Skip to the text

Articulus 51

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI PRIMI: PHILISTIIM AUTEM PUGNABANT ADVERSUM ISRAEL.

HIC mors Saulis describitur. Philistiim autem pugnabant adversum Israel. Et fugerunt viri Israel: quibus propter eorum peccata Deus tunc subtraxit suum auxilium, et per idololatras illos punivit plebis suæ peccata, quæ sub impio rege erant multiplicata; ante faciem Philistiim. Et ceciderunt interfecti in monte Gelboe. Nam et de pristinis victoriis, sibi a Deo clementer contra Philistæos concessis, facti erant ingrati. Irrueruntque Philistiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisua, filios Saul; totumque pondus, id est rigor, vigor seu acerbitas, prælii versum est in Saul : non solum in ejus personam, sed in filios quoque ipsius et servos atque domesticos : quia specialiter secum erant culpabiles, Jonatha tamen excepto, qui quamvis fuerit justus, ab impiis tamen occidi permissus est in suorum purgationem quotidianorum peccaminum, et pro felicitatis suæ augmento. Et consecuti sunt eum Saul viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis. Dixitque Saul ad armigerum suum : quem (ut refert Hieronymus) dicunt Hebræi fuisse Doeg Idumæum, quem etiam ferunt fuisse socium Saul, dum ivit quærere asinas :1 Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me morte opprobriosa, illudentes mihi antequam me occidant. Talem autem illusionem ignominiosam, magis abhorrent magnates et animosi, quam ipsam mortem. Sic etenim subdi hostium voluntati, gravissimum eis est. Et noluit armiger ejus. Cujus subjungitur ratio : Fuerat enim nimio terrore perterritus, non solum ex consideratione mortis sibi jam imminentis, sed etiam quoniam Sauli supervivere verebatur, ne in manus David corrueret. Itemque ex consideratione regiæ dignitatis ipsius Saul, abhorrebat in eum extendere manum.

Arripuit itaque Saul gladium suum, et irruit super eum. Et ut in Scholastica fertur historia, in tantum defecerat viribus, quod se transverberare nequivit. Siquidem a sagittariis fuit graviter vulneratus. Quod quum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo : quia (ut ait Glossa) noluit subesse David, quem noverat regnaturum, cujus gloriæ invidebat, timuitque male tractari ab illo, sicut promeruit. Mortuus est ergo Saul et tres filii ejus. Nam quartus, videlicet Isboseth, domi remansit, quia nec bellicosus erat, neque magnanimus. Et armiger illius, et universi viri ejus in die illa, id est cuncti domestici Saul secum tunc existentes, pariter. Videntes autem viri Israel qui erant trans vallem, quæ erat circa Jordanem campestris et grandis : unde et in primo libro Paralipomenon legitur, Quum vidissent filii Israel qui habitabant in campestribus ; et trans Jordanem, utpote tribus Ruben et Gad, quod fugissent viri Israelitæ, et quod mortuus esset Saul et tres filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt. Quoniam terra eorum fuit propinquior Philistæis, ideo timuerunt primo vastari ab ipsis.2 Veneruntque Philistiim, et habitaverunt ibi.

Facta autem die altera, venerunt Philistiim, ut exspoliarent interfectos. Et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboe. Et præciderunt caput Saul, et exspoliaverunt eum armis : ut et mortuo contumelias irrogarent, et suum ostentarent triumphum ; et miserunt in terram Philistinorum per circuitum caput abscisum, imo et capita filiorum ejus, ut Magister in historiis dicit, ut annuntiaretur in templo vel in templis idolorum et in populis, ad idolorum honorem quibus tantam adscripserunt victoriam, et ut populi diis suis regratiarentur. Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth : cui arma illa consecrasse creduntur, quemadmodum David arma Goliath vero Deo. Corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan, quæ erat civitas Philistinorum in confinio seu terminis Israel.3 Hinc in muro urbis illius, quasi in conspectu Hebræorum, in contemptum ipsorum, suspenderunt corpus Saul et filiorum suorum cadavera, ut infra innuitur. Verumtamen Glossa super Paralipomenon ait : Hebræi tradunt Bethsan vocari domum Dagon, quæ interpretatur domus dormientis, ibique caput Saul esse suspensum. Alia est enim Bethsan in libro Josue et Judicum, quæ interpretatur domus securitatis.45 Caput vero Saul posuerunt in templo Dagon, ut in primo libro Paralipomenon scribitur.67

Quod quum audissent habitatores Jabes Galaad, id est urbis sic nominatæ in terra Galaad trans Jordanem, quæcumque fecerant Philistiim Saul, surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt, id est abstulerunt, cadaver Saul et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan. Veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea igni, aromata et quæque aromatica super ea incendendo ac comburendo pro reverentia speciali, prout olim fuit moris in celebrioribus sepulturis, quemadmodum etiam cadaveri Asa regis, secundo libro Paralipomenon legitur factum. Tulerunt et ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, tanquam in loco umbroso et pulchro arboribus consito, sicut in Genesi recitatur Debora sub quercu sepulta, et jejunaverunt septem diebus, in signum mœroris et luctus, et pro defunctorum spiritibus. Itaque viri isti suam fidelitatem et gratitudinem, imo et caritatem audacter monstraverunt in Saul et filios ejus, quorum ignominiam ferre non potuerunt; et tantis se exposuerunt periculis, quoniam primo adjuti et liberati fuerunt per Saul a rege Ammonitarum, ut supra narratum est.

II Par. xvi, 14.

Gen. xxxv, 8.

I Reg. xi, 11.

Præterea, de expositione hujus capituli multa habentur in expositione decimi capituli primi Paralipomenon libri, atque ex dictis ibidem patet solutio ad quæsitum, quo quæritur: An Saul virtuose se interfecit, an vitiose, et quid de ejus salvatione videatur tenendum: de qua tamen materia nunc plenius est agendum. Quocirca Nicolaus de Lyra refert Hebræorum positionem dicentium, quod Saul audita sententia Dei per Samuelem, acceptavit eamdem, atque pœnituit, et festinavit ad mortem, paratus mori pro populi sui defensione et bono communi. Et quamvis antea tam sollicitus fuerit pro Jonathæ filii sui promotione ad regnum, tunc tamen contentus fuit quod moreretur secum in prælio. Propter quod nec eum admonuit de recessu.

Huic Hebræorum positioni Rabbi Paulus multipliciter contradicit et objicit: Primo, quod ratio Hebræorum Saulem salvantium, magis sit in contrarium, quia non solum prohibetur in lege pythones consulere, sed

Lev. xix, 31; xx, 6. etiam credere verbis eorum: ergo et Saul peccavit, credendo responsioni apparentis sibi, et ejus sententiam acceptando. Verum objectio ista non est valida contra Hebræos, quoniam dicunt Samuelem vere apparuisse, nec Rabbi Paulus sufficienter hoc reprobat, prout in expositione superiorum est inductum. — Nihilo minus arguit in hoc loco: Dato, quod Samuel in propria apparuisset persona, adhuc Saul peccavit credendo verbis illius. Qui enim dicunt Samuelem vere suscitatum fuisse,

Deut. xviii, 14.

I Reg. xviii, 20. affirmant hoc factum ex dispositione divina, quæ pythonissam latuit ac Saulem: ergo Saul non credidit ipsum esse veraciter Samuelem, sed spiritum malignum. Istud argumentum ex inconsideratione procedit. Quamvis enim divina dispositio, id est ratio propter quam Deus disposuit ipsum Samuelem suscitari ac apparere, Saulem ac pythonissam latuerit, non tamen consequitur, quod latebat eos, illum qui apparuit, exsistere Samuelem. Latent namque divina mysteria. — Insuper dicit, quod rationabilius possit præsumi, quod Saul ivit ad prælium, credens sententiam sibi prolatam, non esse divinam, sed diabolicam magis illusionem. Sed hoc videtur evidenter contrarium textui, in quo fertur, quod verbis Samuelis auditis, ipse Saul statim cecidit porrectus in terram. Extimuerat enim verba Samuelis et turbatus erat valde.8 — Deinde Rabbi Paulus reprobat solutionem dicentium, quod se ipsum occidere intuitu divini honoris, ne scilicet vituperium exerceatur in proprio corpore redundans in Dei injuriam, non sit illicitum. Nam ludibria et opprobria propter Deum sustinere, est tanto plus ad Dei honorem, quanto illa sunt magis ignominiosa atque acerba, ut in martyribus innotescit.

Ibidem.

Et rursus: Si Saul hoc modo excusaretur a culpa, in hoc quod peremit se ipsum, simili modo Amalecites sine peccato eum interfecisset: cujus oppositum sanctus David indicavit, ut sequenti habetur libro. — Dicit quoque Rabbi Paulus, quod determinatio doctorum sacræ Scripturæ, dicentium Sau-

II Reg. 1, 16.9 lem esse damnatum, tantum sufficere debet, ac si ab Ecclesia determinaretur: quod non est sapientialiter dictum, quoniam Ecclesia in suis definitionibus dirigitur infallibiliter a Spiritu Sancto, non autem doctores seorsum. Verumtamen de Saulis salvatione seu damnatione nil assero, nec temere judico; sed ei cujus judicia sunt abyssus multa, committo.10 Potius tamen opinor, quod sit damnatus, quia Scripturæ canonicæ quæ in primo libro Paralipomenon continetur, id magis consonum reputatur.11 Et sancti patres Hieronymus, Augustinus, Bernardus hoc contestantur.

Juxta mysticos intellectus, per Saul et filios ejus, intelliguntur prælati et eorum coadjutores, qui a Philistæis, id est dæmonibus, multipliciter impugnantur ac superantur.12 Totumque pondus prælii in Saul convertitur: quoniam fervor et difficultas tentationum gravius irruit in eos qui præsunt, quorum dejectioni præsertim intenti sunt spiritus vitiosi. Rursus, per destructionem præsidentiæ Saul a Philistæis, et translationem ejus ad David, figurata videtur destructio regni Judæorum per Romanos, et translatio regni illius in Christum, in quo solo perpetuatur, quemadmodum Gabriel Virgini Deiferæ prænuntiavit: Dabit ei (inquiens) Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.13 Quemadmodum etiam Saul a sagittariis Philistinorum graviter vulneratus, petiit a proprio occidi armigero; sic obstinati principes Judæorum, auctoritatibus et rationibus gentium, præsertim conversarum devicti, maluerunt doctorum suorum, puta Scribarum et Pharisæorum, falsis expositionibus persuasionibusque seduci, quam a gentibus informari. Et sicut Saul occidit se gladio suo, sic multi illorum a Romanis vastati, se peremerunt. Præterea loquitur Glossa: Gladio suo, quo Saul Amalecitis contra Dei præceptum pepercit, merito se ipsum occidit. Sic qui potestate pro communi utilitate accepta non utitur sive abutitur, suo se confodit gladio; et quo ab hoste defendi debuerat, hostem juvat. Porro, per armigerum Saul, designati sunt Judæorum doctores, qui testimoniis legis ac Prophetarum contra Christi fideles se armaverunt, sed propria peremerunt se armatura, occidentem

Scripturarum litteram superficialiter assequendo, vivificantemque spiritum refutando:14 quibus peractis, ceteri Judæi huc illucque per mundum dispersi sunt, et terram promissionis conversi ad Christum gentiles multo tempore inhabitaverunt. Postremo, gentiles spoliaverunt Saul et filios ejus armis, et caput ejus amputaverunt, dum Scripturas et regnum et sacerdotium Judæorum ad Christi transtulerunt Ecclesiam. Et sicut viri Jabes corpora Saul et filiorum ejus honorabiliter sepelierunt; sic usque in præsens infideles Judæi extollunt magnifice eos, qui Christum et ejus discipulos sunt persecuti, quos in reprobum sensum tradidit Dominus, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus.15 Amen.

Footnotes

  1. 1 Reg. ix, 3. ↩

  2. 1 Par. x, 7. ↩

  3. 1 Reg. xvii, 54. ↩

  4. Judic. 1, 27. ↩

  5. Josue xvii, 11, 16; ↩

  6. 1 Par. x, 10. ↩

  7. 1 Par. x, 10. ↩

  8. I Reg. xxviii, 20. ↩

  9. II Reg. i, 16. ↩

  10. Ps. xxxv, 7. ↩

  11. 1 Par. x, 13, 14. ↩

  12. Sensus mysticus. ↩

  13. Luc. 1, 32, 33. ↩

  14. II Cor. iii, 6. ↩

  15. Rom. 1, 28. ↩

Chapter 52 of 52