Articulus 1
EXPOSITIO CAPITULI PRIM : PAULUS APOSTOLUS JESU CHRISTI, ETC.
PAULUS apostolus Jesu Christi secundum imperium, id est ab imperio voluntatis, Dei Salvatoris nostri, videlicet Dei Patris, qui est salvator per auctoritatem et principalem efficientiam, quoniam gratiam influit, et per Filium suum mundum redemit, et Christi Jesu spei nostræ, id est ab imperio Christi facis apostolus, qui Christus est objectumet causa spei nostræ. Voluntas autem Patris et Christi, atque imperium utriusque unum sunt penitus, sicut et utriusque est una essentia, una potentia, indivisa aco foris transiens, loquendo de Christo in quantum est Deus. Patre autem et Filio ejus volente ac præcipiente, factus est Paulus apostolus : qui scribit Timotheo dilecto filio in fide christiana, quoniam hunc didicit et recepit Timotheus a Paulo dispositive seu instrumentaliter. Sicque Apostolus genuit eum quantum ad esse christianitatis, quod fundatur in fide. [Gratia, misericordia et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.]
Et quia inter cetera episcopi officia est, falsam doctrinam exstirpare, seu falsis doctoribus obviare, ideo primo de hoc tractat Apostolus. Sicut rogavi te ex caritate et humilitate, cui præcipere potui apostolica auctoritate, ut remaneres Ephesi, id est in urbe Ephesina metropoli Asiæ minoris, quæ est pars Græciæ, quum irem in Macedoniam : cujus metropolis est Thessalonica, ad Græciam pertinens. Cur autem rogaverit eum, adjecit : ut denuntiares quibusdam, videlicet separatis ab ecclesiastica unitate hominibus, utputa pseudoapostolis et eorum auditoribus, ne aliter docerent, id est, ne aliquid nostræ prædicationi contrarium affirmarent, neque intenderent fabulis, id est fictis et frivolis narrationibus Judæorum, quæ nec sacræ Scripturæ veteris Testamenti nec rationi concordant, et genealogiis interminatis, id est infinitis quodammodo et inexplicabilibus generationibus, quas isti confingunt. De quibus in Talmud eorum plurima conscribuntur, quæ sunt inexplicanda mendacia, scilicet, quod Adam duas habuit conjuges, de quibus plures genuit filios. Ex quibus excæcati Judæi deducunt, conscribunt, et computant interminabiles pene progenies. Quæ fabula et genealogiæ, quæstiones litigiosas, vanas ac steriles præstant per occasionem, quia ad eas inducunt, magis quam œdificationem Dei, id est informationem divinam seu spiritualem, quæ ædificatio est in fide tanquam fundamento, et in his quæ fidem concernunt, ad recte intelligendum testimonia fidei, et bene exsequendum seu operandum præcepta fidei atque consilia.
Finis autem, id est finalis perfectio seu consummatio ultimata, præcepti, id est legis divinæ veteris et novæ, imo et omnium præceptorum, est caritas, id est actus interior caritatis, qua Deus proximusque diligitur, procedens de corde puro, id est appetitu intellectivo seu voluntate a passionibus et vitiis expurgata, et conscientia bona, quantum ad intellectum, cujus actus est conscientia, quæ est applicatio scientiæ ad particulare agibile. Quum vero recte applicatur, vocatur conscientia bona. De tali itaque conscientia actualis dilectio oritur, quando videlicet intellectus applicat suam notitiam ad id quod vere amabile est. Et fide non ficta, id est sincera, non simulata. Procedit autem dilectio ex voluntate elicitive, ex actu intellectus ostensive sive directive. Intellectus namque voluntati ostendit quid amet, et cognitio via est ad dilectionem. Ex fide vero [procedit] sicut ex quadam fundamentali radice, actum dilectionis ad supernaturalem finem dirigente. Caritas itaque est finis præcepti, sicut et alio loco testatur Apostolus: Plenitudo legis est dilectio.1 Unde Salvator in mandatis caritatis legem atque Prophetas censet pendere.2 Tria quippe præcepta primæ tabulæ ordinantur ad dilectionem Dei. Septem vero præcepta tabulæ secundæ ordinantur ad dilectionem proximi, quam certum est ordinari ad dilectionem Dei, quæ finis et vertex est totius perfectionis. Sed non potest dilectio Dei esse perfecta et pura, nisi passionibus reformatis.
A quibus, videlicet a puro corde, conscientia bona, et fide non ficta, quidam hæretici aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, id est ad vanas et falsas assertiones de observatione legalium tempore novæ legis, volentes esse legis doctores, eo quod sint in propriis oculis nimium sapientes;3 non intelligentes neque quæ loquuntur, id est propria verba. Quum enim asserunt cærimonialia legis nunc observanda, nequaquam intelligunt propriam vocem, quum cærimonialia ex sua natura fuerint figurativa: unde veritate patefacta, cessare debuerant. Neque de quibus affirmant testimonia Scripturarum veteris Testamenti, quibus suum propositum probare nituntur.
Scimus autem quia bona est lex Mosaica, non solum in se tanquam divinitus data, sed etiam per comparationem ad homines, si quis ea legitime, id est juste et vere, utatur, intelligendo et observando eam secundum intentionem legislatoris principalis, videlicet Dei, et instrumentalis, utputa angeli seu Moysis, id est, ut spiritualiter intelligatur, ad Christi mysteria ordinetur, et quantum ad præcepta moralia, semper servetur, quantum vero ad cærimonialia, pro tempore legis scriptæ custodienda fuisse noscatur.
Scientes hoc, quia justo, id est bonis hominibus, non est lex posita, id est imposita, divinitusque collata, sed injustis. Videtur huic contrarium quod ait Psalmista:4 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit. Unde in persona justi loquens: Bonum (inquit) mihi lex oris tui super millia auri et argenti.5 Baruch quoque ait: Deus invenit omnem viam disciplinæ, dedit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi.6 Puer autem et dilectus Dei, est justus. Ad Josue etiam Dominus loquitur:7 Custodi omnem legem quam tibi præcepit Moyses. Josue autem justus fuit. Et respondendum, quod intentio legis est homines ad debitum finem dirigere. Ideo primus actus legis est, homines facere bonos seu regulare actus humanos. Quantum ad hoc, omnibus data et posita est lex divina, et alia quælibet recta. Denique lex datur per modum præcepti quo applicatur ad actus. Actus vero sunt triplices, scilicet: boni, mali, et indifferentes. Unde et triplex est actus legis, videlicet: præcipere, quoad actus bonos; prohibere, quoad actus malos; et permittere, quoad actus indifferentes. Sunt autem et alii actus legis, videlicet, cogere nolentes, punire prævaricantes, terrere seu pœnas minari. Quantum ad hos actus, non est justis lex posita, nec proprie quantum ad actum prohibitionis. Actus tamen qui vocatur præcipere, cadit super justos: qui subjecti sunt legi, non coacte, sed sponte; non terrore pœnæ, sed amore justitiæ; non subjectione servili, sed libera. Quantum ergo ad hos actus posteriores, non est posita lex justis, sed injustis. Et non subditis, id est perversis et Deo rebellibus.
De quibus particularius subditur: impiis, qui contra Deum peccant directe, et peccatoribus, qui peccant in proximum, sceleratis in se ipsos, et contaminatis, consentiendo vel cooperando alienis peccatis, parricidis et matricidis, id est parentum carnalium vel spiritualium interfectoribus, homicidis, fornicariis, id est, fornicationem naturalem committentibus, masculorum concubitoribus, quod est peccatum contra naturam, plagiariis, id est, qui alios lædunt, mendacibus, et perjuris; et si (pro quia) quid aliud vitium a prædictis, sanæ doctrinæ, id est veræ atque morali scientiæ, adversatur, huic lex posita est:8 prout Galatis dixit Apostolus, Lex propter transgressiones posita est. Quæ sana doctrina est tradita secundum Evangelium, id est in Evangelio;9 vel, Secundum Evangelium, quoniam consonat evangelicæ doctrinæ:10 Evangelium, dico, gloriæ, id est, quod annuntiat et promittit gloriam, beati Dei, quam Deus gloriosus in se habet, suisque electis communicat;11 quod Evangelium creditum, id est commissum seu datum, est mihi ut dispensatori, quatenus aliis ipsum annuntiem.
Gratias ago ei, videlicet Deo Patri, qui me confortavit in anima ad credendum, sperandum, amandum divina, et ad omnia bona agenda, ac mala toleranda, in Christo Jesu Domino nostro, id est per Christum mediatorem Dei ac hominum, per cujus gratiam et meritum confortatus sum;12 quia fidelem me existimavit, id est, prævidit seu existimando effecit, ponens in ministerio, id est in apostolatus officio ad docendum ac prædicandum. Qui prius, id est, antequam inter Jerusalem et Damascum Christum vidi et credidi, fui blasphemus, Christum negando, et persecutor primitivæ Ecclesiæ, et contumeliosus, id est injurias contumaciter inferens sanctis.13 Sed ideo misericordiam Dei, id est indulgentiam, gratiam et apostolatum, consecutus sum accidenter, non directe, quia ignorans feci in incredulitate, id est, ignoranter peccavi per infidelitatem, sicque peccatum meum excusabile fuit. Non tamen ignorantia hæc, causa fuit meritoria gratiæ mihi concessæ, sed quædam occasio. Superabundavit autem gratia Domini nostri Jesu Christi in me, cum fide et dilectione, id est, etiam fides atque dilectio, quæ est in Christo Jesu sicut in causa et objecto, mihi abundanter infusæ sunt: sicut et alibi dixi, Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia.14 Consequenter ponit rationem cur gratia Dei abundavit in se, imo in omnibus iniquis conversis. Fidelis, id est verax fideliterque credendus, sermo, et omni acceptione dignus, id est maxime acceptabilis, gratus et amplectendus, qui sequitur: quia, id est quod, Christus Jesus venit per humanæ naturæ assumptionem in hunc mundum : juxta illud Baruch, Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.15 Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis. Peccatores salvos facere, id est ad salvandum et liberandum iniquos, juxta illud Joannis : Non misit Deus Filium suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Unde et ipse testatur : Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat ;16 itemque, Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.17181920 Quorum primus, id est præcipuus, ego sum, propter magnitudinem peccatorum meorum : non tamen simpliciter primus seu maximus, sed secundum aliquam considerationem, videlicet in quantum peccata mea certius scio et gravius pondero quam aliorum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me, id est in mei piissima conversione et salvatione, primum, id est principaliter, ostenderet Christus Jesus omnem, id est perfectam, patientiam, id est longanimitatem et mansuetudinem suam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam æternam, id est, ut omnes futuri fideles propter æternam vitam credituri, discant in me divinæ pietatis abyssum, quatenus nunquam desperent, considerantes me maximum peccatorem, in apostolum præelectum. Hæc est alia et major ac verior causa propter quam Deus misertus est Pauli, videlicet, ut poneret eum exemplum spei cunctis credentibus.
Pro tantis igitur beneficiis gratias ago et dico : Regi autem sæculorum, id est Deo uni et trino, omnium generationum et temporum principi, omnia gubernanti, immortali, id est penitus invariabili, sicut et Jacobus loquitur :21 Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio; invisibili, quia nec oculo corporali, nec intellectuali perfecte et comprehensive videtur, id est omnino incomprehensibili, sicut apud Joannem habetur :22 Deum nemo vidit unquam. Quæ enim sunt Dei, nemo novit nisi Spiritus ejus.23 Soli Deo, id est Regi huic, qui solus est Deus, sit honor latriæ, id est summæ exhibitio reverentiæ, et gloria, id est beatitudo in se ipso; vel, Gloria, id est nominis sui clarificatio in cordibus hominum cum debita laude; in sæcula sæculorum, id est sine fine. Amen.
Post divinorum beneficiorum recordationem, et humilitatis propriæ professionem ac devotissimam gratiarum actionem, docet Apostolus Timotheum quomodo in regimine gregis sui se habeat. Hoc præceptum quod subjungo, commendo tibi, fili Timothee, implendum secundum præcedentes in te prophetias, id est secundum revelationes propheticas mihi de te factas, antequam a me episcopus creareris : hoc est, sic impleas istud præceptum quemadmodum mihi Spiritus Sanctus revelavit de te priusquam te ordinarem episcopum. Præceptum autem est hoc : ut milites, id est, pugnando exerceas, in illis prophetiis adimplendis, bonam militiam, id est fructuosam exercitationem, resistendo falsis doctoribus, et veritatem prædicando, ac populum tuum regendo, sicut revelatum est mihi te operaturum, habens fidem plenam, et bonam conscientiam de nullo vitio sibi consciam.
Quam conscientiam bonam quidam repellentes, id est peccando perdentes, circa fidem naufragaverunt, id est, in his quæ fidei sunt, erraverunt, et in profundum erroris submersi sunt. Ex quibus, id est de quorum numero, est Hymenæus et Alexander, quos tradidi Satanæ, id est excommunicavi, et excommunicatos exposui potestati diaboli, ut eos corporaliter vexet, donec resipiscant, ut discant per experientiam pœnarum suarum, non blasphemare :24 quemadmodum scriptum est, Sola vexatio dabit intellectum auditui.25 Sicque traditio ista finaliter intendebat in emendationem ipsorum. Tantæ demum potestatis, ut dictum est, erat Apostolus, ut recedentes a fide solo verbo daret diabolo : qui nil potest nisi a Deo et Sanctis permissus. Unde traditio hæc, fuit prolatio sententiæ ab ore Apostoli contra eos : qua dæmon percepta, mox traditos apprehendit, et tribulavit per intervalla ; imo interim etiam occidit corrigi non volentes.
Footnotes
-
Rom. xiii, 10. ↩
-
Matth. xxii, 40. ↩
-
Is. v, 21. ↩
-
Ps. xxiv, 12. ↩
-
Ps. cxviii, 72. ↩
-
Baruch III, 37. ↩
-
Josue I, 7. ↩
-
Galat. m, 19. ↩
-
Baruch m, 38. ↩
-
Joann. i, 14. ↩
-
Joann. m, 17. ↩
-
1 Tim. n, 5. ↩
-
Act. ix, 1 et seq.; vii, 59; viii, 3. ↩
-
Rom, v, 20. ↩
-
Baruch iii, 38. ↩
-
Luc. xix, 10. ↩
-
Luc. v, 32. ↩
-
Galat. iii, 19. ↩
-
Ibid. iii, 17. ↩
-
1 Tim. ii, 5. ↩
-
Jacob. I, 17. ↩
-
Joann. I, 18. ↩
-
I Cor. II, 11. ↩
-
I Cor. v, 5. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
Chapter 2 of 7