Skip to the text

Articulus 1

ELUCIDATIO CAPITULI PRIMI : PAULUS ET SILVANUS ET TIMOTHEUS.

PAULUS et Silvanus et Timotheus mandant Ecclesiæ Thessalonicensium, id est fidelibus in Thessalonica congregatis, et per fidem atque dilectionem unitis, in Deo Patre nostro et Domino nostro Jesu Christo, id est ad gloriam Patris et Christi Filii ejus, vel secundum voluntatem Dei Patris et Christi. Non apponit nomen gloriæ suæ, dicendo, Paulus apostolus, quoniam Thessalonicenses nihil indignum de ipso senserunt. Unde non eguerunt de excellentia ejus amplius informari. Silvanus autem iste, quem sibi adjungit Apostolus, secundum Haymonem et alios quosdam, est Silas, de quo in Actibus multa magnifica recitantur.1 Nam tantæ perfectionis exstiterat, ut unus de primis seu summis fratribus primitivæ Ecclesiæ in Jerusalem congregatæ, et propheta fuisse scribatur a Luca. Sed et apostolus appellatur.2 Et quoniam Silvanus ac Timotheus cooperati fuerunt Apostolo in Thessalonicensium conversione, idcirco eos sibi in salutatione annectit. Solus tamen Paulus dictavit epistolam, imo Spiritus Sanctus per eum. Gratia vobis et pax divinitus infundatur, conservetur et perficiatur.

Narrationem insuper orditur Apostolus a gratiarum actione. Gratias agimus Deo, ex caritate divina atque fraterna, qua Dei honorem optamus, et vestro profectui congaudemus, semper, id est omni hora convenienti, pro omnibus vobis, id est vice vestri, vel de vobis, videlicet pro beneficiis Dei vobis collatis; memoriam vestri facientes in orationibus nostris, quas Deo sine intermissione offerimus, id est omni tempore opportuno; memores operis fidei vestræ, id est laudabilis conversationis ex fide nascentis (vel, opus fidei vocatur oris confessio), et laboris, quem in cultu divino habuistis, et caritatis, id est actualis dilectionis vestræ in Deum et proximum, et sustinentiæ spei, id est tolerantiæ adversitatum, quæ procedit ex spe Domini nostri Jesu Christi, id est ex spe futuræ beatitudinis: quam spem Christus ut Deus, creando imprimit nobis. Consideratio enim præmii minuit vim flagelli. Sic ergo memoriam vestri facimus ante Deum et Patrem nostrum, id est in conspectu sanctæ Trinitatis, quam et pro vestro profectu jugiter imploramus.

Scientes, id est, nos qui vobis hæc scribimus, agnoscentes, o fratres dilecti a Deo : conjective, inquam, vel certo scientes ex revelatione, electionem vestram, id est prædestinationem, videlicet quod præordinati estis ad vitam æternam; vel, vos, o fratres dilecti, eam scientes per quædam signa prædestinationis : de quibus subjungitur : quia evangelium nostrum, id est evangelica prædicatio, non fuit ad vos in sermone tantum, id est, non nudis verbis firmata est, sed et in virtute miraculorum, id est per miracula roborabatur, et Spiritu Sancto, id est, per manifesta dona Spiritus Sancti prædicatio nostra fulta est, et in plenitudine multa, id est, in magna abundantia divinorum charismatum prædicavimus vobis. Per impositionem namque manuum mearum datus est vobis Spiritus Sanctus in Baptismo, etiam in signo visibili. Simile huic est quod ad Hebræos dicit Apostolus : Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus?3 Unde apud Marcum legimus : Illi profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.4 Unde per hæc magna miracula Thessalonicenses facile crediderunt. Sicut scitis per experientiam, quæ est magistra veritatis, quales fuerimus verbo et opere, in vobis, id est inter vos, et hoc, propter vos, id est propter vestram conversionem atque salutem.

Et vos, o fratres, imitatores nostri facti estis, id est, nostra vestigia estis secuti, multa adversa propter justitiam patiendo, et Domini, id est, etiam Christum imitati estis, conformando vos passionibus ejus : quia ut ille a populo suo dura perpessus est, ita et vos a civibus vestris; excipientes verbum, id est prædicationi nostræ consentientes, in tribulatione multa, id est cum magna persecutione vobis a perversis illata propter fidei receptionem. Excipientes, inquam, cum gaudio Spiritus Sancti, id est cum interna consolatione a Spiritu Sancto infusa, ita quod licet exterius tribularemini, intus tamen a Spiritu Sancto lætificabamini : prout Apostolus idem alibi ait, Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.5 Ita ut facti sitis forma, id est perfectionis fideique exemplar imitatione dignissimum, omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia, quæ sunt provinciæ Græciæ.

A vobis enim diffamatus, id est divulgatus, est materialiter sermo Domini : id est, a vobis propter perfectionem vestram, sumpserunt alii occasionem loquendi, laudandi ac prædicandi verbum Dei, tanquam accensi vestro exemplo. Et non solum in Macedonia et in Achaia, sed et in omni loco Christianorum ad quos fama vestra pervenit, fides vestra quæ est ad Deum, id est, qua ipsi in Deum tenditis, perfecta est, id est, plena et inclyta reputatur, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui de ampliori præconio vestri, vel pro informatione vestri, vel de vobis ad alios incitandos.

Ipsi enim quibus nota est fides et conversatio vestra, de vobis annuntiant, id est, ad laudem vestri testantur, qualem introitum habuerimus ad vos, id est, quam fructuosus, felix et expeditus fuit ingressus noster ad vos, quorum tantam multitudinem tam perfecte convertimus, et quomodo, id est quam perfecte, conversi estis ad Deum a simulacris, id est idololatriam deserendo, servire, id est ad serviendum, Deo vivo et vero : per quem hoc loco intelligitur persona Patris, nam subditur : et exspectare quotidie, ut sitis semper parati ad mortem, Filium ejus venturum de cœlis manifeste in die judicii : qui quotidie exspectandus est, ut simus jugiter præparati visitari ab eo per mortem, prout ipse apud Lucam loquitur : Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis;67 et denuo alibi, Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.8 Quem Pater suscitavit ex mortuis tertia die, videlicet Jesum, qui sua passione eripuit nos ab ira ventura, id est a pœna æterna seu damnationis sententia, quæ in die judicii contra impios proferetur. Nunc enim eripuit nos, quantum in ipso est, a peccatis propter quæ ira illa infligitur.

A Effectum vero redemptionis istius per sacramenta consequimur; et tandem ab omni pœnalitate et imperfectione carnis ac animæ, merito dominicæ passionis eripiemur, quando mortale hoc induet immortalitatem.9

Footnotes

  1. Act.xv-xvii. ↩

  2. Ibid.xv,32. ↩

  3. Hebr. II, 3, 4. ↩

  4. Marc. XVI, 20. ↩

  5. II Cor. I, 5. ↩

  6. Luc. XII, 36. ↩

  7. Luc. XII, 36. ↩

  8. II Cor. i, 40. ↩

  9. 1 Cor. xv, 54. ↩

Chapter 2 of 6