Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : FUIT VIR UNUS DE RAMATHAIM SOPHIM.

LOCUTURUS auctor libri hujus de Samuele, et cur ac qualiter successit ipsi Heli in judicatu seu judiciaria dignitate, incepit a patre Samuelis. Fuit vir unus de Ramathaim, id est urbe sic nuncupata, quæ fuit urbs Sophim, id est excelsorum seu speculationum, quia fuit urbs sita in loco sublimi, et ita de ea undique longe ac late poterat quis videre. Vel dicitur, urbs excelsorum et speculationum, quia (ut fertur) viri studiosi et speculativi morabantur in ea. Itaque Ramathaim hoc loco est dictio una et nomen civitatis, quæ in Matthæo vocatur Arimathea, atque a Josepho Ramatha vocatur. Rama namque interpretatur excelsum.1 De monte Ephraim. Mons Ephraim, interdum accipitur pro monte magno, seu loco montuoso in tribu Ephraim sito. Aliquando vero accipitur pro terra seu provincia circumjacente : unde tertio Regum habetur, quod Benhur fuit præfectus Salomonis in monte Ephraim, id est in una parte seu regione totius Israelitici regni, et ita secundum quosdam nunc sumitur.2 Et nomen ejus Elcana : quod nomen congruit ei. Nam Elcana interpretatur possessio Dei. Et vir iste fuit Deo intentus et ejus possessio, quia per electionem et gratiam ad Deum pertinuit, qui per Isaiam protestatur :3 Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum. Filius Jeroham filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephratæus.

Dicunt quidam, quod nuncupatus sit Ephratæus, quia in monte Ephraim habitavit. Alii scribunt, quod dicitur Ephratæus, quia ex parte matris natus fuit de Bethlehem ex tribu Juda, quæ Bethlehem alio nomine Ephrata dicitur :4 quod alii reprobant, quoniam juxta morem Scripturæ, filii non a matribus, sed a patribus cognominantur. Quocirca dicendum videtur, quod etiam in Scripturis filii sæpe a matribus cognominantur, secundum quod in libro Judicum legitur, quod Jephthe fuit filius mulieris meretricis.5 In eodem libro, viri Sichem de Abimelech dixisse leguntur, Frater noster est, videlicet ex parte matris suæ, ut patet ibi ex textu :6 imo infra patebit, quod Joab et fratres ejus communiter nominantur filii Sarviæ, quæ fuit mater eorum, et raro vel nunquam vocantur filii patris eorum.7 Denique per hoc quod ante jam dictum est, ipsum Elcana fuisse de monte Ephraim, satis insinuatum videtur quod Ephratæus exstiterit, secundum quod Ephratæus dicitur a monte Ephraim. Idcirco, quod postea dicitur Ephratæus, ideo factum apparet, ne etiam ex parte matris putaretur fuisse de monte illo, et ut sciretur ex parte matris fuisse de tribu Juda et oppido Bethlehem. Unde et infra frequenter describuntur matres filiorum Juda, et loca seu oppida matrum. Ideo cum Magistro in historiis reor tenendum, quod dicitur Ephratæus, id est Bethlehemita. Quod autem non fuerit de tribu Ephraim, omnes fatentur, dicentes, quod fuit Levites descendens a Levi per Caath et Isaar ac Core. Sicque ex parte patris fuit Corita;89 nec fuit de stirpe Aaron, quoniam Aaron fuit filius Amram, Amram vero frater Isaar, de quo descendit Core, ut primo libro Paralipomenon narratur.

Et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna : non ex libidine, sed quia (ut dicitur) prima ejus uxor fuit Anna, quæ erat pulchra ac sterilis, ideo sterilitatem ejus expertus, aliam superaccepit. Fueruntque Phenennæ filii, id est, Phenenna filios habuit ex Elcana : atque (ut dicunt Hebræi) decem habuit filios; Annæ autem non erant liberi, id est, nullam habuit prolem. Et ascendebat vir ille de civitate sua Ramathaim statutis diebus, id est, temporibus seu festis in lege expressis et ordinatis ad hoc, quod in eis viri pergerent ad urbem in qua erat templum seu tabernaculum Dei, hoc est in solennitate paschali, Pentecostes et Scenopegiæ seu Tabernaculorum. Vel potius tam tempestive ante hæc festa, quod in ipsis erat in urbe cultus divini. Hinc subditur : ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo, id est in tabernaculo quod tunc erat in oppido nomine Silo. De isto legis præcepto, scilicet ter eundi ad domum Dei in anno, habetur in libro Exodi : Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino. In Levitico quoque. Porro cum habitantibus remote a tabernaculo, frequenter dispensabatur, ita quod non nisi in Pascha illuc pergere tenebantur.101112 Unde quibusdam probabilius esse videtur, quod vir iste non ascendit nisi in Pascha, quoniam paulo post dicitur : Sicque faciebat per singulos annos, quum redeunte tempore ascenderent in domum Domini; et sic provocabat eam. Sed hoc ex verbis illis non sequitur, imo magis apparet ex textu, quod ter ascendit in anno : quia jam dictum est, Ascendit vir ille statutis diebus. Præterea Josue transtulit arcam in Silo, et civitas illa ad tribum Ephraim pertinebat, ut in libro Josue legitur.13 Elcana autem morabatur in monte Ephraim, et ita non multum remote a Silo. Erant autem ibi, puta in Silo et in tabernaculo Domini, duo filii Heli, videlicet Ophni et Phinees sacerdotes Domini, sub patre suo, qui pontifex fuit et judex.

Venit ergo dies opportuna, et immolavit Elcana. Quamvis Levites exstiterit, tamen non licuit ei sacrificare, nisi per manus sacerdotis. Deditque Phenennæ uxori suæ et cunctis filiis ejus et filiabus partes, id est unicuique illorum aliquam partem de carnibus hostiæ immolatæ. Obtulerat enim hostiam pacificam, cujus adeps incendebatur super altare, pectusculum vero armusque dexter erant sacerdotis sacrificantis, residuum exstitit offerentis :14 et de illo dividebant offerentes his qui secum ascenderant, præsertim domesticis suis. De hoc in Levitico et alibi plenius scriptum est. Annæ autem dedit unam partem carnis oblatæ, tristis, quod ei plus dare non potuit, utpote quoniam prolem non habuit; quia Annam diligebat, ideo de ejus sterilitate, afflictione, opprobrio amplius tristabatur.15 Nec dubium quin et Phenennam dilexit. Sed per istum modum loquendi innuitur, quod Annam magis dilexit, non solum conjugali, sed et spirituali amore : nec ideo tantum, quoniam Anna pulchrior fuit, sed et ideo maxime, quia erat tam virtuosa. In Hebræo habetur, Dedit Annæ missionem unam duplicem, id est unum ferculum quod in mensa mittitur, seu partem unam duas partes valentem. Seu (ut alii dicunt, et redit in idem) in Hebræo habetur, Dedit Annæ unam partem pulchram, vel duplicem, quia Annam diligebat : ideo eam honoravit, liberaliter ei præstando portionem tam elegantem.

Dominus autem concluserat vulvam ejus, id est, fecunditatem ei non præstitit, et erat ex naturali causa sterilis, ut apparet. Vel Dominus pia dispensatione abstulit ei fecunditatem ad tempus, ut interim sua oratione et patientia mereretur suo tempore felicius fecundari. Affligebat quoque eam œmula ejus, id est inimica seu invida, puta Phenenna. Raro quippe concordant uxores ejusdem mariti, præsertim dum maritus plus diligit unam quam aliam. Et vehementer angebat, id est, ad magnam induxit angustiam, quum tamen afflictio non sit addenda afflictio, et de his quæ insunt a natura, non mereamur laudari aut vituperari; in tantum, ut ei exprobraret, id est improperaret, quod Dominus conclusisset vulvam ejus. Sicque Phenenna de beneficiis suæ fecunditatis intumuit atque inaniter gloriabatur, et Deo fuit ingrata, et justam personam injuste fecit mœrere. Propter quod collatis beneficiis meruit mox privari. Porro illa flebat, non ex impatientia, malitia, aut inordinato mœrore, sed desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ, et quoniam moderate contristabatur, quod marito suo fructum connubii proferre nequivit; et non sumebat cibum, ut moris est aliis, scilicet cum jucunditate et consueta mensura; et quod parum est, reputatur pro nihilo, juxta quod in libro Job legitur :16 Nudos, id est parum vestitos, spoliasti vestibus.17 Vel, Non sumebat cibum, id est, partem ei a viro suo collatam, tunc non comedit. Homines enim in magna tristitia positi, minus afficiuntur ad cibum. Et sancta femina ista potius desideravit compunctioni et orationi, quam comestioni insistere.

Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quamobrem affligitur cor tuum? Bonus maritus condoluit contorali, cujus virtutes cognovit. Ideo consolabatur eam pro posse : quasi dicat, Non decet te taliter contristari. Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? Quod juxta Hebræos intelligitur sic, Ego melior tibi sum propter dilectionem, fidelitatem et consolationem meam ad te, quam decem filii Phenennæ sint ei. Sed melius videtur a Catholicis sic exponi : Ego melior tibi sum, et magis gaudere debes de me, quam si filios decem haberes. Maritus namque et uxor sunt una caro; et vir, conjugis suæ solatium est. Verumtamen huic expositioni quidam sic objicit : Quia etsi Anna haberet decem filios, non propter hoc excluderetur aut minueretur amor Elcanæ ad ipsam, sed potius includeretur et augeretur : quæ reprobatio non concludit, quoniam etsi amor viri non fuisset per hoc exclusus aut minutus a conjuge sua, attamen amor ille propter annexam sterilitatem non produxit delectationem, quam produxisset, si fecunditas fuisset adjuncta. Imo quo Anna plus suum amavit maritum, eo plus tristabatur, quod ei non peperit fructum.

Surrexit autem Anna a mensa, postquam comederat et biberat in Silo : quo constat quod ad mariti sui consolationem et exhortationem parum quid sumpsit de cibo et potu. Surrexit autem ut iret ad fores tabernaculi ad orandum. Et Heli sedente super sellam, id est sedem decentem, ante postes domus Dei, quatenus a quærentibus consilium faciliter inveniretur; quum esset Anna amaro animo, id est, in magna tristitia constituta ob causas prætactas. Sicque amaritudo non sumitur hic ut est vitium, sed pro amaritudine1819

Is. xxxviii, 17.

Prov. xiv, 10.

Num. vi, 5.

Judic. xiii, 5.

Ps. liv, 2, 3.

Matth. vi, 7. laudabili compunctionis aut contritionis sive mœroris, quia fortassis ob sua peccata putavit se fructu uteri esse privatam. De hac amaritudine loquitur Ezechias: Ecce in pace amaritudo mea amarissima. De qua et in Proverbiis fertur: Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur alienus. Oravit ad Dominum flens largiter, id est copiose ex abundantia suæ devotionis: ideo oratio ejus fuit potens et exaudibilis valde; et vovit votum, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, id est, pietatis tuæ adspectu alleviaveris cordis mei mœrorem, misericorditer succurrendo, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, id est, per piam exauditionem ostenderis te esse memorem mei, dederisque servæ tuæ sexum virilem, id est filium masculum; dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, id est, offeram eum tibi, ut per totum tempus vitæ suæ consecratus sit tibi, et novacula non ascendet super caput ejus, id est, nazaræus erit, et juxta ritum Nazaræorum, pili capitis sui nunquam abradentur, prout in Numeris de Nazaræis præcipitur. Aliqui autem erant nazaræi Dei, id est Deo consecrati ad tempus, sicut ibidem habetur; quidam perpetuo, sicut et Samson, ut Judicum libro legitur. De litteralibus vero et spiritualibus causis rituum seu jussionum ad Nazaræos spectantium, in prætacto Numerorum libro et alibi dictum est. Denique oratio ista Annæ, sicut et ceteræ preces, in quibus idem sensus sub aliis verbis frequenter repetitur, fuit fervens omnino et efficax: qualibus orationibus utitur sæpe Psalmista, sicut dum ait: Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam; intende mihi, et exaudi me.

Factum est autem quum illa multiplicaret preces, id est, orationem suam diu protraheret, coram Domino: in quo patet orationis ejus instantia. Nec obest quod ait Salvator, Orantes nolite multum loqui: quia hoc intelligitur de inutili et superflua verborum multiplicatione, non de diuturna orationis protractione, quum scriptum sit apud Lucam: Erat Jesus pernoctans in oratione Dei. Qui et passione instante oravit prolixius. Ut Heli observaret os ejus, id est, consideraret an aliquid loqueretur. Porro Anna loquebatur in corde suo, id est, cum intima attentione intra se protulit verba suæ affectionis, tantumque labia illius movebantur. Per motum labiorum, non excluditur motus menti ac dentium, quorum motio motum consequitur labiorum. Sed tantum labia ejus mota dicuntur, ad insinuandum quod oravit tam silenter seu basse, quod verba ejus audiri non poterant. Ideo subditur: et vox ejus penitus non audiebatur. Protulit tamen verba in ore; sed circa interiora ita erat attenta, quod instrumenta vocalia a vocis exterioris formatione sonora remittebantur: et forsitan tam quiete oravit etiam ideo, ne verborum suorum strepitu, alium quempiam a suæ orationis advertentia impediret.

Æstimavit ergo eam Heli temulentam, id est ebriam vino, dixitque ei: Usquequo ebria eris? Pertinuit quippe ad præsulem ac judicem populi ex suo officio, corripere reos. Digere paulisper vinum quo mades, id est, vade et dormi ad tempus, ut quiescendo digestio potus fiat in te, nec humores os tuum sic impleant. Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi, ebria sum, nec digestione vini indigeo. Nam mulier infelix nimis ego sum, id est valde misera, loquendo de miseriis pœnæ, non culpæ, saltem mortalis, hoc est, adversitatibus sum repleta ex sterilitate, dolore, opprobrio, et insultationibus ac derisionibus æmulæ meæ Phenennæ, ideo non delectat me vinum potare. Unde subjungitur: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibi, hoc die, et alias non nisi raro ac sobrie; sed effudi animam meam in conspectu Domini, id est, cordis mei affectus obtuli Deo, juxta illud: Effundite coram illo corda vestra. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, id est, noli me computare in numero mu-

Luc. vi, 12; xxii, 43.

Ps. lxi, 9. lierum gulosarum atque rebellium, quæ sine jugo legis, et absque freno disciplinæ conversantur et peccant; quia ex multitudine doloris et mæroris mei locuta sum usque in præsens, id est, hucusque oravi, seu alia quæque locuta sum ex vehementi dolore de mea præsenti sterilitate et mœrore persecutionis quam diu sustinui. Dolor equidem proprie est de malo præsenti; mœror seu tristitia, de malo præterito.

Tunc Heli, compatiens mulieri devotæ in tantis afflictionibus constitutæ, ait ei: Vade in pace, id est, tranquillitatem pectoris et quietem forinsecus ab infestantibus habe pergendo; et Deus Israel det tibi petitionem tuam quam rogasti eum. Hebraica veritas habet, Dabit tibi. Hoc etenim dixit Heli ex confidentia bona, quoniam vidit Annam tam ardenter et instanter orasse; et quoniam scivit Deum specialiter pronum exaudire constitutos in gravi afflictione et adversitate, quemadmodum ait Psalmista:20 Cum ipso sum in tribulatione. Et forsan ex repentino instinctu Spiritus Sancti dixit hoc Heli pro mulieris consolatione. Prælati quippe diversimode tanguntur a Spiritu Sancto ad loquendum atque agendum propter subditorum salutem aut utilitatem. Nam et Anna verbum illud, quasi ex ore Dei prolatum accepit, et credidit sic futurum. Ipse nempe omnipotens Deus fecit verbum illud sic sonare in auribus corporis ejus ac cordis, id est, eam movit ad accipiendum taliter verbum præfatum. At illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis, id est, cupio ut digneris mihi esse gratiosus et orans pro me.

Et abiit mulier in viam suam, redeundo a loco orationis ad suum maritum, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati, id est, apparatus seu dispositio faciei ejus mansit de cetero uniformis et bene se habens, eo quod cor ejus fuerat tranquillatum, ac firmiter consolatum ex certa spe suæ exauditionis. Ex varia etenim dispositione cordis, facies et præcipue oculi diversimode disponuntur et alterantur ac colorantur, juxta quod ait Scriptura: Cor hominis immutat faciem ejus, sive in bonum, sive in malum.21 Hinc in Ecclesiastico legitur: Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Quidam tamen callidi et versuti, norunt interiorem suam malitiam ficta vultus dispositione abscondere. Porro virtuosorum est, motus passionum reprimere et frenare, imo et anticipare, ne in vultu aut visu appareant. Perfectorum vero ac sapientium est, in uniformi cordis ac vultus dispositione persistere, quemadmodum de beatissimo fertur Martino, quod nemo unquam vidit eum iratum, tristem, ridentem, turbatum, aut dissolutum, imo semper quasi angelicum præferebat in facie apparatum. Quidam hæc verba exponens: Passiones, inquit, iræ et tristitiæ, quæ mutant faciem in diversos colores, recesserunt ab Anna ex consolatione exteriori verborum Heli, et ex interiori consolatione gratiæ Dei. Circa quod dicendum videtur, quod virtuosa hæc mulier, etiam ante horum auditum verborum, non subjacuit passionibus iræ atque tristitiæ, imo multum mitis et patiens erat, quia nec æmulæ suæ dura respondit aut restitit, nec viro suo contra illam conquesta videtur. Porro Petrus Comestor hæc compendiose exponens: Mulier, ait, ex promissione sacerdotali abiit secura, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati, id est, animus ejus non est deinceps distractus in varietates dubitationis.

Et surrexerunt mane Elcana ejusque comitiva, et adoraverunt coram Domino in atrio tabernaculi, reversique sunt et venerunt in domum suam in Ramatha urbem suam, quæ ante vocatur Ramathaim. Cognovit autem Elcana uxorem suam Annam, post reditum. Siquidem eundo ad templum seu tabernaculum Dei, exsistendoque in urbe cultus divini, tempore festi, et redeundo, continuerunt viri ac feminæ usque ad reversionem in propria. Unde et postea iverunt viri ac feminæ separatim. Et recordatus est ejus Dominus, id est, supernaturaliter dedit ei virtutem concipiendi. Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, videlicet evolutis diebus suæ reditionis, quum cognosceretur a suo marito. Vel dicitur post circulum dierum concepisse, quantum ad animationem fetus in utero, quæ facta est, materia ad hoc satis parata et organizata, ad quod numerus certus dierum requiritur. Et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, quod interpretatur, postulatio Dei, seu postulatus a Deo : ideo ratio nominationis hujus subjungitur, eo quod a Domino postulasset eum, id est, Deum orasset pro puero isto sibi supernaturaliter dando.

Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, id est domestici, scilicet Phenenna cum sobole sua, ut immolaret hostiam solennem Domino pro gratiarum actione, [et] votum suum, id est sacrificium quod Deo promisit, si puerum sibi concederet, seu oblationem votivam sive spondaneam, de quibus hostiis dicitur in Levitico.22 Et Anna non ascendit illa vice cum viro suo ad domum Dei in Silo. Dixit enim viro suo : Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum ad tabernaculum Domini, ut appareat ante conspectum Domini, qui in tabernaculo specialiter habitare asserebatur, et maneat ibi jugiter, id est omni tempore opportuno. Et ait Elcana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum; precorque ut impleat Dominus verbum suum. Quomodo intelligenda sunt ista ? Nonne Anna tenebatur in die purificationis suæ puerum suum cum oblationibus præsentare et offerre in domo Dei, juxta quod Dominus jusserat?23 Insuper quomodo licuit devotissimæ Annæ abstinere a visitatione tabernaculi Domini, usque ad Samuelis ablactationem, quum ceteræ uxores cum suis maritis ad minus in Pascha accederent domum Dei, sicut jam dictum est de Phenenna conjuge Elcanæ ? Amplius, inconveniens fuisse videtur, ut Samuel bimus, id est duorum annorum exsistens, sit oblatus ad manendum jugiter in tabernaculo ad serviendum ibidem. Pueri equidem circa finem secundi anni solent amoveri a lacte.

Ad primum horum respondendum videtur, quod utique secundum communem legem fieri debuit, prout in præallegato libro Levitici de purificandis puerperis continetur. Sed quoniam Samuel erat Domino sic promissus et deputatus, quod in ejus cultu jugiter permaneret, apparet quod mater ejus ex inspiratione et dispensatione divina infantulum domi tenuerit, quousque ablactaretur. Ex eadem quoque ratione poterat interim a visitatione tabernaculi abstinere.

Ad tertium Magister in historiis ait : Quidam dicunt tres esse ablactationes : primam, a lacte mamillæ, quæ fit tertio anno ; secundam, a lacte infantiæ, quæ fit septimo anno ; tertiam, a lacte pueritiæ, quæ fit duodecimo. Sicque removetur puer, prima ablactatione a lacte nutricis, ab ipsa nutrice; secunda ablactatione amovetur a pædagogo ; tertia, a tutore. Dicunt ergo quidam, puerum Samuelem adductum ad domum Dei post secundam ablactationem, ut litteris imbueretur. Unde in sequentibus legitur, quod per singulos annos mittebat ei mater sua tunicam parvam. Alii dicunt eum adductum post tertiam ablactationem, quasi jam idoneum ad ministrandum, quia mox subditur sequenti capitulo :24 Puer autem erat minister in conspectu Domini. Hæc in Historiis.

Alii vero dicunt : Duplex est ablactatio : una est abstractio a lacte uberum, quæ fit circa principium tertii anni, vel circiter. Alia est ablactatio, quando puer abstrahitur a lacte pueritiæ, dum scilicet incipit uti communibus cibis, quod fit circa decimum annum : de qua ablactatione loquitur jam Scriptura, quoniam ante decimum annum aut circiter pueri non sunt apti ad faciendum aliquod officium in templo Domini, sed extunc possunt aliqua parva officia exercere, sicut accendere lampades, et paulatim assuefieri ad majora. Verumtamen his obviare videtur, quod paulo post in textu evidenter subjungitur : Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte : quod manifeste intelligendum videtur de ablactatione a lacte mamillæ, quod ipsamet Anna præbuit filio suo. Deinde addit Scriptura : Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat. Denique in historia de nativitate Virginis gloriosæ habetur, quod parentes ipsius eam, completo per triennium ablactationis tempore, ad templum cum oblationibus adduxerunt, et in illa ætate dicit eam Epiphanius per quindecim gradus templi ascendisse tam expedite, ac si fuisset ætatis perfectæ. Tunc quoque parentes ejus dimiserunt eam ibi cum virginibus aliis. Hæc autem historia in aurea Legenda adscribitur S. Hieronymo, quamvis recitative magis quam assertive forsitan referat eam, et quantum ad aliqua, dicatur apocrypha.

Itaque juxta textum videtur dicendum, quod statim post ablactationem a lacte materno, sit Samuel oblatus et relictus in tabernaculo, et ibi per tempus nutritus, deinde imbutus, sicque adhuc puerulus exorsus sit ministrare. Nam et infra habetur, Puer autem erat adhuc infantulus : quod de eo jam ibi adducto asseritur. Puer autem decem duodecimve annorum, non videtur apte infantulus dici. Est item probabile, quod in tantæ electionis puero tam supernaturaliter dato, fuit ab infantiæ annis aliquid ingeniositatis, capacitatis et agilitatis supra vires naturæ, ita quod in quinto aut sexto anno poterat aliqua parva exercere obsequia.

Præterea super id quod dictum est, Maneat ibi jugiter, scribit Lyra : In Hebræo habetur, Usque in sæculum, id est usque ad quinquagesimum annum, quia ultra non debebant Levitæ servire in templo, ut habetur in Numeris. Unde et infra legitur, quod Samuel factus judex populi, ibat per singulos annos circumiens Bethel et Gallala et Maspha, et judicabat Israel in supradictis locis.25 Hæc Lyræ verba videntur sonare, ac si Samuel mansisset in tabernaculo Domini usque ad quinquagesimum annum : quod non est putandum, imo adhuc valde juvenis factus est judex populi et propheta, et ibat de urbe in urbem atque ad bellum, prout suum requirebat officium. Quum etenim Deo ordinante factus est judex populi, ex dispensatione divina perrexit a tabernaculo ad loca et oppida opportuna, et revertebatur in Ramatha, ubi et domus ipsius erat, judicavitque populum ibi, ut infra fertur. Insuper, quamvis Levitæ ultra quinquagesimum annum non debebant servire in templo, faciendo opera laboriosa sive majora, ut habetur in libro Numerorum; attamen post quinquagesimum manserunt ministri templi ut ante, faciendo tamen obsequia alia, juxta illud Numerorum : Quumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt, eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerint commendata;26 opera autem ipsa non facient.27 Ex quibus ostenditur, quod Samuel post quinquagesimum annum non fuit licentiatus a tabernaculo Dei recedere, ex hoc quod Levitæ non ministrabant in templo modo præfato ultra quinquagesimum annum.

Et dixit Elcana : Precor ut impleat Dominus verbum suum. Quid necesse fuit hoc precari, quasi verus et sanctus Deus possit suum verbum non implere ? Et respondendum, quod verba divinæ promissionis intelligenda sunt sæpe sub implicita conditione, videlicet nisi homines suis excessibus mereantur oppositum : ideo Elcana hoc rogavit, ut verbum illud quod Heli dixit ad Annam, Dominus dabit tibi petitionem tuam, impleretur, ut scilicet Samuel sic Deo offerretur ac ministraret in tabernaculo, omnique tempore vitæ suæ nazaræus Dei consisteret, ut Anna promiserat.

Et adduxit eum, scilicet Samuelem Anna, in vitulis tribus, id est cum totidem vitulis, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Non adduxit omnia ista ad immolandum, sed unum vitulum ad offerendum, alios duos ad dandum domui Heli, ut puer gratiosius tractaretur, quem gubernationi sacerdotis commiserunt.2829 Nam subditur: Et immolaverunt vitulum in sacrificium per manus sacerdotis, ipse videlicet Elcana et Anna. Similiter de tribus modiis farinæ, id est similæ, et amphora vini, tantum dederunt pro libamine sacrificii sicut oportuit, atque residuum dederunt pontificis domui. Et obtulerunt puerum Heli. Et ait Anna: Obsecro, mi domine, supplendum est, ut patienter me audias; vivit anima tua, domine, id est, quam verum est quod anima tua vivit, tam verum est quod nunc dicam, videlicet, Ego sum mulier illa, quæ steti coram te hic orans Dominum pro puero isto. Oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum: idcirco et ego commodavi eum Domino, id est, Deo et ejus obsequio deputavi, et quasi concessi magis quam dedi, quum universa sint Dei, et istum infantem sic commodavi, ut a Domino obtineamus mercedem, tam puer quam ego, cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino, id est per omne tempus vitæ ipsius, quo ipse in Dei cultu sponte permanserit. Et adoraverunt ibi in Silo in atrio tabernaculi Dominum Elcana et Anna.

Footnotes

  1. Matth. XXVII, 57. ↩

  2. III Reg. IV, 8. ↩

  3. Is. XLIII, 7. ↩

  4. Gen. XLVIII, 7. ↩

  5. Judic. xi, 1. ↩

  6. Judic. ix, 3. ↩

  7. II Reg. n, 18; et passim. ↩

  8. Exod. vi, 18, 21; ↩

  9. I Par. vi, passim. ↩

  10. Exod. xxiii, 17; ↩

  11. Lev. xxiii, 4 et seq.; ↩

  12. Deut. xvi, 16. ↩

  13. Josue xviii, 1. ↩

  14. Lev. vii, 31, 32. ↩

  15. II Reg. ii, 18; et passim. ↩

  16. Job xxii, 6. ↩

  17. * capiebat ↩

  18. Gen. ii, 24; ↩

  19. Matth. xix, 5, 6. ↩

  20. Ps. xc, 15. ↩

  21. Eccl. xiii, 31; xix, 26. ↩

  22. Lev. vii, 12 et seq. ↩

  23. Lev. xii, 6 et seq. ↩

  24. I Reg. vii, 11. ↩

  25. 1 Reg. vii, 16. ↩

  26. Num. iv, 3; viii, 25. ↩

  27. Num. viii, 25, 26. ↩

  28. Num. iv, passim. ↩

  29. 1 Reg. vii, 17. ↩

Chapter 2 of 52