Skip to the text

Articulus 4

EXPOSITIO CAPITULI QUARTI: DE CETERO ERGO, FRATRES, ROGAMUS VOS ET OBSECRAMUS, ETC.

COMMENDATIONE perfectorum inducta, descendit Apostolus ad specialem instructionem imperfectorum. Quamvis enim Ecclesia Thessalonicensium pro majori parte fuerit virtutibus probata, quidam tamen eorum certis vitiis servierunt, quos præsenti capitulo Apostolus corrigit et informat: primo, fornicarios. Gentiles quippe fornicationem simplicem reputaverunt licitam: propter quod quidam eorum, etiam post conversionem, proni erant ex pristina consuetudine ad fornicationem.

Ait ergo sanctus Apostolus: De cetero ergo, fratres, id est, quoniam tantas pro vobis Domino gratiarum actiones et preces obtulimus, proinde rogamus vos, et obsecramus, id est, per sacrorum commemorationem precamur, in Domino Jesu, id est secundum voluntatem et institutionem Christi, ut quemadmodum accepistis, id est didicistis, a nobis sermone et opere, quomodo vos oporteat ambulare, id est, quam timorate et reverenter necesse sit vobis Deo servire, ambulando per arctam viam quæ ducit ad vitam, et placere Deo per quotidianum profectum, sic et ambuletis, id est, taliter ambuletis

Matth. VII, 14. coram Domino, serviendo ei in sanctitate atque justitia cunctis diebus, per vias, observationes seu operationes mandatorum cœlestium;1 ut abundetis magis in spiritualibus divitiis, quæ sunt splendor gratiæ, virtutes atque scientiæ. Denique ideo obsecro hæc: Scitis enim quæ præcepta dederim vobis, quum apud vos essem, per Dominum Jesum, id est Christo loquente ac præcipiente per me.

Hæc est enim voluntas Dei, id est res placens Deo, vel mandatum, signum existens voluntatis divinæ antecedentis vel consequentis, sanctificatio vestra, id est purgatio a peccatis: prout a B. Petro inducitur, Patienter agit Dominus propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti;2 ut abstineatis vos a fornicatione, quæ est mortale peccatum.3 Nam et qui fornicatur, peccat in proprium corpus. Ut sciat scientia efficaci et virtuosa unusquisque vestrum vas suum, id est proprium corpus, possidere, ipsum per rationem regendo, ne possideamur ab eo, sensualitate rationi prævalente: possidere, inquam, in sanctificatione, id est virtutum et castitatis munditia, et honore, id est in statu honesto, carnalium vitiorum turpitudinem fugiendo; non in passione desiderii, id est non in carnali concupiscentia, ei consentiendo, vel eam opere exsequendo, sicut et gentes quæ ignorant Deum, loquendo de cognitione formata atque distincta.4 Nam etsi dicant se nosse Deum, tamen opere negant. Unde Galatis dictum est: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.56 Apud Ecclesiasticum quoque orat vir sapiens: Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentia non apprehendat me. — Et ne quis supergrediatur, id est, alium violenter suppeditet, sive impie opprimat, neque circumveniat, id est decipiat, in negotio aliquo fratrem, id est proximum suum: quoniam vindex, id est justus ultor, est Dominus de his omnibus vitiis, sicut prædiximus vobis et testificati sumus, id est, firmiter asseruimus. Scriptum est enim in Levitico: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum.7 Et sicut Jacobus asserit, Judicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam:8 quanto magis ei qui fecerit fraudem aut violentiam?

Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, id est ad hoc ut sordibus peccatorum contaminemur, sed in sanctificationem: juxta illud Zachariæ, Serviamus illi in sanctitate et justitia.9 Ideo in Deuteronomio Moyses loquitur: Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo.10 Similitudo quippe est causa amoris. Propterea sanctus Dominus Deus noster sanctos requirit ministros, secundum quod ait in Levitico: Nolite contaminare animas vestras. Ego enim sum Dominus Deus vester. Sancti estote, quoniam ego sanctus sum.11 Vult ergo clementissimus Deus, pater piissimus, ut ei in virtutibus assimilemur.

Itaque qui hæc præcepta spernit, non hominem spernit, id est, non solum me, vel alium Dei ministrum, ex parte Dei ista jubentem, contemnit seu vilipendit, non satagens obedire, sed Deum principaliter spernit seu inhonorat. Cui consonat quod apud Lucam ait Salvator:12 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit.13 Unde et Moyses filiis Israel loquens: Non contra nos, inquit, est vestrum murmur, sed contra Deum. Christi ergo vicariis tanquam Christo, reverenter ac prompte obedire debemus. Qui etiam Pater vel Filius dedit Spiritum Sanctum suum in nobis, id est, cordibus nostris illum infudit, conferendo nobis dona ipsius: ut dictum aliis locis est plenius. Unde apud Romanos testatur: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.14 Et apud Joannem Christus loquebatur discipulis: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis.15

De caritate autem fraternitatis, id est dilectione fraterna et opere ejus, non ne- cesse habuimus scribere vobis perfectioribus; ipsi enim vos a Deo per Spiritus Sancti illustrationem didicistis: ut ait Joannes: Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed unctio ejus docet vos de omnibus. Itaque didicistis a Deo, a quo qui eruditur, beatus est, ut diligatis invicem. Unde et magister Dominus noster: In hoc, inquit, cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres, id est, caritatis fraternæ affectum et opus fratribus cunctis impenditis, in universa Macedonia, cujus urbs vestra, metropolis est.

Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis in dilectione ceterisque virtutibus, et operam detis, id est, diligentiam et conamen adhibeatis, ut quieti sitis, curiositatem et loquacitatem ac evagationes seu discursus vitando. Ait enim Deus sublimis apud Isaiam: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super quietum et humilem? Rursusque alibi apud eumdem: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis; in silentio et spe erit fortitudo vestra. Denique bonum est cum silentio præstolari salutare Dei. Anima quoque, secundum Aristotelem, quiescendo fit prudens. Et ut vestrum negotium agatis, id est, quisque faciat quod ad se pertinet, nec cum alienis et impertinentibus causis se occupet, ut sit vobis caritas ordinata. Et operemini manibus vestris opera utilia. Otia enim dant vitia, juxta illud Ecclesiastici: Multam malitiam docuit otiositas. Hinc namque de impiis canit Psalmista: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur: ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua. Nec mirum, quia ut dicitur in Job, homo ad laborem nascitur, et avis ad volandum. Unde in Ezechiele legitur: Hæc fuit iniquitas Sodomæ, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ejus. Itaque operamini, sicut præcepimus vobis. Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, id est, coram extraneis exemplariter irreprehensibiliterque vivatis. Et nullius aliquid desideretis sine rationabili causa. Unde hoc verbo avaritia prohibetur, quemadmodum etiam in Exodo dicitur: Non concupisces rem proximi tui. His itaque verbis curiosi, inquieti seu vagabundi, et cupidi notantur ac corriguntur.

Consequenter docet Apostolus eos qui de futura resurrectione minus plene sperabant, atque ob hoc de amicorum suorum morte immoderate dolebant, ac si omnino perissent. Itaque ait: Nolo autem vos ignorare, fratres, fidei veritatem de dormientibus, id est defunctis: qui per comparationem ad divinam virtutem, dormire censentur, quia facilius a Deo suscitabuntur, quam dormiens ab homine excitetur. Unde apud Danielem Gabriel: Multi, inquit, de his qui dormiunt in pulvere terræ, evigilabunt. Hinc etiam Christus apud Joannem loquitur: Lazarus amicus noster dormit, sed vado ut a somno suscitem illum. Loquitur autem Scriptura de quadruplici dormitione seu somno, videlicet: de somno naturæ quotidiano ac solito, de quo in Marco legimus: Erat Jesus in puppi super cervical dormiens. De somno culpæ, de quo ad Romanos: Tempus est jam nos de somno surgere. De somno mortis, sicut in libris Regum de unoquoque pene habetur: Dormivit cum patribus suis. De somno item contemplationis, de quo in Genesi: Misit Dominus soporem in Adam; et in Canticis, Somnus meus dulcis gutturi meo. Ut non contristemini de morte propinquorum et carorum vestrorum inordinate, ac si illi penitus esse desinerent, et nunquam eis reuniri possetis, sicut et ceteri tristantur qui spem futuræ resurrectionis non habent. Non enim pereunt nobis proximi nostri per mortem. Unde dicitur Deus sancto Job omnia reddidisse dupla, quamvis non habuerit plures filios ac filias post, quam ante. Nam et defuncti remanserunt denuo vivificandi. Possumus ergo, et aliquando debemus, de

Exod. xx, 17.

13 Nolumus

Dan. xii, 2.

Joann. xi, 11.

Marc. iv, 38.

Rom. xiii, 11.

Gen. u, 21.

Cf. Cant. u, 3.

Job xlii, 10. morte proximorum tristari ac flere : primo, propter naturalis pietatis affectum; secundo, propter monstrandum dilectionis indicium; tertio, ad consolationem aliorum; quarto, propter damnum quod incurrit Ecclesia ex morte justorum. Sic Ambrosius planxit devotos sacerdotes.

14

Si enim credimus: quod utique necesse est credere: quod Jesus mortuus est in die Parasceves, et resurrexit tertio die; ita credendum est quod et Deus Trinitas, eos qui dormierunt, id est defuncti sunt, per Jesum, id est in fide et gratia Christi (qui obdormierunt in Domino, sicut et de Stephano scriptum est in Actibus apostolicis), adducet ad regnum cœleste, beatificatos in anima et corpore, cum eo, id est cum Christo, qui peracto judicio cum electis ascendet ad cœlos.16 Ideo apud Joannem ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.17 Vel, Adducet cum eo, quia electi qui interim moriuntur et glorificantur, simul cum Christo et in ejus ducatu ad judicium venient.

15

Insuper ponit Apostolus modum ac ordinem resurrectionis futuræ. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, id est in doctrina Christi, videlicet sicut a Deo didicimus, nec proprio sermone utimur; quia nos qui vivimus, qui residui sumus, id est illi ex nostris qui in die judicii fuerint vivi inventi atque superstites, ita quod nec ab Antichristo, nec aliunde occisi sunt, in adventu Domini, id est Christo ad judicium descendente, non præveniemus eos, id est, non resurgemus ante eos, qui dormierunt, id est, qui longo tempore ante defuncti fuerunt. Omnes enim simul resurgent, quoniam resurrectio erit in instanti, aut certe in brevissimo tempore, sicut prædixit Apostolus:18 In momento, in ictu oculi.19 Connumerat autem se Apostolus illis qui tunc erunt, propter unitatem mystici corporis Christi: quod prima facie non intelligentes Thessalonicenses, putabant judicium generale tempore Apostoli consummandum. Et hac occasione scripsit eis secundam epistolam.

Quod autem non præveniemus illos, secundum hunc sensum, hinc constat: Quoniam ipse Dominus Christus in jussu, id est actuali imperio, quo mortuorum resurrectionem jubebit, et in voce archangeli, id est facta a se ipso, qui est magni consilii Angelus, angelorumque princeps:20 de qua ait apud Joannem, Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. Vel, In voce archangeli, id est Michaelis, qui est princeps et custos Ecclesiæ, qui Deo jubente dicturus est:2122 Surgite, mortui, venite ad judicium. Multi autem angelorum ministerium exhibebunt circa mortuorum resurrectionem, cineres colligendo, suscitando, ad locum judicii deferendo, magnum quoque terrorem terribili voce impiis incutiendo. Propter quod in Matthæo legimus: Mittet angelos suos cum tuba.23 Unde jam subditur: et in tuba Dei, id est cum prædicta voce archangeli vel imperio Christi: quæ nomine tubæ designantur, quoniam alte et clare sonabunt; vel, propter similitudinem tubæ corporeæ veteris Testamenti, per quam Judæi congregabantur ad concilium, commovebantur ad prælium, vocabantur ad festum. Simili modo hac tuba resurgentes congregabuntur ad concilium judicii, ad prælium quoque quo orbis terrarum pugnabit contra insensatos, et ad solennitatem æternam.24 Descendet in propria persona atque visibili forma, de cœlo empyreo, juxta illud Apocalypsis: Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.25

Et mortui qui in Christo sunt, id est, qui interim in Christo per mortem quieverunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, id est, qui tunc vivi invenientur, qui relinquimur, id est, qui usque ad diem illum in vita dimittentur, et sicut jam dictum est, residui erunt, simul, id est pariter et eodem momento, rapimur ab angelis cum illis qui ante nos quieverunt, in nubibus, quæ nos suscipient, sicut Christum ascendentem nubes suscepit, obviam Christo in aera :26 quia et nos in aerem transferemur sive levabimur, et Christus descendet in aerem super vallem Josaphat.27 Propter quod apud Matthæum inducitur : Media nocte clamor factus est, Ecce sponsus venit, exite obviam ei.28 Unde in Joele Deus loquitur : Consurgant et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.29 Et sic semper, id est æternaliter, cum Domino erimus in patria, prolata illa sententia : Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.30

Præterea magna est difficultas, quomodo intelligendus sit iste priorum hujusmodi ac posteriorum ordo, de quibus dicit Apostolus : Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi ; deinde nos qui vivimus, qui relinquimur. Nunc enim prædictum est, quod omnes mortui simul resurgent etiam in momento ictuque oculi :31 instantanea quippe erit resurrectio, quoad id quod fiet a Deo, videlicet quantum ad ipsam animæ et corporis reassociationem. Virtus enim divina, quum sit infinita, operatur in instanti. Quantum vero ad id quod fiet ministerio angelorum, scilicet quoad cinerum collectionem, erit in brevissimo et (ut communiter dicitur) imperceptibili tempore. Non ergo intelligi potest de prioritate ac posterioritate temporali; sed nec de prioritate et posterioritate dignitatis intelligi potest, præsertim quum aliqui perfectissimi homines tunc vivi invenientur, qui nequaquam inferiores erunt omnibus qui ante eos in Christo quieverunt.

Quidam igitur responderunt, quod quidam resurgent ante alios tempore. Et ad verba Apostoli dicunt, quod licet singuli resurgent in momento, non tamen omnes eodem momento. Lyra autem exponit alio modo. Cujus expositio quamvis sit vera, tamen ex textu elici non potest : nam et multa verba subintelligit. Unde nec commemoranda videtur. Mihi vero (meliori salvo judicio) apparet, quod ista prioritas ac posterioritas referendæ sint ad ordinem quo incipit reparatio ubi desiit destructio. — De vivis autem qui in die judicii invenientur in terra, aliqui dicunt quod in raptu quo rapientur in aera, morientur et incinerabuntur, simulque cum aliis suscitabuntur. Secundum primam responsionem hanc dici potest, quod prædicta prioritas et posterioritas resurrectionis erit temporalis : alii namque ante hunc raptum resurgent. Communius tamen tenetur, quod in igne conflagrationis morientur. [Itaque consolamini invicem in verbis istis.]

Footnotes

  1. Luc. 1, 74, 75. ↩

  2. II Petr. III, 9. ↩

  3. I Cor. VI, 18. ↩

  4. Tit. I, 16. ↩

  5. Galat. V, 24. ↩

  6. Eccl. XXIV, 6. ↩

  7. Lev. XIX, 13. ↩

  8. Jacob. II, 13. ↩

  9. Luc. I, 74, 75. ↩

  10. Deut. XVIII, 13. ↩

  11. Lev. XI, 43, 44. ↩

  12. Luc. X, 16. ↩

  13. Exod. XVI, 8. ↩

  14. Rom. V, 5. ↩

  15. Joann. XIV, 16, 17. ↩

  16. Act. vn, 59. ↩

  17. Joann. xvii, 24. ↩

  18. 1 Cor. xv, 52. ↩

  19. I Cor. xv, 52. ↩

  20. Is. ix, 6, juxta LXX. ↩

  21. Dan. xii, 1. ↩

  22. Joann. v, 28. ↩

  23. Matth. xxiv, 31. ↩

  24. Sap. v, 21. ↩

  25. Apoc. i, 7. ↩

  26. Act. 1, 9. ↩

  27. Act. vii, 59. ↩

  28. Matth.xxv, 6. ↩

  29. Joel iii, 12. ↩

  30. Matth.xxv, 34. ↩

  31. I Cor. xv, 52. ↩

Chapter 5 of 6