Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN EPISTOLAM I BEATI PAULI AD THESSALONICENSES

Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere. Prov. IX, 9.

Quemadmodum vani ac simulatores ex laudibus sibi impensis deteriores fiunt, sic virtuosi dum laudantur, multipliciter meliores. Nam et se ipsos laude indignos opinantur, quod pertinet ad humilitatem; Deo grates referunt de eo quod habent, quod pertinet ad justitiam; ad meliora provocantur, quod ad prudentiam spectat. Hinc ergo Apostolus frequenter suos commendat discipulos. Unde et in præsenti nunc elucidanda epistola, quæ Thessalonicensibus missa et scripta est, Ecclesiam Thessalonicensium vehementer commendat, quia in fide firmissime perstiterunt, pseudo-apostolos abjecerunt, persecutiones æquanimiter pertulerunt. Quosdam tamen eorum de otiositate, curiositate et fornicatione redarguit. Porro Thessalonica, a qua Thessalonicenses nomen sortiti sunt, est metropolis Macedoniæ, quæ est pars Græciæ. Thessalonicenses ergo sunt Macedones, qui ad prædicationem Apostoli cito ac facile crediderunt. Quorum præconium Lucas testatur in Actibus Apostolorum, quod verbum Dei cum omni aviditate receperunt, quotidie scrutando Scripturas.1 Scripsit autem eis Apostolus ab Athenis, mittens epistolam per Tychicum diaconum et Onesimum acolythum. Proceditque in hac epistola more solito, salutationem præmittendo, de profectu et perfectione discipulorum gratias agendo, deinde peccatores a vitiis revocando: quæ omnia in processu clarius innotescent.

ENARRATIO

IN EPISTOLAM I BEATI PAULI

AD THESSALONICENSES

Footnotes

  1. Act. xvii, 11. ↩

Chapter 1 of 6