Skip to the text

Articulus 50

DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI TRICESIMI SENSU.

PER David et viros ejus, juxta præhabita, intelliguntur Christus et ejus vicarii; per Siceleg vero, Ecclesia; per Amalecitas quoque, invisibiles seu visibiles hostes justorum. Amalecitæ namque, populus lambens interpretantur. Impii autem, cupiendo terrena, et in vitiorum operibus delectando, quasi lambunt hæc infima. Quemadmodum ergo David et viris ejus absentibus, Amalecitæ impetum fecerunt in Siceleg, eamque succenderunt; sic Christo populum suum juste relinquente ad tempus, aut dispensative recedente ab illo, seu vicariis ejus absentibus, hostes justorum vastant Ecclesiam, animas vincunt, vitiorumque igne inflammant bonorum præcordia, vel etiam corporaliter demoliuntur loca fidelium, et ipsos occidunt seu capiunt : quibus visis, Christus compatitur suis, et ejus vicarii deflent subditorum dispendia, ac persecutores tam impios insequuntur, dum deceptis et victis succurrunt, et eos ad viam reducunt salutis, sicque excutiunt prædam. Quemadmodum demum viri David præ mœrore et dolore voluerunt eum lapidare, sic virtuosi prælati de sibi commissorum adversitatibus et peccatis intime desolati, Christum quasi lapidare velle videntur, dum piis quibusdam querelis conqueruntur in ipsius præsentia, cur sic suum reliquerit populum, voluntatique impiorum suam exposuerit portionem.

Porro, per duas mulieres David, intelliguntur sæculares et spirituales fideles, seu activi et contemplativi. Per mulieres vero virorum David, designantur congregationes fidelium commissæ prælatis; per filios autem et filias, animæ magis seu minus perfectæ. Consulit etiam Dominus suis vicariis, ut animarum latrunculos insequantur, conando indesinenter pro errantium conversione: quod si fecerint, auxiliante Domino, prævalebunt. At vero per puerum Ægyptium ægrotantem, a domino suo derelictum, intelligitur quicumque sæcularis adversitatibus pressus, et propter sua adversa a mundi amatoribus spretus, infideliterque desertus: quem Salvator misericorditer intuetur, consolatur, ac reficit, et suum efficit ducem, dum salutari edoctum scientia virtutibusque nutritum, præficit ovibus suis, et per eum animarum seductores prosternit. Talis puer postulat sibi jurari, quod non tradetur amplius in manus domini sui, quia conversus et illuminatus deprecatur Altissimum, ne de cetero ad priora sinatur corruere mala: cui Dominus misericorditer spondet, quod quantum in se est, ipsum non deseret.

Præterea, per prædam David, quam, Amalecitis percussis, ante se duxit, designatur electorum pluralitas, quam, devictis dæmonibus, de limbo Christus eduxit, et in ascensione vexit ad cœlos: imo et universitas justorum, quos in fine mundi, peracto extremo judicio, reprobisque damnatis, ad alta perducet polorum. Postremo, per hoc quod David misit dona suis cognatis de præda quam idololatris abstulit, hoc potest significari, quod Dominus et Salvator, quamvis sit causa præcipua omnis boni meritorii hominum electorum, non tamen sibi soli adscribit bona illorum, sed Apostolis quoque ceterisque electis doctoribus ac prælatis, per quorum orationes, doctrinas, præsidentiam et exempla ædificati fuerunt et profecerunt, atque salutem sunt consecuti, quorum salus et gloria communicantur et redundant in illos. Hinc ad Thessalonicenses scribit Apostolus: Quæ est enim spes nostra et gaudium aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum in adventu ejus?1

Footnotes

  1. 1 Thess. ii, 19. ↩

Chapter 51 of 52