regis cœlestis, summi et omnipotentis, in terra quoque ex regibus nasceretur, quos electo suo fidelique populo Deus voluit præsidere.

Itaque de his regibus et eorum regiminibus ac populis tractat liber nunc exponendus: propter quod liber Regum vocatur. Sed quoniam tota sancta Scriptura tractat principaliter de Deo gubernatore et salvatore, aptius dici potest, quod liber iste tractat de Deo, ut principali rege et gubernatore, per reges Israel, Israeliticum populum gubernante: quem populum post Moysen et Josue per Judices gubernavit usque ad Samuelem inclusive, et usque ad Saul exclusive; deinde a Saul usque ad Sedeciam seu Babylonicam captivitatem per reges; post reditum vero a Babylone, per sacerdotes et pontifices usque ad Joannem Hyrcanum, seu filium ejus Aristobulum, qui quum pontifex esset, etiam regium suo capiti diadema imposuit. Præterea, quoniam gubernationi ac præsidentiæ Judicum, immediate successit gubernativa præsidentia regum, ideo in voluminis hujus exordio aliqua de judicibus Israel conscribuntur, puta de Heli et filiis ejus, de Samuele quoque, filiisque ipsius. Et ita introducitur modus per quem, imo et causa ob quam, reges in populo Dei præesse cœperunt.

Postremo, quamvis hic liber totalis, a Catholicis in quatuor libros partiales dividatur, ab Hebræis tamen solum in duos dividitur, quorum primum vocant Samuel, a suo auctore, quia pro majore parte a Samuele creditur scriptus, qui liber continet primum et secundum libros Regum; secundum nominant Malachim, id est Regum, a materia. Et sicut Magister in historiis ait, Scriptus est liber iste chronice sub singulis regibus, qui compactus est in unum a Jeremia: quod patet ex hoc, quia idem finis est hujus libri et Jeremiæ.

HIERONYMI IN LIBRUM REGUM PRÆFATIO

VIGINTI et duas litteras esse apud Hebræos, Syrorum quoque lingua et Chaldæorum testatur, quæ Hebrææ magna ex parte confinis est. Nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus. Samaritani etiam Pentateuchum Moysis totidem litteris scriptitant, figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est, Esdram scribam, legisque doctorem, post captam Jerosolymam et instaurationem templi sub Zorobabel, alias litteras reperisse, quibus nunc utimur, quum ad illud usque tempus iidem Samaritanorum et Hebræorum characteres fuerint. In libro quoque Numerorum hæc eadem supputatio, sub Levitarum ac sacerdotum censu mystice ostenditur.10 Et nomen Domini tetragrammaton in quibusdam Græcis voluminibus usque hodie antiquis expressum litteris invenimus. Sed et psalmi tricesimus sextus, et centesimus decimus, et centesimus undecimus, et centesimus octavusdecimus, et centesimus quadragesimus quartus, quanquam diverso scribantur metro, tamen ejusdem numeri texuntur alphabeto. Et Jeremiæ Lamentationes et Oratio ejus, Salomonis quoque in fine Proverbia, ab eo loco in quo ait, Mulierem fortem quis inveniet?11 eisdem alphabetis vel incisionibus supputantur. Porro quinque litteræ duplices apud Hebræos sunt, CAPH, MEM, NUN, PHE, SADE. Aliter enim scribuntur per has principia medietatesque verborum, aliter fines. Unde et quinque a plerisque libri duplices æstimantur: Samuel, Malachim, Dibre haiamim, Esdras, Jeremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis. Quomodo igitur viginti duo elementa sunt, per quæ scribimus Hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur; ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactens viri justi eruditur infantia.

Primus apud eos liber vocatur Beresith, quem nos Genesim dicimus. Secundus Veelle semoth, qui Exodus appellatur. Tertius Vaiera, id est Leviticus. Quartus Vaiedabber, quem Numeros vocamus. Quintus Elle haddebarim, qui Deuteronomium prænotatur. Hi sunt quinque libri Moysis, quos proprie Thorah, id est legem appellant.

Secundum, Prophetarum ordinem faciunt, et incipiunt ab Jesu filio Nave, qui apud illos Josue ben Nun dicitur. Deinde subtexunt Sophetim, id est Judicum librum; et in eumdem compingunt Ruth, quia in diebus Judicum facta ejus narratur historia. Tertius sequitur Samuel, quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus Malachim, id est Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur. Meliusque multo est, Malachim, id est Regum, quam Malachoth, id est Regnorum dicere. Non enim multarum gentium regna describit, sed unius Israelitici populi, qui tribubus duodecim continetur. Quintus est Isaias. Sextus Jeremias. Septimus Ezechiel. Octavus, liber duodecim Prophetarum, qui apud illos vocatur There asar.

Tertius ordo Hagiographa possidet: Et primus liber incipit ab Job. Secundus a David, quem quinque incisionibus et uno Psalmorum volumine comprehendunt. Tertius est Salomon, tres libros habens, Proverbia quæ illi Misle, id est Parabolas appellant. Quartus Ecclesiasten, id est Coheleth. Quintus est Canticum Canticorum, quem titulo Sir hasirim appellant. Sextus est Daniel. Septimus Dibre haiamim, id est verba dierum, quod significantius χρονικόν totius divinæ historiæ possumus appellare: qui liber apud nos Paralipomenon primus atque secundus inscribitur. Octavus Esdras, qui et ipse similiter apud Græcos et Latinos in duos libros divisus est. Nonus Esther.

Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo: id est, Moysis quinque, et Prophetarum octo, Hagiographorum novem; quanquam nonnulli Ruth et Cinoth inter Hagiographa scriptitent, et hos libros in suo putent numero supputandos, ac per hoc esse priscæ legis libros viginti quatuor: quos sub numero viginti quatuor seniorum, Apocalypsis Joannis inducit, adorantes Agnum, et coronas suas prostratis vultibus offerentes, stantes coram quatuor animalibus oculatis ante et retro, id est in præteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus:12 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.

Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium, omnibus libris quos de Hebræo vertimus in Latinum, convenire potest, ut scire valeamus, quidquid extra hos est, inter apocrypha esse ponendum. Igitur Sapientia, quæ vulgo Salomonis inscribitur, et Jesu filii Sirach liber, et Judith, et Tobias, et Pastor, non sunt in canone. Machabæorum primum librum, Hebraicum reperi; secundus Græcus est, quod ex ipsa quoque phrasi probari potest. Quæ quum ita se habeant, obsecro te, lector, ne laborem meum reprehensionem existimes antiquorum.13 In templo Dei offert unusquisque quod potest: alii aurum, argentum et lapides pretiosos; alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum. Nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra, magis necessaria judicat.14 Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo, et per singulas species Ecclesiæ præsentis futuræque distinctio, pellibus tegitur et ciliciis, ardoremque solis et injuriam imbrium ea quæ viliora sunt prohibent. Lege ergo primum, Samuel et Malachim meum : meum, inquam, meum. Quidquid enim crebrius vertendo et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et quum intellexeris quod antea nesciebas, vel interpretem me existimato, si gratus es; vel paraphrasten, si ingratus. Quanquam mihi omnino conscius non sim, mutasse me quidpiam de Hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege Græcos codices et Latinos, et confer cum his opusculis quæ nuper emendavimus; et ubicumque discrepare inter se videris, interroga quemlibet Hebræorum, cui magis accommodare debeas fidem: et si nostra firmaverit, puto quod eum non existimes conjectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinaverit.

Sed et vos, famulas Christi, rogo, quæ Domini discumbentis pretiosissima fidei myrha ungitis caput, quæ nequaquam Salvatorem quæritis in sepulcro, quibus jam ad Patrem Christus ascendit, ut contra latrantes canes qui adversum me rabido ore desæviunt, et circumeunt civitatem, atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clypeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam, illius semper sententiæ recordabor: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.15 Posui ori meo custodiam, quum consisteret adversum me peccator. Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis.

ENARRATIO

IN LIBRUM PRIMUM SAMUELIS QUEM NOS DICIMUS PRIMUM REGUM

IN HOC AGITUR DE GUBERNATIONE POPULI ISRAEL PER JUDICES, DE ELECTIONE REGIS SAUL, DE REGIMINE, GESTIS ET MORTE IPSIUS.

Footnotes

  1. Eccl. XVII, 14. ↩

  2. Eccli. XVII, 14. ↩

  3. Job XXXIV, 13. ↩

  4. Philipp. II, 13. ↩

  5. Gen. XII, 1, 3; XV, 7. ↩

  6. I Joann. I, 1-3; Baruch III, 38. ↩

  7. Sap. XVIII, 15. ↩

  8. Ps. XVIII, 7; ↩

  9. Ps. XVII, 6, 16. ↩

  10. Num. III, 39. ↩

  11. Prov. XXXI, 10, ad finem usque. ↩

  12. Apoc. IV, 4, 6, 8, 10. ↩

  13. Exod. XXV. ↩

  14. 1 Cor. XXII, 22. ↩

  15. Ps. xxxviii, 2, 3. ↩

Chapter 1 of 52