Articulus 5
EXPOSITIO CAPITULI QUINTI : DE TEMPORIBUS AUTEM ET MOMENTIS NON INDIGETIS UT SCRIBAMUS VOBIS.
LOCUTUS est in præcedenti capitulo D Apostolus de resurrectione futura et die judicii; nunc reddit discipulos cautos circa exspectationem illorum, ponitque doctrinas saluberrimas, compendiosas, moralitate repletas : quas qui impleverit, futurum illud judicium secure exspectat.
Itaque ait : De temporibus autem secundi adventus Christi seu resurrectionis communis, videlicet quot anni restent antequam compleatur, et momentis, id est determinata hora qua venturus est Christus, non indigetis ut scribamus vobis, quia quod sciri potest de hoc, vobis jam constat (sicut subjungitur). Ipsi enim diligenter scitis, id est, cum magna advertentia cognoscitis, quia dies Domini, id est hora finalis judicii: quæ dicitur dies, non solum propter solis illustrationem, sed et propter omnium operum hominum manifestationem: tunc enim illuminabit Dominus abscondita tenebrarum;1 sicut fur in nocte, ita veniet, id est, latenter, improvise et subito accidet, sicut fur tempore noctis domum ingreditur; vel, Sicut fur, id est improvise, in nocte, ita veniet, id est, latenter adveniet, ad similitudinem furis. Unde in Matthæo legimus: Media nocte clamor factus est, Ecce sponsus venit. Quum enim dixerint impii: Pax nobis est, id est quies a malis præsentibus, et securitas a futuris periculis; tunc repentinus eis superveniet interitus, id est subitanea perditio diei judicii, sicut dolor in utero habentis, id est tam pœnalis, quam est cruciatus mulieris parturientis, et non effugient mortem et judicis manum.
1 Cor. IV, 5.
Matth. XXV, 6.
Istud ergo scitur de tempore et momento futuri judicii, quod improvise veniet, atque celerrime finietur, sicut apud Matthæum legimus: Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. Quod vero de tempore et momento scire non potestis, videlicet determinatam horam ejus, et quantum distet, nec mihi Paulo apostolo innotescit. Propter quod ait Salvator in Actibus Apostolorum: Non est vestrum nosse tempora et momenta, quæ Pater posuit in sua potestate; et alibi, De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cœlorum.
Ibid. XXIV, 27.
Act. I, 7.
Matth. XXIV, 36.
Vos autem, fratres, non estis in tenebris ignorantiæ et peccati, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat, id est, in die illa improvise comprehendamini atque damnemini a Christo judice metuendo. — Occasione hujus verbi apparet quibusdam, quod in isto capitulo loquatur Apostolus potius de die particularis judicii, qua quilibet visitatur per mortem, et judicatur a Christo. Sciebat namque Apostolus diem finalis judicii multum distare: idcirco de illa non dixisset hominibus sui temporis, Vos autem in tenebris non estis, etc., quasi, si in tenebris essent, ab illa die comprehendi potuissent. Sed istud facile solvitur. Sicut enim in præcedenti capitulo dixit Apostolus de longe futuris, eis videlicet qui erunt viventes circa diem judicii, in sua persona, Nos qui vivimus, qui residui sumus, etc.2, ita hoc loco per præsentes, designat futuros electos, propter unitatem mystici corporis Christi.
Verumtamen omnia jam inducta, exponi possunt de die particularis judicii. Ut sit sensus: De temporibus autem et momentis, id est, qua die et qua hora quilibet vestrum moriturus et judicandus sit a Christo, non indigetis ut scribamus vobis. Nam ita incertum est tempus et momentum hujus judicii, sicut illius, nec spectat ad vos talia scire. Unde ait Salvator: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Quod autem sciri de hoc potest, scitis. Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, id est dies particularis judicii: quæ dicitur dies Domini, quia in ea facit Dominus cum moriente particulare judicium; sicut fur in nocte, id est improvise et subito, ita veniet: juxta illud, Qua hora non putatis, Filius hominis veniet.3 Et Isaias: Veniet super te malum atque calamitas, et nescies ortum eorum; veniet super te miseria repente. Quum enim dixerint homines carnales, Pax et securitas, arbitrantes diu in deliciis vivere, prout apud Lucam quidam eorum effatur: Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare;4 tunc repentinus eis superveniet interitus, id est mors improvisa ac subita, sicut prædictis verbis evangelicis additur: Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te.
Denique super hæc verba, Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, dicit glossa: Mini-
1 Thess. IV, 15.
Matth. XXV, 13.
Luc. XXII, 40.
Is. XLVII, 11.
Luc. XXII, 19.
Ibid. 20. stri Antichristi eo occiso in diebus sequentibus gaudebunt, ducentes uxores, convivia celebrantes, et joca diversi generis exercentes, ac dicentes : Licet princeps noster mortuus sit, nos tamen pacem habemus et securitatem. Et quum talia dixerint, repentinus eis superveniet interitus. Hanc glossam reprobat quidam hoc loco, sic dicens : Illud non videtur convenienter dictum. Glossa enim præmittit quod Antichristus fulminabitur, et maxima pars sui exercitus cum ipso peribit. Non ergo est verisimile quod remanentes, erunt in tanta securitate, sed potius in timore. Et ita glossa sibimetipsi repugnare videtur. Item est contra commune dictum Sanctorum et doctorum, qui communiter asserunt omnes ad Christum convertendos, Antichristo occiso et ejus falsitate detecta.
Porro ad salvandum veritatem glossæ, et harum objectionum solutionem, hujusque dicti confutationem, primo inducenda est Scriptura canonica. Ait namque Salvator : Sicut fuit in diebus Noe, ita erit adventus Filii hominis. Sicut enim erant, inquit, in diebus Noe comedentes et bibentes, nubentesque et nuptui tradentes usque in eum diem in quo introivit in arcam Noe, et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit adventus Filii hominis.56 Ex verbis his evidentissime constat, quod aliqui impii erunt in mundo, prædictis intenti operibus usque ad ipsum Christi adventum seu diem judicii. Præterea, verba Apostoli quibus dixit, Quum dixerint, Pax et securitas, Augustinus exponit de carnalibus qui non arescent præ timore et exspectatione futuri judicii.7 Non ergo simpliciter omnes, boni erunt. — Quod ergo primo arguitur, non esse verisimile quod post occisionem Antichristi, ministri ejus gaudebunt in malis, dico cum Salomone, quia quem Deus spernit, nullus corrigere potest.8 Ideo reprobi illi non corrigentur, visis tot signis quibus merito corrigerentur. Et hoc utique verisimile est. Legitur enim in libro Numerorum, quod postquam terra deglutit Datan et Abiron et Core in conspectu filiorum Israel, ignis quoque devoravit ducentos quinquaginta viros fautores eorum, nihilo minus filii Israel die sequenti insurrexerunt contra Moysen et Aaron. Denique Pharao rex Ægypti quantas Dei plagas et signa vidit ac passus est?910 Non tamen se correxit. Gregorius quoque recitat de quibusdam, qui visis pœnis futuris, redierunt ad corpus, et tamen in vitiis permanserunt. — Præterea quod quidam asse-
Brit, glossam esse contra commune dictum Sanctorum et doctorum, nequaquam putandum est. Nam et glossa illa non est verbum glossatoris, videlicet Petri Lombardi, sed expositio Haymonis. Et idem dicunt Beda, Gorra, multique alii. Verum est tamen, quod Sancti affirmant totum mundum convertendum ad Christum, Antichristo occiso : quod non est intelligendum tam absolute, quod singuli convertentur, sed quia tam multi convertendi sunt, quod comparatione eorum alii erunt paucissimi. Nunc quippe sunt multi vocati et pauci electi, in terra vel in sæculo isto, tunc autem erit opposito modo.11
Cur vero Thessalonicenses non sint in tenebris, subdit Apostolus. Omnes enim vos filii lucis increatæ, videlicet Christi, estis : qui ait, Ego sum lux mundi;12 de quo refert Evangelista :13 Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem.14 Vel, Filii lucis, id est gratiæ et fidei. Unde ait Salvator : Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.15 Et filii diei, id est temporis gratiæ seu novi Testamenti, atque virtutum. Unde ad Romanos dictum est : Nox præcessit, dies autem appropinquavit ;16 et Zacharias ait, Applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa.1718 Christus quoque per diem intelligi potest, sicut in Hymno cantatur : Christe, qui lux es et dies, etc. Et non estis noctis, id est temporum justæ ultionis : de quibus in Actibus Apostolorum legimus, Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus. Neque estis tenebrarum, id est vitiorum ac diversorum errorum:1920 hoc est, non pertinetis ad tempora reprobationis et iræ, nec vitiis deservitis, sed estis in tempore gratiæ et statu salutis.
Igitur non dormiamus somno culpæ, torpendo in vitiis, sicut et ceteri ignavi, negligentes et intimorati; sed vigilemus, id est, vigili mente insistamus divinis: non enim dormientibus, sed vigilantibus provenit regnum Dei; et sobrii simus temperantiam observando. Qui enim dormiunt, jacendo in vitiis, nocte dormiunt, id est, tempore suæ internæ cæcitatis seu ignorantiæ hoc faciunt. Omnis enim peccans, est ignorans, secundum Dionysium et Aristotelem. Et qui ebrii sunt, gulose vivendo, nocte ebrii sunt, id est, in mentis caligine tales consistunt, ita ut rationis et gratiæ lumine sint privati. Nos autem qui diei sumus, id est, claritati virtutum intendimus, sobrii simus, quatenus habentes victum et vestitum, contenti simus. Unde et Sapiens orat: Tantum victui meo tribue necessaria. Induti loricam fidei et caritatis, id est sic interiora nostra armantes seu munientes fide, quantum ad intellectum, et caritate, quantum ad voluntatem, quemadmodum armatur corpus materiali lorica, et galeam spem salutis, id est, spe futuræ beatitudinis muniamus animam nostram, sicut defenditur corpus galea corporali. Nam et spe salvi facti sumus; et omnes qui sperant in Domino, non infirmantur.
Quoniam non posuit nos Deus in hoc mundo, vel in statu fidei christianæ, in iram, id est ad hoc ut pereamus, sed in acquisitionem salutis, id est ad hoc ut æternam felicitatem mereamur, per Dominum nostrum Jesum Christum, id est virtute et gratia ejus, qui mortuus est pro nobis salvandis; ut sive vigilemus, id est, in hac carne vivamus, seu exterioribus sensibus et ratione utamur, sive dormiamus dormitione somni naturalis vel mortis corporalis, simul cum illo vivamus, id est, in Christo vitam gratiæ vel gloriæ habeamus. Propter quod consolamini invicem, id est, unus alium consoletur si indiget: juxta illud Ecclesiastici, Ne desis plorantibus in consolatione; et ædificate alterutrum, id est, mutuo exemplares estote in verbis et actibus, ne quis ponat offendiculum proximo; sicut et facitis.
Consequenter Apostolus instruit subditos. Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis per effectum, id est, nosse vos demonstretis, eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, id est officiales superioresque vestros, qui in spiritualibus et temporalibus provident vobis, et de vestra salute solliciti sunt, ut habeatis illos abundantius solito et magis quam ceteros in caritate, diligendo eos ferventer tanquam patres spirituales ac pastores: quos tanto ferventius amare debetis, quanto majora ab eis sortimini bona. Et hunc amorem opere declarate, reverenter obediendo, atque in necessariis ministrando, propter opus illorum, id est propter exigentiam juris ex parte administrationis quam vobis impendunt. Pacem habete cum eis, nunquam murmurando, contendendo, aut rebellando. Qui enim bene præsunt presbyteri, duplici honore digni sunt. Et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit, damnationemque acquirit.
Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, id est mente aut corpore instabiles, gyrovagos, curiosos, et contentiosos, consolamini pusillanimes, ne adversis frangantur, sed firmiter sperent in Deo, suscipite infirmos corde aut corpore, languorem eorum interiorem aut corporalem pro posse sanando, eosque fovendo ac supportando; patientes estote ad omnes: quia qui patiens est, multa gubernatur prudentia; et in patientia consistit possessio animæ. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: quoniam et alibi dictum est, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum; et Psalmista, Si reddidi, inquiens, retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Unde et Salomon in Proverbiis: Ne dicas, Quomodo
Eccl. vu, 38.
Rom. xiv, 13.
12
13
1 Tim. v, 17.
Rom. xii, 2.
14
Prov. xiv, 29.
Luc. xxi, 19.
15
Rom. xii, 21.
Ps. vu, 5.
Prov. xxiv, 29; xx, 22.
6
7
8
1 Tim. vi, 8.
Prov. xxx, 8.
Rom. viii, 24.
Ps. xxv, 1;
1 Mach. u, 61.
9
10
11
B
C
D fecit mihi, sic faciam ei; exspecta Dominum, et liberabit te. In Ecclesiastico quoque ait Scriptura: Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.21 Sed semper quod bonum est sectamini, id est, exsequamini vel imitemini, in invicem, ut unus imitetur bonum alterius, et alteri bona impendat, et in omnes extraneos sectamini bonum his modis. Virtutes igitur aliorum consideremus et imitemur, non vitia. Semper gaudete in Domino, utputa omni tempore opportuno, tam in adversis quam prosperis. Et simili modo sine intermissione orate, nullam debitam orationis horam omittendo.22 In omnibus quæ accidunt vobis, et in prosperitatibus aliorum, gratias agite Deo : quemadmodum Isaias dicit, Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus bonis quæ reddidit nobis.23 Hæc est enim voluntas Dei, id est, horum exsecutio placet Deo, in Christo Jesu, id est, prout Christus edocuit, et sicut ipsi in Christo hæc placuerunt, in omnibus vobis, quia vult Deus ut vos omnes ista agatis.
Spiritum, id est Spiritus Sancti donum, videlicet gratiam devotionis et sancti fervoris, nolite exstinguere in vobis vel aliis, aperiendo cordis vestri januam dæmoni seu peccato mortali. Prophetias, id est expositiones Scripturarum, eloquia Prophetarum, seu revelationes quæ interdum simplicibus fiunt, nolite spernere, sed reverenter audite ac discite. Omnia autem probate, id est, universa quæ probatione digna sunt, per rationem discutite, separando pretiosum a vili. Quæ vero manifeste mala sunt atque prohibita, discussione non indigent.24 Quod bonum est rectæ rationis judicio, vel Scripturæ testimonio, tenete memoriter et operanter, inhærendo jugiter actibus virtuosis. Ab omni specie mala abstinete vos, id est, non solum veraciter, sed et apparenter mala vitate, ne quis scandalizetur.
Præterea orat Apostolus pro Thessalonicensibus, quatenus Deo operante, exhortationes seu jussiones præmemoratas adimpleant. Ipse autem Deus pacis dator et custos, sanctificet vos per omnia, id est, universis virtutibus mundet, ornet atque perficiat vos, ut integer, id est a corruptione vitiorum immunis, spiritus vester, id est mens seu superior pars animæ, et anima, quantum ad vires suas inferiores, integra a læsione peccati:25 incorruptio enim facit proximum esse Deo; et corpus vestrum integrum, id est inviolatum, sine querela, id est irreprehensibiliter, in adventu Domini nostri Jesu Christi, id est usque ad terminum vitæ præsentis, servetur per gratiam custodientem; vel, In adventu Christi, id est ad hoc ut in secundo Christi adventu, appareatis coram eo cum anima et corpore glorioso. Hæc autem fidenter oro. Fidelis enim est Deus, id est verus in sermonibus suis, qui vocavit vos ad statum salutis; qui etiam faciet, id est, preces vestras exaudiet: sicut promisit de eo divinus Psaltes, Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet.26 Omnis enim qui petit, accipit;27 et qui quærit, invenit.2829 Quis namque invocavit eum, et despexit illum?30 Sed agendum est quod rursus hortatur Psalmographus: Lætetur cor quærentium Dominum;31 quærite Dominum et confirmamini; quærite faciem ejus semper. Qui sic invocat, procul dubio sortietur felicem effectum.
Fratres, orate pro nobis. Ecce verbum eximiæ humilitatis, quo tantus Apostolus discipulorum suorum quærit suffragium. Salutate fratres omnes vobis opportune occurrentes, in osculo sancto, non carnali aut simulato.
Adjuro vos per Dominum, ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus, id est veraciter christianis. — Circa hoc quæri posset, quomodo adjuratio sit licita, et si liceat hominem adjurare. Et videtur quod non. Ait enim Origenes super Matthæum: Non oportet ut vir qui vult secundum Evangelium vivere, adjuret alium : si enim jurare non licet, nec adjurare. In oppositum est ipse Apostolus, adjurans hoc loco discipulos suos. Et respondendum est, secundum Thomam, quod adjurare non est alium ad jurandum inducere, sed per similitudinem juramenti a se inducti, alium ad aliquid agendum provocare. Dicitur enim adjurare, quasi ad aliquid jurare, videlicet ut aliquid fiat ab alio. Sic autem potest homo adjurare superiores suos per modum deprecationis, subditos vero per modum jussionis, quos etiam ad jurationem constringere potest propter necessariam causam. Quum vero aliquis vult ab alio quidpiam obtinere per adjurationem sine impositione necessitatis, talis adjuratio omnibus licet. Origenes autem loquitur de adjuratione, qua quis vult alium cogere ut sibimetipsi juret, quemadmodum princeps sacerdotum adjuravit Christum.32 Horum determinatio plenius continetur in secunda secundæ, quæstione 90.
Gratia Domini nostri Jesu Christi, sine qua nullo momento esse potestis in statu salutis, sit semper vobiscum. Ipse enim ad supernaturalem finem nos condidit :33 ad quem perduci non possumus, nisi per supernaturalia media. Ideo nunquam de nobis præsumere, nunquam inaniter gloriari debemus, sed pietati benignissimi Creatoris indesinenter inniti, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus.34 Amen.
Footnotes
-
I Cor. iv, 5. ↩
-
I Thess. iv, 15. ↩
-
Luc. xii, 40. ↩
-
Luc. xii, 19. ↩
-
Matth. xxiv, 37-39. ↩
-
Gen. vi, vii. ↩
-
Luc. xxi, 26. ↩
-
Eccle. vii, 14. ↩
-
Exod. vii-x, xii, xiv. ↩
-
Num. XVI, 31-35, 41. ↩
-
Matth. xx, 16. ↩
-
Joann. vii, 12. ↩
-
Ibid. 1, 9. ↩
-
Joann. i, 9. ↩
-
Joann. xii, 36. ↩
-
Rom. xiii, 12. ↩
-
Zach. vi, 11. ↩
-
Zach. ii, 11. ↩
-
Joann. viii, 12. ↩
-
Act. xvii, 30. ↩
-
Eccli. xxviii, 2. ↩
-
Luc.xviii, 1. ↩
-
Is. lxiii, 7. ↩
-
Jer. xv, 19. ↩
-
Sap. vi, 20. ↩
-
Ps. cXLIV, 19. ↩
-
Matth.vn, 8. ↩
-
Eccli.n, 12. ↩
-
Matth. vii, 8. ↩
-
Eccli. ii, 12. ↩
-
Ps. cIV, 3, 4. ↩
-
Matth. xxvi, 63. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Judith vi, 15. ↩
Chapter 6 of 6